Add parallel Print Page Options

16 Iterum dico (ne quis me putet insipientem esse, alioquin velut insipientem accipite me, ut et ego modicum quid glorier),

17 quod loquor, non loquor secundum Deum, sed quasi in insipientia, in hac substantia gloriae.

18 Quoniam multi gloriantur secundum carnem: et ego gloriabor.

19 Libenter enim suffertis insipientes, cum sitis ipsi sapientes.

20 Sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur, si quis in faciem vos caedit.

21 Secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmi fuerimus in hac parte. In quo quis audet (in insipientia dico) audeo et ego:

22 Hebraei sunt, et ego: Israelitae sunt, et ego: semen Abrahae sunt, et ego.

23 Ministri Christi sunt (ut minus sapiens dico), plus ego: in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter.

24 A Judaeis quinquies, quadragenas, una minus, accepi.

25 Ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum: ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui,

26 in itineribus saepe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus:

27 in labore et aerumna, in vigiliis multis, in fame et siti, in jejuniis multis, in frigore et nuditate,

28 praeter illa quae extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium ecclesiarum.

29 Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror?

30 Si gloriari oportet, quae infirmitatis meae sunt, gloriabor.

31 Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui est benedictus in saecula, scit quod non mentior.

32 Damasci praepositus gentis Aretae regis custodiebat civitatem Damascenorum ut me comprehenderet:

33 et per fenestram in sporta dimissus sum per murum, et sic effugi manus ejus.

Read full chapter