Add parallel Print Page Options

26 Divisiones autem janitorum: de Coritis Meselemia, filius Core, de filiis Asaph.

Filii Meselemiae: Zacharias primogenitus, Jadihel secundus, Zabadias tertius, Jathanael quartus,

AElam quintus, Johanan sextus, Elioenai septimus.

Filii autem Obededom: Semeias primogenitus, Jozabad secundus, Joaha tertius, Sachar quartus, Nathanael quintus,

Ammiel sextus, Issachar septimus, Phollathi octavus: quia benedixit illi Dominus.

Semei autem filio ejus nati sunt filii, praefecti familiarum suarum: erant enim viri fortissimi.

Filii ergo Semeiae: Othni, et Raphael, et Obed, Elzabad, fratres ejus viri fortissimi: Eliu quoque et Samachias.

Omnes hi, de filiis Obededom: ipsi, et filii et fratres eorum, fortissimi ad ministrandum, sexaginta duo de Obededom.

Porro Meselemiae filii, et fratres eorum robustissimi, decem et octo.

10 De Hosa autem, id est, de filiis Merari: Semri princeps (non enim habuerat primogenitum, et idcirco posuerat eum pater ejus in principem),

11 Helcias secundus, Tabelias tertius, Zacharias quartus: omnes hi filii et fratres Hosa, tredecim.

12 Hi divisi sunt in janitores, ut semper principes custodiarum, sicut et fratres eorum ministrarent in domo Domini.

13 Missae sunt ergo sortes ex aequo, et parvis et magnis, per familias suas in unamquamque portarum.

14 Cecidit ergo sors orientalis, Selemiae. Porro Zachariae filio ejus, viro prudentissimo et erudito, sortito obtigit plaga septentrionalis.

15 Obededom vero et filiis ejus ad austrum: in qua parte domus erat seniorum concilium.

16 Sephim et Hosa ad occidentem, juxta portam, quae ducit ad viam ascensionis: custodia contra custodiam.

17 Ad orientem vero Levitae sex: et ad aquilonem, quatuor per diem: atque ad meridiem similiter in die quatuor: et ubi erat concilium bini et bini.

18 In cellulis quoque janitorum ad occidentem quatuor in via, binique per cellulas.

19 Hae sunt divisiones janitorum filiorum Core et Merari.

20 Porro Achias erat super thesauros domus Dei, et vasa sanctorum.

21 Filii Ledan, filii Gersonni: de Ledan principes familiarum Ledan, et Gersonni, Jehieli.

22 Filii Jehieli: Zathan, et Joel fratres ejus super thesauros domus Domini.

23 Amramitis, et Isaaritis, et Hebronitis, et Ozihelitis.

24 Subael autem filius Gersom filii Moysi, praepositus thesauris.

25 Fratres quoque ejus Eliezer, cujus filius Rahabia, et hujus filius Isaias, et hujus filius Joram, hujus quoque filius Zechri, et hujus filius Selemith.

26 Ipse Selemith, et fratres ejus, super thesauros sanctorum quae sanctificavit David rex, et principes familiarum, et tribuni, et centuriones, et duces exercitus,

27 de bellis et manubiis praeliorum, quae consecraverant ad instaurationem et supellectilem templi Domini.

28 Haec autem universa sanctificavit Samuel videns, et Saul filius Cis, et Abner filius Ner, et Joab filius Sarviae: omnes qui sanctificaverant ea per manum Selemith et fratrum ejus.

29 Isaaritis vero praeerat Chonenias, et filii ejus ad opera forinsecus super Israel ad docendum et judicandum eos.

30 Porro de Hebronitis Hasabias, et fratres ejus viri fortissimi, mille septingenti praeerant Israeli trans Jordanem contra occidentem, in cunctis operibus Domini, et in ministerium regis.

31 Hebronitarum autem princeps fuit Jeria secundum familias et cognationes eorum. Quadragesimo anno regni David recensiti sunt, et inventi sunt viri fortissimi in Jazer Galaad,

32 fratresque ejus robustioris aetatis, duo millia septingenti principes familiarum. Praeposuit autem eos David rex Rubenitis, et Gadditis, et dimidiae tribui Manasse, in omne ministerium Dei et regis.

27 Filii autem Israel secundum numerum suum, principes familiarum, tribuni, et centuriones, et praefecti, qui ministrabant regi juxta turmas suas, ingredientes et egredientes per singulos menses in anno, viginti quatuor millibus singuli praeerant.

