Add parallel Print Page Options

35 Sed dicet aliquis: Quomodo resurgunt mortui? qualive corpore venient?

36 Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur:

37 et quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas, sed nudum granum, ut puta tritici, aut alicujus ceterorum.

38 Deus autem dat illi corpus sicut vult: ut unicuique seminum proprium corpus.

39 Non omnis caro, eadem caro: sed alia quidem hominum, alia vero pecorum, alia volucrum, alia autem piscium.

40 Et corpora caelestia, et corpora terrestria: sed alia quidem caelestium gloria, alia autem terrestrium.

41 Alia claritas solis, alia claritas lunae, et alia claritas stellarum. Stella enim a stella differt in claritate:

42 sic et resurrectio mortuorum. Seminatur in corruptione, surget in incorruptione.

43 Seminatur in ignobilitate, surget in gloria: seminatur in infirmitate, surget in virtute:

44 seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Si est corpus animale, est et spiritale, sicut scriptum est:

45 Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem.

46 Sed non prius quod spiritale est, sed quod animale: deinde quod spiritale.

47 Primus homo de terra, terrenus: secundus homo de caelo, caelestis.

48 Qualis terrenus, tales et terreni: et qualis caelestis, tales et caelestes.

49 Igitur, sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem caelestis.

50 Hoc autem dico, fratres: quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt: neque corruptio incorruptelam possidebit.

51 Ecce mysterium vobis dico: omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur.

52 In momento, in ictu oculi, in novissima tuba: canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti: et nos immutabimur.

53 Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem: et mortale hoc induere immortalitatem.

54 Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est: Absorpta est mors in victoria.

55 Ubi est mors victoria tua? ubi est mors stimulus tuus?

56 Stimulus autem mortis peccatum est: virtus vero peccati lex.

57 Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum.

58 Itaque fratres mei dilecti, stabiles estote, et immobiles: abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.

Read full chapter