Add parallel Print Page Options

20 Factum est autem post anni circulum, eo tempore quo solent reges ad bella procedere, congregavit Joab exercitum, et robur militiae, et vastavit terram filiorum Ammon: perrexitque et obsedit Rabba. Porro David manebat in Jerusalem, quando Joab percussit Rabba et destruxit eam.

Tulit autem David coronam Melchom de capite ejus, et invenit in ea auri pondo talentum, et pretiosissimas gemmas, fecitque sibi inde diadema: manubias quoque urbis plurimas tulit;

populum autem, qui erat in ea, eduxit, et fecit super eos tribulas, et trahas, et ferrata carpenta transire, ita ut dissecarentur et contererentur. Sic fecit David cunctis urbibus filiorum Ammon: et reversus est cum omni populo suo in Jerusalem.

Post haec initum est bellum in Gazer adversum Philisthaeos, in quo percussit Sobochai Husathites, Saphai de genere Raphaim, et humiliavit eos.

Aliud quoque bellum gestum est adversus Philisthaeos, in quo percussit Adeodatus filius Saltus Bethlehemites fratrem Goliath Gethaei, cujus hastae lignum erat quasi liciatorium texentium.

Sed et aliud bellum accidit in Geth, in quo fuit homo longissimus, senos habens digitos, id est, simul viginti quatuor: qui et ipse de Rapha fuerat stirpe generatus.

Hic blasphemavit Israel: et percussit eum Jonathan filius Samaa fratris David. Hi sunt filii Rapha in Geth, qui ceciderunt in manu David et servorum ejus.

21 Consurrexit autem Satan contra Israel, et concitavit David ut numeraret Israel.

Dixitque David ad Joab et ad principes populi: Ite, et numerate Israel a Bersabee usque Dan: et afferte mihi numerum ut sciam.

Responditque Joab: Augeat Dominus populum suum centuplum quam sunt: nonne, domine mi rex, omnes servi tui sunt? quare hoc quaerit dominus meus, quod in peccatum reputetur Israeli?

Sed sermo regis magis praevaluit: egressusque est Joab, et circuivit universum Israel: et reversus est Jerusalem,

deditque David numerum eorum quos circuierat: et inventus est omnis numerus Israel, mille millia et centum millia virorum educentium gladium: de Juda autem quadringenta septuaginta millia bellatorum.

Nam Levi et Benjamin non numeravit: eo quod Joab invitus exsequeretur regis imperium.

Displicuit autem Deo quod jussum erat: et percussit Israel.

Dixitque David ad Deum: Peccavi nimis ut hoc facerem: obsecro, aufer iniquitatem servi tui, quia insipienter egi.

Et locutus est Dominus ad Gad videntem Davidis, dicens:

10 Vade, et loquere ad David, et dic ei: Haec dicit Dominus: Trium tibi optionem do: unum, quod volueris, elige, et faciam tibi.

11 Cumque venisset Gad ad David, dixit ei: Haec dicit Dominus: Elige, quod volueris:

12 aut tribus annis famem; aut tribus mensibus te fugere hostes tuos, et gladium eorum non posse evadere; aut tribus diebus gladium Domini, et pestilentiam versari in terra, et angelum Domini interficere in universis finibus Israel: nunc igitur vide quid respondeam ei qui misit me.

13 Et dixit David ad Gad: Ex omni parte me angustiae premunt: sed melius mihi est ut incidam in manus Domini, quia multae sunt miserationes ejus, quam in manus hominum.

14 Misit ergo Dominus pestilentiam in Israel: et ceciderunt de Israel septuaginta millia virorum.

15 Misit quoque angelum in Jerusalem ut percuteret eam: cumque percuteretur, vidit Dominus, et misertus est super magnitudine mali: et imperavit angelo qui percutiebat: Sufficit, jam cesset manus tua. Porro angelus Domini stabat juxta aream Ornan Jebusaei.

16 Levansque David oculos suos, vidit angelum Domini stantem inter caelum et terram, et evaginatum gladium in manu ejus, et versum contra Jerusalem: et ceciderunt tam ipse quam majores natu, vestiti ciliciis, proni in terram.

17 Dixitque David ad Deum: Nonne ego sum, qui jussi ut numeraretur populus? ego, qui peccavi? ego, qui malum feci? iste grex, quid commeruit? Domine Deus meus, vertatur, obsecro, manus tua in me, et in domum patris mei: populus autem tuus non percutiatur.

18 Angelus autem Domini praecepit Gad ut diceret Davidi ut ascenderet, exstrueretque altare Domino Deo in area Ornan Jebusaei.

19 Ascendit ergo David juxta sermonem Gad, quem locutus ei fuerat ex nomine Domini.

20 Porro Ornan cum suspexisset et vidisset angelum, quatuorque filii ejus cum eo, absconderunt se: nam eo tempore terebat in area triticum.

