Lucas 2:1-14
Biblia Sacra Vulgata
2 Factum est autem in diebus illis, exiit edictum a Caesare Augusto ut describeretur universus orbis.
2 Haec descriptio prima facta est a praeside Syriae Cyrino:
3 et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem.
4 Ascendit autem et Joseph a Galilaea de civitate Nazareth in Judaeam, in civitatem David, quae vocatur Bethlehem: eo quod esset de domo et familia David,
5 ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnante.
6 Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret.
7 Et peperit filium suum primogenitum, et pannis eum involvit, et reclinavit eum in praesepio: quia non erat eis locus in diversorio.
8 Et pastores erant in regione eadem vigilantes, et custodientes vigilias noctis super gregem suum.
9 Et ecce angelus Domini stetit juxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos, et timuerunt timore magno.
10 Et dixit illis angelus: Nolite timere: ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo:
11 quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David.
12 Et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis involutum, et positum in praesepio.
13 Et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum, et dicentium:
14 Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis.
Read full chapter