Add parallel Print Page Options

Petrus Apostolus Jesu Christi, electis advenis dispersionis Ponti, Galatiae, Cappadociae, Asiae, et Bithyniae,

secundum praescientiam Dei Patris, in sanctificationem Spiritus, in obedientiam, et aspersionem sanguinis Jesu Christi. Gratia vobis, et pax multiplicetur.

Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui secundum misericordiam suam magnam regeneravit nos in spem vivam, per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis,

in haereditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem, conservatam in caelis in vobis,

qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem, paratam revelari in tempore novissimo.

In quo exsultabis, modicum nunc si oportet contristari in variis tentationibus:

ut probatio vestrae fidei multo pretiosior auro (quod per ignem probatur) inveniatur in laudem, et gloriam, et honorem in revelatione Jesu Christi:

quem cum non videritis, diligitis: in quem nunc quoque non videntes creditis: credentes autem exsultabitis laetitia inenarrabili, et glorificata:

reportantes finem fidei vestrae, salutem animarum.

10 De qua salute exquisierunt, atque scrutati sunt prophetae, qui de futura in vobis gratia prophetaverunt:

11 scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi: praenuntians eas quae in Christo sunt passiones, et posteriores glorias:

12 quibus revelatum est quia non sibimetipsis, vobis autem ministrabant ea quae nunc nuntiata sunt vobis per eos qui evangelizaverunt vobis, Spiritu Sancto misso de caelo, in quem desiderant angeli prospicere.

13 Propter quod succincti lumbos mentis vestrae, sobrii, perfecte sperate in eam, quae offertur vobis, gratiam, in revelationem Jesu Christi:

14 quasi filii obedientiae, non configurati prioribus ignorantiae vestrae desideriis:

15 sed secundum eum qui vocavit vos, Sanctum: et ipsi in omni conversatione sancti sitis:

16 quoniam scriptum est: Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum.

17 Et si patrem invocatis eum, qui sine acceptione personarum judicat secundum uniuscujusque opus, in timore incolatus vestri tempore conversamini.

18 Scientes quod non corruptibilibus, auro vel argento, redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis:

19 sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi, et incontaminati:

20 praecogniti quidem ante mundi constitutionem, manifestati autem novissimis temporibus propter vos,

21 qui per ipsum fideles estis in Deo, qui suscitavit eum a mortuis, et dedit ei gloriam, ut fides vestra et spes esset in Deo:

22 animas vestras castificantes in obedientia caritatis, in fraternitatis amore, simplici ex corde invicem diligite attentius:

23 renati non ex semine corruptibili, sed incorruptibili per verbum Dei vivi, et permanentis in aeternum:

24 quia omnis caro ut foenum: et omnis gloria ejus tamquam flos foeni: exaruit foenum, et flos ejus decidit.

25 Verbum autem Domini manet in aeternum: hoc est autem verbum, quod evangelizatum est in vos.

Deponentes igitur omnem malitiam, et omnem dolum, et simulationes, et invidias, et omnes detractiones,

sicut modo geniti infantes, rationabile, sine dolo lac concupiscite: ut in eo crescatis in salutem:

si tamen gustastis quoniam dulcis est Dominus.

Ad quem accedentes lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum, et honorificatum:

et ipsi tamquam lapides vivi superaedificamini, domus spiritualis, sacerdotium sanctum, offerre spirituales hostias, acceptabiles Deo per Jesum Christum.

Propter quod continet Scriptura: Ecce pono in Sion lapidem summum angularem, electum, pretiosum: et qui crediderit in eum, non confundetur.

Vobis igitur honor credentibus: non credentibus autem lapis, quem reprobaverunt aedificantes: hic factus est in caput anguli,

et lapis offensionis, et petra scandali, his qui offendunt verbo, nec credunt in quo et positi sunt.

Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis: ut virtutes annuntietis ejus qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum.

10 Qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei: qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti.

11 Carissimi, obsecro vos tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam,

12 conversationem vestram inter gentes habentes bonam: ut in eo quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum in die visitationis.

13 Subjecti igitur estote omni humanae creaturae propter Deum: sive regi quasi praecellenti:

14 sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum:

15 quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam:

16 quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiae libertatem, sed sicut servi Dei.

17 Omnes honorate: fraternitatem diligite: Deum timete: regem honorificate.

18 Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis.

19 Haec est enim gratia, si propter Dei conscientiam sustinet quis tristitias, patiens injuste.

20 Quae enim est gloria, si peccantes, et colaphizati suffertis? sed si bene facientes patienter sustinetis, haec est gratia apud Deum.

21 In hoc enim vocati estis: quia et Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus:

22 qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus:

23 qui cum malediceretur, non maledicebat: cum pateretur, non comminabatur: tradebat autem judicanti se injuste:

24 qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum; ut peccatis mortui, justitiae vivamus: cujus livore sanati estis.

25 Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem, et episcopum animarum vestrarum.

Similiter et mulieres subditae sint viris suis: ut etsi qui non credunt verbo, per mulierem conversationem sine verbo lucrifiant:

considerantes in timore castam conversationem vestram.

Quarum non sit extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus:

sed qui absconditus est cordis homo, in incorruptibilitate quieti, et modesti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples.

Sic enim aliquando et sanctae mulieres, sperantes in Deo, ornabant se, subjectae propriis viris.

Sicut Sara obediebat Abrahae, dominum eum vocans: cujus estis filiae benefacientes, et non pertimentes ullam perturbationem.

Viri similiter cohabitantes secundum scientiam, quasi infirmiori vasculo muliebri impartientes honorem, tamquam et cohaeredibus gratiae vitae: ut non impediantur orationes vestrae.

In fine autem omnes unanimes, compatientes fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles:

non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes: quia in hoc vocati estis, ut benedictionem haereditate possideatis.

10 Qui enim vult vitam diligere, et dies videre bonos, coerceat linguam suam a malo, et labia ejus ne loquantur dolum.

11 Declinet a malo, et faciat bonum: inquirat pacem, et sequatur eam:

12 quia oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum: vultus autem Domini super facientes mala.

13 Et quis est qui vobis noceat, si boni aemulatores fueritis?

14 Sed et si quid patimini propter justitiam, beati. Timorem autem eorum ne timueritis, et non conturbemini.

15 Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea, quae in vobis est, spe.

16 Sed cum modestia, et timore, conscientiam habentes bonam: ut in eo, quod detrahunt vobis, confundantur, qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem.

17 Melius est enim benefacientes (si voluntas Dei velit) pati, quam malefacientes.

18 Quia et Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis, ut nos offerret Deo, mortificatus quidem carne, vivificatus autem spiritu.

19 In quo et his, qui in carcere erant, spiritibus veniens praedicavit:

20 qui increduli fuerant aliquando, quando exspectabant Dei patientiam in diebus Noe, cum fabricaretur arca: in qua pauci, id est octo animae, salvae factae sunt per aquam.

21 Quod et vos nunc similis formae salvos fecit baptisma: non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio in Deum per resurrectionem Jesu Christi.

22 Qui est in dextera Dei, deglutiens mortem ut vitae aeternae haeredes efficeremur: profectus in caelum subjectis sibi angelis, et potestatibus, et virtutibus.