Add parallel Print Page Options

17 Cum autem habitaret David in domo sua, dixit ad Nathan prophetam: Ecce ego habito in domo cedrina: arca autem foederis Domini sub pellibus est.

Et ait Nathan ad David: Omnia quae in corde tuo sunt, fac: Deus enim tecum est.

Igitur nocte illa factus est sermo Dei ad Nathan, dicens:

Vade, et loquere David servo meo: Haec dicit Dominus: Non aedificabis tu mihi domum ad habitandum.

Neque enim mansi in domo ex eo tempore quo eduxi Israel usque ad diem hanc: sed fui semper mutans loca tabernaculi, et in tentorio

manens cum omni Israel. Numquid locutus sum saltem uni judicum Israel, quibus praeceperam ut pascerent populum meum, et dixi: Quare non aedificastis mihi domum cedrinam?

Nunc itaque sic loqueris ad servum meum David: Haec dicit Dominus exercituum: Ego tuli te, cum in pascuis sequereris gregem, ut esses dux populi mei Israel:

et fui tecum quocumque perrexisti, et interfeci omnes inimicos tuos coram te, fecique tibi nomen quasi unius magnorum qui celebrantur in terra.

Et dedi locum populo meo Israel: plantabitur, et habitabit in eo, et ultra non commovebitur: nec filii iniquitatis atterent eos, sicut a principio,

10 ex diebus quibus dedi judices populo meo Israel, et humiliavi universos inimicos tuos. Annuntio ergo tibi, quod aedificaturus sit tibi Dominus domum.

11 Cumque impleveris dies tuos ut vadas ad patres tuos, suscitabo semen tuum post te, quod erit de filiis tuis: et stabiliam regnum ejus.

12 Ipse aedificabit mihi domum, et firmabo solium ejus usque in aeternum.

13 Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium: et misericordiam meam non auferam ab eo, sicut abstuli ab eo qui ante te fuit.

14 Et statuam eum in domo mea, et in regno meo usque in sempiternum: et thronus ejus erit firmissimus in perpetuum.

15 Juxta omnia verba haec, et juxta universam visionem istam, sic locutus est Nathan ad David.

16 Cumque venisset rex David, et sedisset coram Domino, dixit: Quis ego sum, Domine Deus, et quae domus mea, ut praestares mihi talia?

17 sed et hoc parum visum est in conspectu tuo, ideoque locutus es super domum servi tui etiam in futurum: et fecisti me spectabilem super omnes homines, Domine Deus.

18 Quid ultra addere potest David, cum ita glorificaveris servum tuum, et cognoveris eum?

19 Domine, propter famulum tuum juxta cor tuum fecisti omnem magnificentiam hanc, et nota esse voluisti universa magnalia.

20 Domine, non est similis tui, et non est alius deus absque te, ex omnibus quos audivimus auribus nostris.

21 Quis enim est alius, ut populus tuus Israel, gens una in terra, ad quam perrexit Deus ut liberaret et faceret populum sibi, et magnitudine sua atque terroribus ejiceret nationes a facie ejus, quem de AEgypto liberarat?

22 Et posuisti populum tuum Israel tibi in populum usque in aeternum, et tu, Domine, factus es Deus ejus.

23 Nunc igitur Domine, sermo quem locutus es famulo tuo et super domum ejus confirmetur in perpetuum, et fac sicut locutus es.

24 Permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum, et dicatur: Dominus exercituum Deus Israel, et domus David servi ejus permanens coram eo.

25 Tu enim, Domine Deus meus, revelasti auriculam servi tui, ut aedificares ei domum: et idcirco invenit servus tuus fiduciam, ut oret coram te.

26 Nunc ergo Domine, tu es Deus, et locutus es ad servum tuum tanta beneficia.

27 Et coepisti benedicere domui servi tui, ut sit semper coram te: te enim, Domine, benedicente, benedicta erit in perpetuum.

18 Factum est autem post haec, ut percuteret David Philisthiim, et humiliaret eos, et tolleret Geth et filias ejus de manu Philisthiim,

percuteretque Moab, et fierent Moabitae servi David, offerentes ei munera.

Eo tempore percussit David etiam Adarezer regem Soba regionis Hemath, quando perrexit ut dilataret imperium suum usque ad flumen Euphraten.

Cepit ergo David mille quadrigas ejus, et septem millia equitum, ac viginti millia virorum peditum, subnervavitque omnes equos curruum, exceptis centum quadrigis, quas reservavit sibi.

Supervenit autem et Syrus Damascenus, ut auxilium praeberet Adarezer regi Soba: sed et hujus percussit David viginti duo millia virorum.

Et posuit milites in Damasco, ut Syria quoque serviret sibi, et offerret munera. Adjuvitque eum Dominus in cunctis ad quae perrexerat.

