Add parallel Print Page Options

33 Duodecim annorum erat Manasses cum regnare coepisset, et quinquaginta quinque annis regnavit in Jerusalem.

Fecit autem malum coram Domino, juxta abominationes gentium quas subvertit Dominus coram filiis Israel:

et conversus instauravit excelsa quae demolitus fuerat Ezechias pater ejus: construxitque aras Baalim, et fecit lucos, et adoravit omnem militiam caeli, et coluit eam.

AEdificavit quoque altaria in domo Domini, de qua dixerat Dominus: In Jerusalem erit nomen meum in aeternum.

AEdificavit autem ea cuncto exercitui caeli in duobus atriis domus Domini.

Transireque fecit filios suos per ignem in valle Benennom: observabat somnia, sectabatur auguria, maleficis artibus inserviebat, habebat secum magos et incantatores, multaque mala operatus est coram Domino ut irritaret eum.

Sculptile quoque et conflatile signum posuit in domo Dei, de qua locutus est Deus ad David, et ad Salomonem filium ejus, dicens: In domo hac, et in Jerusalem quam elegi de cunctis tribubus Israel, ponam nomen meum in sempiternum.

Et moveri non faciam pedem Israel de terra quam tradidi patribus eorum: ita dumtaxat si custodierint facere quae praecepi eis, cunctamque legem, et caeremonias atque judicia, per manum Moysi.

Igitur Manasses seduxit Judam, et habitatores Jerusalem, ut facerent malum super omnes gentes quas subverterat Dominus a facie filiorum Israel.

10 Locutusque est Dominus ad eum, et ad populum illius, et attendere noluerunt.

11 Idcirco superinduxit eis principes exercitus regis Assyriorum: ceperuntque Manassen, et vinctum catenis atque compedibus duxerunt in Babylonem.

12 Qui postquam coangustatus est, oravit Dominum Deum suum: et egit poenitentiam valde coram Deo patrum suorum.

13 Deprecatusque est eum, et obsecravit intente: et exaudivit orationem ejus, reduxitque eum Jerusalem in regnum suum, et cognovit Manasses quod Dominus ipse esset Deus.

14 Post haec aedificavit murum extra civitatem David ad occidentem Gihon in convalle, ab introitu portae piscium per circuitum usque ad Ophel, et exaltavit illum vehementer: constituitque principes exercitus in cunctis civitatibus Juda munitis:

15 et abstulit deos alienos, et simulacrum de domo Domini: aras quoque, quas fecerat in monte domus Domini et in Jerusalem: et projecit omnia extra urbem.

16 Porro instauravit altare Domini, et immolavit super illud victimas, et pacifica, et laudem: praecepitque Judae ut serviret Domino Deo Israel.

17 Attamen adhuc populus immolabat in excelsis Domino Deo suo.

18 Reliqua autem gestorum Manasse, et obsecratio ejus ad Deum suum, verba quoque videntium qui loquebantur ad eum in nomine Domini Dei Israel, continentur in sermonibus regum Israel.

19 Oratio quoque ejus et exauditio, et cuncta peccata atque contemptus, loca etiam in quibus aedificavit excelsa, et fecit lucos et statuas antequam ageret poenitentiam, scripta sunt in sermonibus Hozai.

20 Dormivit ergo Manasses cum patribus suis, et sepelierunt eum in domo sua: regnavitque pro eo filius ejus Amon.

21 Viginti duorum annorum erat Amon cum regnare coepisset, et duobus annis regnavit in Jerusalem.

22 Fecitque malum in conspectu Domini, sicut fecerat Manasses pater ejus: et cunctis idolis quae Manasses fuerat fabricatus, immolavit atque servivit.

23 Et non est reveritus faciem Domini, sicut reveritus est Manasses pater ejus, et multo majora deliquit.

24 Cumque conjurassent adversus eum servi sui, interfecerunt eum in domo sua.

25 Porro reliqua populi multitudo, caesis iis qui Amon percusserant, constituit regem Josiam filium ejus pro eo.

34 Octo annorum erat Josias cum regnare coepisset, et triginta et uno anno regnavit in Jerusalem.

Fecitque quod erat rectum in conspectu Domini, et ambulavit in viis David patris sui: non declinavit neque ad dextram, neque ad sinistram.

Octavo autem anno regni sui, cum adhuc esset puer, coepit quaerere Deum patris sui David: et duodecimo anno postquam regnare coeperat, mundavit Judam et Jerusalem ab excelsis, et lucis, simulacrisque et sculptilibus.

Destruxeruntque coram eo aras Baalim, et simulacra quae superposita fuerant, demoliti sunt: lucos etiam et sculptilia succidit atque comminuit, et super tumulos eorum qui eis immolare consueverant, fragmenta dispersit.

Ossa praeterea sacerdotum combussit in altaribus idolorum, mundavitque Judam et Jerusalem.

Sed et in urbibus Manasse, et Ephraim, et Simeon, usque Nephthali, cuncta subvertit.