Primae turmae in primo mense Jesboam praeerat filius Zabdiel, et sub eo viginti quatuor millia;

de filiis Phares, princeps cunctorum principum in exercitu mense primo.

Secundi mensis habebat turmam Dudia Ahohites, et post se alter nomine Macelloth, qui regebat partem exercitus viginti quatuor millium.

Dux quoque turmae tertiae in mense tertio erat Banaias filius Jojadae sacerdos: et in divisione sua viginti quatuor millia.

Ipse est Banaias fortissimus inter triginta, et super triginta: praeerat autem turmae ipsius Amizabad filius ejus.

Quartus, mense quarto, Asahel frater Joab, et Zabadias filius ejus post eum: et in turma ejus viginti quatuor millia.

Quintus, mense quinto, princeps Samaoth Jezerites: et in turma ejus viginti quatuor millia.

Sextus, mense sexto, Hira filius Acces Thecuites: et in turma ejus viginti quatuor millia.

10 Septimus, mense septimo, Helles Phallonites de filiis Ephraim: et in turma ejus viginti quatuor millia.

11 Octavus, mense octavo, Sobochai Husathites de stirpe Zarahi: et in turma ejus viginti quatuor millia.

12 Nonus, mense nono, Abiezer Anathothites de filiis Jemini: et in turma ejus viginti quatuor millia.

13 Decimus, mense decimo, Marai, et ipse Netophathites de stirpe Zarai: et in turma ejus viginti quatuor millia.

14 Undecimus, mense undecimo, Banaias Pharathonites de filiis Ephraim: et in turma ejus viginti quatuor millia.

15 Duodecimus, mense duodecimo, Holdai Netophathites, de stirpe Gothoniel: et in turma ejus viginti quatuor millia.

16 Porro tribubus praeerant Israel, Rubenitis, dux Eliezer filius Zechri: Simeonitis, dux Saphatias filius Maacha:

17 Levitis, Hasabias filius Camuel: Aaronitis, Sadoc:

18 Juda, Eliu frater David: Issachar, Amri filius Michael.

19 Zabulonitis, Jesmaias filius Abdiae: Nephthalitibus, Jerimoth filius Ozriel:

20 filiis Ephraim, Osee filius Ozaziu: dimidiae tribui Manasse, Joel filius Phadaiae:

21 et dimidiae tribui Manasse in Galaad, Jaddo filius Zachariae: Benjamin autem, Jasiel filius Abner:

22 Dan vero, Ezrihel filius Jeroham: hi principes filiorum Israel.

23 Noluit autem David numerare eos a viginti annis inferius: quia dixerat Dominus ut multiplicaret Israel quasi stellas caeli.

24 Joab filius Sarviae coeperat numerare, nec complevit: quia super hoc ira irruerat in Israel, et idcirco numerus eorum qui fuerant recensiti, non est relatus in fastos regis David.

25 Super thesauros autem regis fuit Azmoth filius Adiel: his autem thesauris, qui erant in urbibus, et in vicis, et in turribus, praesidebat Jonathan filius Oziae.

26 Operi autem rustico, et agricolis qui exercebant terram, praeerat Ezri filius Chelub:

27 vinearumque cultoribus, Semeias Romathites: cellis autem vinariis, Zabdias Aphonites.

28 Nam super oliveta et ficeta quae erant in campestribus, Balanam Gederites: super apothecas autem olei, Joas.

29 Porro armentis quae pascebantur in Saron, praepositus fuit Setrai Saronites: et super boves in vallibus, Saphat filius Adli:

30 super camelos vero, Ubil Ismahelites: et super asinos, Jadias Meronathites:

31 super oves quoque, Jaziz Agareus: omnes hi, principes substantiae regis David.

32 Jonathan autem patruus David, consiliarius, vir prudens et litteratus: ipse et Jahiel filius Hachamoni erant cum filiis regis.

33 Achitophel etiam consiliarius regis, et Chusai Arachites amicus regis.

34 Post Achitophel fuit Jojada filius Banaiae, et Abiathar. Princeps autem exercitus regis erat Joab.

28 Convocavit igitur David omnes principes Israel, duces tribuum, et praepositos turmarum, qui ministrabant regi: tribunos quoque et centuriones, et qui praeerant substantiae et possessionibus regis, filiosque suos cum eunuchis, et potentes et robustissimos quosque in exercitu Jerusalem.

