Add parallel Print Page Options

Et cum complerentur dies Pentecostes, erant omnes pariter in eodem loco:

et factus est repente de caelo sonus, tamquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum ubi erant sedentes.

Et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis, seditque supra singulos eorum:

et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et coeperunt loqui variis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis.

Erant autem in Jerusalem habitantes Judaei, viri religiosi ex omni natione quae sub caelo est.

Facta autem hac voce, convenit multitudo, et mente confusa est, quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes.

Stupebant autem omnes, et mirabantur, dicentes: Nonne ecce omnes isti qui loquuntur, Galilaei sunt?

et quomodo nos audivimus unusquisque linguam nostram in qua nati sumus?

Parthi, et Medi, et AElamitae, et qui habitant Mespotamiam, Judaeam, et Cappadociam, Pontum, et Asiam,

10 Phrygiam, et Pamphyliam, AEgyptum, et partes Libyae quae est circa Cyrenen: et advenae Romani,

11 Judaei quoque, et Proselyti, Cretes, et Arabes: audivimus eos loquentes nostris linguis magnalia Dei.

Read full chapter