Add parallel Print Page Options

Paulus vocatus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Sosthenes frater,

ecclesiae Dei, quae est Corinthi, sanctificatis in Christo Jesu, vocatis sanctis, cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Jesu Christi, in omni loco ipsorum et nostro.

Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.

Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quae data est vobis in Christo Jesu:

quod in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia.

Sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis:

ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, exspectantibus revelationem Domini nostri Jesu Christi,

qui et confirmabit vos usque in finem sine crimine, in die adventus Domini nostri Jesu Christi.

Fidelis Deus: per quem vocati estis in societatem filii ejus Jesu Christi Domini nostri.

10 Obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Jesu Christi: ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata: sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia.

11 Significatum est enim mihi de vobis fratres mei ab iis, qui sunt Chloes, quia contentiones sunt inter vos.

12 Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit: Ego quidem sum Pauli: ego autem Apollo: ego vero Cephae: ego autem Christi.

13 Divisus est Christus? numquid Paulus crucifixus est pro vobis? aut in nomine Pauli baptizati estis?

14 Gratias ago Deo, quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Caium:

15 ne quis dicat quod in nomine meo baptizati estis.

16 Baptizavi autem et Stephanae domum: ceterum nescio si quem alium baptizaverim.

17 Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare: non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi.

18 Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est: iis autem qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est.

19 Scriptum est enim: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo.

20 Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor hujus saeculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi?

21 Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum: placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes.

22 Quoniam et Judaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt:

23 nos autem praedicamus Christum crucifixum: Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam,

24 ipsis autem vocatis Judaeis, atque Graecis Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam:

25 quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus: et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus.

26 Videte enim vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles:

27 sed quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes: et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia:

28 et ignobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus, et ea quae non sunt, ut ea quae sunt destrueret:

29 ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus.

30 Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio:

31 ut quemadmodum scriptum est: Qui gloriatur, in Domino glorietur.

Et ego, cum venissem ad vos, fratres, veni non in sublimitate sermonis, aut sapientiae, annuntians vobis testimonium Christi.

Non enim judicavi me scire aliquid inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum.

Et ego in infirmitate, et timore, et tremore multo fui apud vos:

et sermo meus, et praedicatio mea non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis:

ut fides vestra non sit in sapientia hominum, sed in virtute Dei.

Sapientiam autem loquimur inter perfectos: sapientiam vero non hujus saeculi, neque principum hujus saeculi, qui destruuntur:

sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est, quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram,

quam nemo principum hujus saeculi cognovit: si enim cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent.

Sed sicut scriptum est: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus iis qui diligunt illum:

10 nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum: Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei.

11 Quis enim hominum scit quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? ita et quae Dei sunt, nemo cognovit, nisi Spiritus Dei.

12 Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis:

13 quae et loquimur non in doctis humanae sapientiae verbis, sed in doctrina Spiritus, spiritualibus spiritualia comparantes.

14 Animalis autem homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei: stultitia enim est illi, et non potest intelligere: quia spiritualiter examinatur.

15 Spiritualis autem judicat omnia: et ipse a nemine judicatur.

16 Quis enim cognovit sensum Domini, qui instruat eum? nos autem sensum Christi habemus.

Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Tamquam parvulis in Christo,

lac vobis potum dedi, non escam: nondum enim poteratis: sed nec nunc quidem potestis: adhuc enim carnales estis.

Cum enim sit inter vos zelus, et contentio: nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis?

Cum enim quis dicat: Ego quidem sum Pauli; alius autem: Ego Apollo: nonne homines estis? Quid igitur est Apollo? quid vero Paulus?

ministri ejus, cui credidistis, et unicuique sicut Dominus dedit.

Ego plantavi, Apollo rigavit: sed Deus incrementum dedit.

Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat: sed qui incrementum dat, Deus.

Qui autem plantat, et qui rigat, unum sunt. Unusquisque autem propriam mercedem accipiet, secundum suum laborem.

Dei enim sumus adjutores: Dei agricultura estis, Dei aedificatio estis.

10 Secundum gratiam Dei, quae data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui: alius autem superaedificat. Unusquisque autem videat quomodo superaedificet.

11 Fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus.

12 Si quis autem superaedificat super fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, foenum, stipulam,

13 uniuscujusque opus manifestum erit: dies enim Domini declarabit, quia in igne revelabitur: et uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit.

14 Si cujus opus manserit quod superaedificavit, mercedem accipiet.

15 Si cujus opus arserit, detrimentum patietur: ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem.

16 Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis?

17 Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos.

18 Nemo se seducat: si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo, stultus fiat ut sit sapiens.

19 Sapientia enim hujus mundi, stultitia est apud Deum. Scriptum est enim: Comprehendam sapientes in astutia eorum.

20 Et iterum: Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vanae sunt.

21 Nemo itaque glorietur in hominibus.

22 Omnia enim vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas, sive mundus, sive vita, sive mors, sive praesentia, sive futura: omnia enim vestra sunt:

23 vos autem Christi: Christus autem Dei.

Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei.

Hic jam quaeritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur.

Mihi autem pro minimo est ut a vobis judicer, aut ab humano die: sed neque meipsum judico.

Nihil enim mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum: qui autem judicat me, Dominus est.

Itaque nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus: qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium: et tunc laus erit unicuique a Deo.

Haec autem, fratres, transfiguravi in me et Apollo, propter vos: ut in nobis discatis, ne supra quam scriptum est, unus adversus alterum infletur pro alio.

Quis enim te discernit? quid autem habes quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis?

Jam saturati estis, jam divites facti estis: sine nobis regnatis: et utinam regnetis, ut et nos vobiscum regnemus.

Puto enim quod Deus nos Apostolos novissimos ostendit, tamquam morti destinatos: quia spectaculum facti sumus mundo, et angelis, et hominibus.

10 Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes in Christo: nos infirmi, vos autem fortes: vos nobiles, nos autem ignobiles.

11 Usque in hanc horam et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis caedimur, et instabiles sumus,

12 et laboramus operantes manibus nostris: maledicimur, et benedicimus: persecutionem patimur, et sustinemus:

13 blasphemamur, et obsecramus: tamquam purgamenta hujus mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc.

14 Non ut confundam vos, haec scribo, sed ut filios meos carissimos moneo.

15 Nam si decem millia paedagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres. Nam in Christo Jesu per Evangelium ego vos genui.

16 Rogo ergo vos, imitatores mei estote, sicut et ego Christi.

17 Ideo misi ad vos Timotheum, qui est filius meus carissimus, et fidelis in Domino: qui vos commonefaciet vias meas, quae sunt in Christo Jesu, sicut ubique in omni ecclesia doceo.

18 Tamquam non venturus sim ad vos, sic inflati sunt quidam.

19 Veniam autem ad vos cito, si Dominus voluerit: et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt, sed virtutem.

20 Non enim in sermone est regnum Dei, sed in virtute.

21 Quid vultis? in virga veniam ad vos, an in caritate, et spiritu mansuetudinis?