21 Igitur cum veniret David ad Ornan, conspexit eum Ornan, et processit ei obviam de area, et adoravit eum pronus in terram.

22 Dixitque ei David: Da mihi locum areae tuae, ut aedificem in ea altare Domino: ita ut quantum valet argenti accipias, et cesset plaga a populo.

23 Dixit autem Ornan ad David: Tolle, et faciat dominus meus rex quodcumque ei placet: sed et boves do in holocaustum, et tribulas in ligna, et triticum in sacrificium: omnia libens praebebo.

24 Dixitque ei rex David: Nequaquam ita fiet, sed argentum dabo quantum valet: neque enim tibi auferre debeo, et sic offerre Domino holocausta gratuita.

25 Dedit ergo David Ornan pro loco siclos auri justissimi ponderis sexcentos.

26 Et aedificavit ibi altare Domino, obtulitque holocausta et pacifica, et invocavit Dominum; et exaudivit eum in igne de caelo super altare holocausti.

27 Praecepitque Dominus angelo, et convertit gladium suum in vaginam.

28 Protinus ergo David, videns quod exaudisset eum Dominus in area Ornan Jebusaei, immolavit ibi victimas.

29 Tabernaculum autem Domini, quod fecerat Moyses in deserto, et altare holocaustorum, ea tempestate erat in excelso Gabaon.

30 Et non praevaluit David ire ad altare ut ibi obsecraret Deum: nimio enim fuerat in timore perterritus, videns gladium angeli Domini.

22 Dixitque David: Haec est domus Dei, et hoc altare in holocaustum Israeli.

Et praecepit ut congregarentur omnes proselyti de terra Israel, et constituit ex eis latomos ad caedendos lapides et poliendos, ut aedificaretur domus Dei.

Ferrum quoque plurimum ad clavos januarum, et ad commissuras atque juncturas, praeparavit David: et aeris pondus innumerabile.

Ligna quoque cedrina non poterant aestimari, quae Sidonii et Tyrii deportaverant ad David.

Et dixit David: Solomon filius meus puer parvulus est et delicatus: domus autem, quam aedificari volo Domino, talis esse debet ut in cunctis regionibus nominetur: praeparabo ergo ei necessaria. Et ob hanc causam ante mortem suam omnes praeparavit impensas.

Vocavitque Salomonem filium suum, et praecepit ei ut aedificaret domum Domino Deo Israel.

Dixitque David ad Salomonem: Fili mi, voluntatis meae fuit ut aedificarem domum nomini Domini Dei mei:

sed factus est sermo Domini ad me, dicens: Multum sanguinem effudisti, et plurima bella bellasti: non poteris aedificare domum nomini meo, tanto effuso sanguine coram me:

filius qui nascetur tibi, erit vir quietissimus: faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum: et ob hanc causam Pacificus vocabitur: et pacem et otium dabo in Israel cunctis diebus ejus.

10 Ipse aedificabit domum nomini meo, et ipse erit mihi in filium, et ego ero illi in patrem: firmaboque solium regni ejus super Israel in aeternum.

11 Nunc ergo fili mi, sit Dominus tecum, et prosperare, et aedifica domum Domino Deo tuo sicut locutus est de te.

12 Det quoque Dominus prudentiam et sensum ut regere possis Israel, et custodire legem Domini Dei tui.

13 Tunc enim proficere poteris, si custodieris mandata et judicia quae praecepit Dominus Moysi ut doceret Israel. Confortare, et viriliter age: ne timeas, neque paveas.

14 Ecce ego in paupertate mea praeparavi impensas domus Domini, auri talenta centum millia, et argenti mille millia talentorum: aeris vero et ferri non est pondus, vincitur enim numerus magnitudine; ligna et lapides praeparavi ad universa impendia.

15 Habes quoque plurimos artifices, latomos, et caementarios, artificesque lignorum, et omnium artium ad faciendum opus prudentissimos,

16 in auro et argento et aere et ferro, cujus non est numerus. Surge igitur et fac, et erit Dominus tecum.

17 Praecepit quoque David cunctis principibus Israel ut adjuvarent Salomonem filium suum:

18 Cernitis, inquiens, quod Dominus Deus vester vobiscum sit, et dederit vobis requiem per circuitum, et tradiderit omnes inimicos vestros in manus vestras, et subjecta sit terra coram Domino, et coram populo ejus.

19 Praebete igitur corda vestra et animas vestras, ut quaeratis Dominum Deum vestrum: et consurgite, et aedificate sanctuarium Domino Deo, ut introducatur arca foederis Domini, et vasa Domino consecrata, in domum quae aedificatur nomini Domini.