Add parallel Print Page Options

10 Nolo enim vos ignorare fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt,

et omnes in Moyse baptizati sunt in nube, et in mari:

et omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt,

et omnes eumdem potum spiritalem biberunt (bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra: petra autem erat Christus):

sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo: nam prostrati sunt in deserto.

Haec autem in figura facta sunt nostri, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt.

Neque idololatrae efficiamini, sicut quidam ex ipsis: quemadmodum scriptum est: Sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere.

Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria millia.

Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt.

10 Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore.

11 Haec autem omnia in figura contingebant illis: scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines saeculorum devenerunt.

12 Itaque qui se existimat stare, videat ne cadat.

13 Tentatio vos non apprehendat nisi humana: fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum ut possitis sustinere.

14 Propter quod, carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura:

15 ut prudentibus loquor, vos ipsi judicate quod dico.

16 Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? et panis quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est?

17 Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participamus.

18 Videte Israel secundum carnem: nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris?

Read full chapter