Cumque surrexisset rex, et stetisset, ait: Audite me, fratres mei et populus meus: cogitavi ut aedificarem domum, in qua requiesceret arca foederis Domini, et scabellum pedum Dei nostri: et ad aedificandum, omnia praeparavi.

Deus autem dixit mihi: Non aedificabis domum nomini meo, eo quod sis vir bellator, et sanguinem fuderis.

Sed elegit Dominus Deus Israel me de universa domo patris mei, ut essem rex super Israel in sempiternum: de Juda enim elegit principes: porro de domo Juda, domum patris mei, et de filiis patris mei placuit ei ut me eligeret regem super cunctum Israel.

Sed et de filiis meis (filios enim mihi multos dedit Dominus) elegit Salomonem filium meum ut sederet in throno regni Domini super Israel,

dixitque mihi: Salomon filius tuus aedificabit domum meam, et atria mea: ipsum enim elegi mihi in filium, et ego ero ei in patrem.

Et firmabo regnum ejus usque in aeternum, si perseveraverit facere praecepta mea et judicia, sicut et hodie.

Nunc ergo coram universo coetu Israel audiente Deo nostro, custodite, et perquirite cuncta mandata Domini Dei nostri: ut possideatis terram bonam, et relinquatis eam filiis vestris post vos usque in sempiternum.

Tu autem, Salomon fili mi, scito Deum patris tui, et servito ei corde perfecto, animo voluntario: omnia enim corda scrutatur Dominus, et universas mentium cogitationes intelligit. Si quaesieris eum, invenies: si autem dereliqueris eum, projiciet te in aeternum.

10 Nunc ergo quia elegit te Dominus ut aedificares domum sanctuarii, confortare, et perfice.

11 Dedit autem David Salomoni filio suo descriptionem porticus, et templi, et cellariorum, et coenaculi, et cubiculorum in adytis, et domus propitiationis,

12 necnon et omnium quae cogitaverat atriorum et exedrarum per circuitum in thesauros domus Domini, et in thesauros sanctorum,

13 divisionumque sacerdotalium et Leviticarum, in omnia opera domus Domini, et in universa vasa ministerii templi Domini.

14 Aurum in pondere per singula vasa ministerii. Argenti quoque pondus pro vasorum et operum diversitate.

15 Sed et in candelabra aurea, et ad lucernas eorum, aurum pro mensura uniuscujusque candelabri et lucernarum. Similiter et in candelabra argentea, et in lucernas eorum, pro diversitate mensurae, pondus argenti tradidit.

16 Aurum quoque dedit in mensas propositionis pro diversitate mensarum: similiter et argentum in alias mensas argenteas.

17 Ad fuscinulas quoque, et phialas, et thuribula ex auro purissimo, et leunculos aureos pro qualitate mensurae pondus distribuit in leunculum et leunculum. Similiter et in leones argenteos diversum argenti pondus separavit.

18 Altari autem, in quo adoletur incensum, aurum purissimum dedit: ut ex ipso fieret similitudo quadrigae cherubim extendentium alas, et velantium arcam foederis Domini.

19 Omnia, inquit, venerunt scripta manu Domini ad me, ut intelligerem universa opera exemplaris.

20 Dixit quoque David Salomoni filio suo: Viriliter age, et confortare, et fac: ne timeas, et ne paveas: Dominus enim Deus meus tecum erit, et non dimittet te nec derelinquet, donec perficias omne opus ministerii domus Domini.

21 Ecce divisiones sacerdotum et Levitarum: in omne ministerium domus Domini assistunt tibi, et parati sunt, et noverunt tam principes quam populus facere omnia praecepta tua.

29 Locutusque est David rex ad omnem ecclesiam: Salomonem filium meum unum elegit Deus, adhuc puerum et tenellum: opus namque grande est, neque enim homini praeparatur habitatio, sed Deo.

Ego autem totis viribus meis praeparavi impensas domus Dei mei. Aurum ad vasa aurea, et argentum in argentea, aes in aenea, ferrum in ferrea, ligna ad lignea: et lapides onychinos, et quasi stibinos, et diversorum colorum, omnemque pretiosum lapidem, et marmor Parium abundantissime:

et super haec quae obtuli in domum Dei mei de peculio meo aurum et argentum, do in templum Dei mei, exceptis his quae praeparavi in aedem sanctam.