Cumque altaria dissipasset, et lucos et sculptilia contrivisset in frustra, cunctaque delubra demolitus esset de universa terra Israel, reversus est in Jerusalem.

Igitur anno octavodecimo regni sui, mundata jam terra et templo Domini, misit Saphan filium Eseliae, et Maasiam principem civitatis, et Joha filium Joachaz a commentariis, ut instaurarent domum Domini Dei sui.

Qui venerunt ad Helciam sacerdotem magnum: acceptamque ab eo pecuniam quae illata fuerat in domum Domini, et quam congregaverant Levitae, et janitores de Manasse, et Ephraim, et universis reliquiis Israel, ab omni quoque Juda, et Benjamin, et habitatoribus Jerusalem,

10 tradiderunt in manibus eorum qui praeerant operariis in domo Domini, ut instaurarent templum, et infirma quaeque sarcirent.

11 At illi dederunt eam artificibus et caementariis, ut emerent lapides de lapicidinis, et ligna ad commissuras aedificii, et ad contignationem domorum quas destruxerant reges Juda.

12 Qui fideliter cuncta faciebant. Erant autem praepositi operantium Jahath et Abdias de filiis Merari, Zacharias et Mosollam de filiis Caath, qui urgebant opus: omnes Levitae scientes organis canere.

13 Super eos vero qui ad diversos usus onera portabant, erant scribae, et magistri de Levitis, janitores.

14 Cumque efferrent pecuniam quae illata fuerat in templum Domini, reperit Helcias sacerdos librum legis Domini per manum Moysi.

15 Et ait ad Saphan scribam: Librum legis inveni in domo Domini: et tradidit ei.

16 At ille intulit volumen ad regem, et nuntiavit ei, dicens: Omnia quae dedisti in manu servorum tuorum, ecce complentur.

17 Argentum quod repertum est in domo Domini, conflaverunt, datumque est praefectis artificum, et diversa opera fabricantium.

18 Praeterea tradidit mihi Helcias sacerdos hunc librum. Quem cum rege praesente recitasset,

19 audissetque ille verba legis, scidit vestimenta sua:

20 et praecepit Helciae, et Ahicam filio Saphan, et Abdon filio Micha, Saphan quoque scribae, et Asaae servo regis, dicens:

21 Ite, et orate Dominum pro me, et pro reliquiis Israel et Juda, super universis sermonibus libri istius, qui repertus est: magnus enim furor Domini stillavit super nos, eo quod non custodierint patres nostri verba Domini ut facerent omnia quae scripta sunt in isto volumine.

22 Abiit ergo Helcias, et hi qui simul a rege missi fuerant, ad Oldam prophetidem, uxorem Sellum filii Thecuath filii Hasra custodis vestium, quae habitabat in Jerusalem in Secunda: et locuti sunt ei verba quae supra narravimus.

23 At illa respondit eis: Haec dicit Dominus Deus Israel: Dicite viro qui misit vos ad me:

24 Haec dicit Dominus: Ecce ego inducam mala super locum istum et super habitatores ejus, cunctaque maledicta quae scripta sunt in libro hoc, quem legerunt coram rege Juda.

25 Quia dereliquerunt me, et sacrificaverunt diis alienis, ut me ad iracundiam provocarent in cunctis operibus manuum suarum, idcirco stillabit furor meus super locum istum, et non extinguetur.

26 Ad regem autem Juda, qui misit vos pro Domino deprecando, sic loquimini: Haec dicit Dominus Deus Israel: Quoniam audisti verba voluminis,

27 atque emollitum est cor tuum, et humiliatus es in conspectu Dei super his quae dicta sunt contra locum hunc et habitatores Jerusalem, reveritusque faciem meam scidisti vestimenta tua, et flevisti coram me: ego quoque exaudivi te, dicit Dominus.

28 Jam enim colligam te ad patres tuos, et infereris in sepulchrum tuum in pace: nec videbunt oculi tui omne malum quod ego inducturus sum super locum istum, et super habitatores ejus. Retulerunt itaque regi cuncta quae dixerat.

29 At ille convocatis universis majoribus natu Juda et Jerusalem,

30 ascendit in domum Domini, unaque omnes viri Juda et habitatores Jerusalem, sacerdotes et Levitae, et cunctus populus a minimo usque ad maximum. Quibus audientibus in domo Domini, legit rex omnia verba voluminis:

31 et stans in tribunali suo, percussit foedus coram Domino ut ambularet post eum, et custodiret praecepta, et testimonia, et justificationes ejus in toto corde suo, et in tota anima sua, faceretque quae scripta sunt in volumine illo, quod legerat.

32 Adjuravit quoque super hoc omnes qui reperti fuerant in Jerusalem et Benjamin: et fecerunt habitatores Jerusalem juxta pactum Domini Dei patrum suorum.

33 Abstulit ergo Josias cunctas abominationes de universis regionibus filiorum Israel: et fecit omnes qui residui erant in Israel, servire Domino Deo suo. Cunctis diebus ejus non recesserunt a Domino Deo patrum suorum.