Tulit quoque David pharetras aureas, quas habuerant servi Adarezer, et attulit eas in Jerusalem.

Necnon de Thebath et Chun urbibus Adarezer aeris plurimum, de quo fecit Salomon mare aeneum, et columnas, et vasa aenea.

Quod cum audisset Thou rex Hemath, percussisse videlicet David omnem exercitum Adarezer regis Soba,

10 misit Adoram filium suum ad regem David, ut postularet ab eo pacem, et congratularetur ei quod percussisset et expugnasset Adarezer: adversarius quippe erat Thou Adarezer.

11 Sed et omnia vasa aurea, et argentea, et aenea consecravit David rex Domino, cum argento et auro quod tulerat ex universis gentibus, tam de Idumaea, et Moab, et filiis Ammon, quam de Philisthiim et Amalec.

12 Abisai vero filius Sarviae percussit Edom in valle Salinarum, decem et octo millia:

13 et constituit in Edom praesidium, ut serviret Idumaea David: salvavitque Dominus David in cunctis ad quae perrexerat.

14 Regnavit ergo David super universum Israel, et faciebat judicium atque justitiam cuncto populo suo.

15 Porro Joab filius Sarviae erat super exercitum, et Josaphat filius Ahilud a commentariis:

16 Sadoc autem filius Achitob, et Ahimelech filius Abiathar, sacerdotes: et Susa, scriba:

17 Banaias quoque filius Jojadae super legiones Cerethi et Phelethi: porro filii David, primi ad manum regis.

19 Accidit autem ut moreretur Naas rex filiorum Ammon, et regnaret filius ejus pro eo.

Dixitque David: Faciam misericordiam cum Hanon filio Naas: praestitit enim mihi pater ejus gratiam. Misitque David nuntios ad consolandum eum super morte patris sui. Qui cum pervenissent in terram filiorum Ammon ut consolarentur Hanon,

dixerunt principes filiorum Ammon ad Hanon: Tu forsitan putas, quod David honoris causa in patrem tuum miserit qui consolentur te: nec animadvertis quod ut explorent, et investigent, et scrutentur terram tuam, venerint ad te servi ejus.

Igitur Hanon pueros David decalvavit, et rasit, et praecidit tunicas eorum a natibus usque ad pedes, et dimisit eos.

Qui cum abiissent, et hoc mandassent David, misit in occursum eorum (grandem enim contumeliam sustinuerant) et praecepit ut manerent in Jericho, donec cresceret barba eorum, et tunc reverterentur.

Videntes autem filii Ammon quod injuriam fecissent David, tam Hanon quam reliquus populus, miserunt mille talenta argenti, ut conducerent sibi de Mesopotamia, et de Syria Maacha, et de Soba currus et equites.

Conduxeruntque triginta duo millia curruum, et regem Maacha cum populo ejus. Qui cum venissent, castrametati sunt e regione Medaba. Filii quoque Ammon congregati de urbibus suis venerunt ad bellum.

Quod cum audisset David, misit Joab, et omnem exercitum virorum fortium:

egressique filii Ammon, direxerunt aciem juxta portam civitatis; reges autem, qui ad auxilium ejus venerant, separatim in agro steterunt.

10 Igitur Joab, intelligens bellum ex adverso et post tergum contra se fieri, elegit viros fortissimos de universo Israel, et perrexit contra Syrum.

11 Reliquam autem partem populi dedit sub manu Abisai fratris sui: et perrexerunt contra filios Ammon.

12 Dixitque: Si vicerit me Syrus, auxilio eris mihi: si autem superaverint te filii Ammon, ero tibi in praesidium.

13 Confortare, et agamus viriliter pro populo nostro, et pro urbibus Dei nostri: Dominus autem, quod in conspectu suo bonum est, faciet.

14 Perrexit ergo Joab et populus qui cum eo erat, contra Syrum ad praelium: et fugavit eos.

15 Porro filii Ammon videntes quod fugisset Syrus, ipsi quoque fugerunt Abisai fratrem ejus, et ingressi sunt civitatem: reversusque est etiam Joab in Jerusalem.

16 Videns autem Syrus quod cecidisset coram Israel, misit nuntios, et adduxit Syrum, qui erat trans fluvium: Sophach autem princeps militiae Adarezer erat dux eorum.

17 Quod cum nuntiatum esset David, congregavit universum Israel, et transivit Jordanem, irruitque in eos et direxit ex adverso aciem, illis contra pugnantibus.

18 Fugit autem Syrus Israel, et interfecit David de Syris septem millia curruum, et quadraginta millia peditum, et Sophach exercitus principem.

19 Videntes autem servi Adarezer se ab Israel esse superatos, transfugerunt ad David, et servierunt ei: noluitque ultra Syria auxilium praebere filiis Ammon.