Add parallel Print Page Options

15 Fecit quoque sibi domos in civitate David: et aedificavit locum arcae Dei, tetenditque ei tabernaculum.

Tunc dixit David: Illicitum est ut a quocumque portetur arca Dei nisi a Levitis, quos elegit Dominus ad portandum eam, et ad ministrandum sibi usque in aeternum.

Congregavitque universum Israel in Jerusalem, ut afferretur arca Dei in locum suum, quem praeparaverat ei:

necnon et filios Aaron, et Levitas.

De filiis Caath, Uriel princeps fuit, et fratres ejus centum viginti.

De filiis Merari, Asaia princeps: et fratres ejus ducenti viginti.

De filiis Gersom, Joel princeps: et fratres ejus centum triginta.

De filiis Elisaphan, Semeias princeps: et fratres ejus ducenti.

De filiis Hebron, Eliel princeps: et fratres ejus octoginta.

10 De filiis Oziel, Aminadab princeps: et fratres ejus centum duodecim.

11 Vocavitque David Sadoc et Abiathar sacerdotes, et Levitas, Uriel, Asaiam, Joel, Semeiam, Eliel, et Aminadab:

12 et dixit ad eos: Vos, qui estis principes familiarum Leviticarum, sanctificamini cum fratribus vestris, et afferte arcam Domini Dei Israel ad locum qui ei praeparatus est:

13 ne ut a principio, quia non eratis praesentes, percussit nos Dominus; sic et nunc fiat, illicitum quid nobis agentibus.

14 Sanctificati sunt ergo sacerdotes et Levitae ut portarent arcam Domini Dei Israel.

15 Et tulerunt filii Levi arcam Dei, sicut praeceperat Moyses juxta verbum Domini, humeris suis in vectibus.

16 Dixitque David principibus Levitarum, ut constituerent de fratribus suis cantores in organis musicorum, nablis videlicet, et lyris, et cymbalis, ut resonaret in excelsis sonitus laetitiae.

17 Constitueruntque Levitas: Heman filium Joel, et de fratribus ejus Asaph filium Barachiae: de filiis vero Merari, fratribus eorum: Ethan filium Casaiae.

18 Et cum eis fratres eorum: in secundo ordine, Zachariam, et Ben, et Jaziel, et Semiramoth, et Jahiel, et Ani, Eliab, et Banaiam, et Maasiam, et Mathathiam, et Eliphalu, et Maceniam, et Obededom, et Jehiel, janitores.

19 Porro cantores, Heman, Asaph, et Ethan, in cymbalis aeneis concrepantes.

20 Zacharias autem, et Oziel, et Semiramoth, et Jahiel, et Ani, et Eliab, et Maasias, et Banaias in nablis arcana cantabant.

21 Porro Mathathias, et Eliphalu, et Macenias, et Obededom, et Jehiel, et Ozaziu, in citharis pro octava canebant epinicion.

22 Chonenias autem princeps Levitarum, prophetiae praeerat, ad praecinendam melodiam: erat quippe valde sapiens.

23 Et Barachias, et Elcana, janitores arcae.

24 Porro Sebenias, et Josaphat, et Nathanael, et Amasai, et Zacharias, et Banaias, et Eliezer sacerdotes, clangebant tubis coram arca Dei: et Obededom et Jehias erant janitores arcae.

25 Igitur David, et omnes majores natu Israel, et tribuni, ierunt ad deportandam arcam foederis Domini de domo Obededom cum laetitia.

26 Cumque adjuvisset Deus Levitas qui portabant arcam foederis Domini, immolabantur septem tauri, et septem arietes.

27 Porro David erat indutus stola byssina, et universi Levitae qui portabant arcam, cantoresque, et Chonenias princeps prophetiae inter cantores: David autem etiam indutus erat ephod lineo.

28 Universusque Israel deducebant arcam foederis Domini in jubilo, et sonitu buccinae, et tubis, et cymbalis, et nablis, et citharis concrepantes.

29 Cumque pervenisset arca foederis Domini usque ad civitatem David, Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David saltantem atque ludentem, et despexit eum in corde suo.

16 Attulerunt igitur arcam Dei, et constituerunt eam in medio tabernaculi quod tetenderat ei David: et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo.