Tria millia talenta auri de auro Ophir, et septem millia talentorum argenti probatissimi ad deaurandos parietes templi.

Et ubicumque opus est aurum de auro, et ubicumque opus est argentum de argento, opera fiant per manus artificum: et si quis sponte offert, impleat manum suam hodie, et offerat quod voluerit Domino.

Polliciti sunt itaque principes familiarum, et proceres tribuum Israel, tribuni quoque, et centuriones, et principes possessionum regis.

Dederuntque in opera domus Dei auri talenta quinque millia, et solidos decem millia: argenti talenta decem millia, et aeris talenta decem et octo millia: ferri quoque centum millia talentorum.

Et apud quemcumque inventi sunt lapides, dederunt in thesauros domus Domini per manum Jahiel Gersonitis.

Laetatusque est populus cum vota sponte promitterent, quia corde toto offerebant ea Domino: sed et David rex laetatus est gaudio magno.

10 Et benedixit Domino coram universa multitudine, et ait: Benedictus es, Domine Deus Israel patris nostri, ab aeterno in aeternum.

11 Tua est, Domine, magnificentia, et potentia, et gloria, atque victoria: et tibi laus: cuncta enim quae in caelo sunt et in terra, tua sunt: tuum, Domine, regnum, et tu es super omnes principes.

12 Tuae divitiae, et tua est gloria: tu dominaris omnium. In manu tua virtus et potentia: in manu tua magnitudo, et imperium omnium.

13 Nunc igitur Deus noster, confitemur tibi, et laudamus nomen tuum inclytum.

14 Quis ego, et quis populus meus, ut possimus haec tibi universa promittere? Tua sunt omnia: et quae de manu tua accepimus, dedimus tibi.

15 Peregrini enim sumus coram te, et advenae, sicut omnes patres nostri. Dies nostri quasi umbra super terram, et nulla est mora.

16 Domine Deus noster, omnis haec copia quam paravimus ut aedificaretur domus nomini sancto tuo, de manu tua est, et tua sunt omnia.

17 Scio, Deus meus, quod probes corda, et simplicitatem diligas, unde et ego in simplicitate cordis mei laetus obtuli universa haec: et populum tuum qui hic repertus est, vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria.

18 Domine Deus Abraham, et Isaac, et Israel patrum nostrorum, custodi in aeternum hanc voluntatem cordis eorum, et semper in venerationem tui mens ista permaneat.

19 Salomoni quoque filio meo da cor perfectum, ut custodiat mandata tua, testimonia tua, et caeremonias tuas, et faciat universa: et aedificet aedem, cujus impensas paravi.

20 Praecepit autem David universae ecclesiae: Benedicite Domino Deo nostro. Et benedixit omnis ecclesia Domino Deo patrum suorum: et inclinaverunt se, et adoraverunt Deum, et deinde regem.

21 Immolaveruntque victimas Domino: et obtulerunt holocausta die sequenti, tauros mille, arietes mille, agnos mille cum libaminibus suis, et universo ritu abundantissime in omnem Israel.

22 Et comederunt, et biberunt coram Domino in die illo cum grandi laetitia. Et unxerunt secundo Salomonem filium David. Unxerunt autem eum Domino in principem, et Sadoc in pontificem.

23 Seditque Salomon super solium Domini in regem pro David patre suo, et cunctis placuit: et paruit illi omnis Israel.

24 Sed et universi principes, et potentes, et cuncti filii regis David dederunt manum, et subjecti fuerunt Salomoni regi.

25 Magnificavit ergo Dominus Salomonem super omnem Israel: et dedit illi gloriam regni, qualem nullus habuit ante eum rex Israel.

26 Igitur David filius Isai regnavit super universum Israel.

27 Et dies quibus regnavit super Israel, fuerunt quadraginta anni: in Hebron regnavit septem annis, et in Jerusalem annis triginta tribus.

28 Et mortuus est in senectute bona, plenus dierum, et divitiis, et gloria: et regnavit Salomon filius ejus pro eo.

29 Gesta autem David regis priora et novissima scripta sunt in libro Samuelis videntis, et in libro Nathan prophetae, atque in volumine Gad videntis:

30 universique regni ejus, et fortitudinis, et temporum quae transierunt sub eo, sive in Israel, sive in cunctis regnis terrarum.