Cumque complesset David offerens holocausta et pacifica, benedixit populo in nomine Domini.

Et divisit universis per singulos, a viro usque ad mulierem, tortam panis, et partem assae carnis bubalae, et frixam oleo similam.

Constituitque coram arca Domini de Levitis, qui ministrarent, et recordarentur operum ejus, et glorificarent atque laudarent Dominum Deum Israel:

Asaph principem, et secundum ejus Zachariam: porro Jahiel, et Semiramoth, et Jehiel, et Mathathiam, et Eliab, et Banaiam, et Obededom: Jehiel super organa psalterii et lyras: Asaph autem ut cymbalis personaret:

Banaiam vero et Jaziel sacerdotes canere tuba jugiter coram arca foederis Domini.

In illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph et fratres ejus:

Confitemini Domino, et invocate nomen ejus: notas facite in populis adinventiones ejus.

Cantate ei, et psallite ei, et narrate omnia mirabilia ejus.

10 Laudate nomen sanctum ejus: laetetur cor quaerentium Dominum.

11 Quaerite Dominum, et virtutem ejus: quaerite faciem ejus semper.

12 Recordamini mirabilium ejus quae fecit; signorum illius, et judiciorum oris ejus,

13 semen Israel servi ejus, filii Jacob electi ejus.

14 Ipse Dominus Deus noster: in universa terra judicia ejus.

15 Recordamini in sempiternum pacti ejus: sermonis quem praecepit in mille generationes,

16 quem pepigit cum Abraham, et juramenti illius cum Isaac.

17 Et constituit illud Jacob in praeceptum, et Israel in pactum sempiternum,

18 dicens: Tibi dabo terram Chanaan, funiculum haereditatis vestrae:

19 cum essent pauci numero, parvi et coloni ejus.

20 Et transierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum.

21 Non dimisit quemquam calumniari eos, sed increpavit pro eis reges.

22 Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari.

23 Cantate Domino omnis terra; annuntiate ex die in diem salutare ejus:

24 narrate in gentibus gloriam ejus; in cunctis populis mirabilia ejus.

25 Quia magnus Dominus, et laudabilis nimis, et horribilis super omnes deos.

26 Omnes enim dii populorum idola: Dominus autem caelos fecit.

27 Confessio et magnificentia coram eo: fortitudo et gaudium in loco ejus.

28 Afferte Domino, familiae populorum: afferte Domino gloriam et imperium.

29 Date Domino gloriam; nomini ejus levate sacrificium, et venite in conspectu ejus: et adorate Dominum in decore sancto.

30 Commoveatur a facie ejus omnis terra: ipse enim fundavit orbem immobilem.

31 Laetentur caeli, et exultet terra, et dicant in nationibus: Dominus regnavit.

32 Tonet mare et plenitudo ejus; exultent agri, et omnia quae in eis sunt.

33 Tunc laudabunt ligna saltus coram Domino: quia venit judicare terram.

34 Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in aeternum misericordia ejus.

35 Et dicite: Salva nos, Deus salvator noster, et congrega nos, et erue de gentibus: ut confiteamur nomini sancto tuo, et exultemus in carminibus tuis.

36 Benedictus Dominus Deus Israel, ab aeterno usque in aeternum. Et dicat omnis populo: Amen, et hymnum Domino.

37 Reliquit itaque ibi coram arca foederis Domini Asaph et fratres ejus, ut ministrarent in conspectu arcae jugiter per singulos dies, et vices suas.

38 Porro Obededom, et fratres ejus sexaginta octo: et Obededom filium Idithun, et Hosa, constituit janitores;

39 Sadoc autem sacerdotem, et fratres ejus sacerdotes, coram tabernaculo Domini in excelso quod erat in Gabaon,

40 ut offerrent holocausta Domino super altare holocautomatis jugiter, mane et vespere, juxta omnia quae scripta sunt in lege Domini, quam praecepit Israeli.

41 Et post eum Heman, et Idithun, et reliquos electos, unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino, quoniam in aeternum misericordia ejus.

42 Heman quoque et Idithun canentes tuba, et quatientes cymbala et omnia musicorum organa ad canendum Deo: filios autem Idithun fecit esse portarios.

43 Reversusque est omnis populus in domum suam: et David, ut benediceret etiam domui suae.