Add parallel Print Page Options

21 Facta est quoque fames in diebus David tribus annis jugiter: et consuluit David oraculum Domini. Dixitque Dominus: Propter Saul, et domum ejus sanguinum, quia occidit Gabaonitas.

Vocatis ergo Gabaonitis rex, dixit ad eos (porro Gabaonitae non erant de filiis Israel, sed reliquiae Amorrhaeorum: filii quippe Israel juraverant eis, et voluit Saul percutere eos zelo, quasi pro filiis Israel et Juda),

dixit ergo David ad Gabaonitas: Quid faciam vobis? et quod erit vestri piaculum, ut benedicatis haereditati Domini?

Dixeruntque ei Gabaonitae: Non est nobis super argento et auro quaestio, sed contra Saul, et contra domum ejus: neque volumus ut interficiatur homo de Israel. Ad quos rex ait: Quid ergo vultis ut faciam vobis?

Qui dixerunt regi: Virum qui attrivit nos et oppressit inique, ita delere debemus, ut ne unus quidem residuus sit de stirpe ejus in cunctis finibus Israel.

Dentur nobis septem viri de filiis ejus, ut crucifigamus eos Domino in Gabaa Saul, quondam electi Domini. Et ait rex: Ego dabo.

Pepercitque rex Miphiboseth filio Jonathae filii Saul, propter jusjurandum Domini quod fuerat inter David et inter Jonathan filium Saul.

Tulit itaque rex duos filios Respha filiae Aja quos peperit Sauli, Armoni, et Miphiboseth: et quinque filios Michol filiae Saul quos genuerat Hadrieli filio Berzellai, qui fuit de Molathi,

et dedit eos in manus Gabaonitarum: qui crucifixerunt eos in monte coram Domino: et ceciderunt hi septem simul occisi in diebus messis primis, incipiente messione hordei.

10 Tollens autem Respha filia Aja cilicium, substravit sibi supra petram ab initio messis, donec stillaret aqua super eos de caelo: et non dimisit aves lacerare eos per diem, neque bestias per noctem.

11 Et nuntiata sunt David quae fecerat Respha filia Aja, concubina Saul.

12 Et abiit David, et tulit ossa Saul, et ossa Jonathae filii ejus, a viris Jabes Galaad, qui furati fuerant ea de platea Bethsan in qua suspenderant eos Philisthiim cum interfecissent Saul in Gelboe:

13 et asportavit inde ossa Saul, et ossa Jonathae filii ejus: et colligentes ossa eorum qui affixi fuerant,

14 sepelierunt ea cum ossibus Saul et Jonathae filii ejus in terra Benjamin, in latere, in sepulchro Cis patris ejus: feceruntque omnia quae praeceperat rex, et repropitiatus est Deus terrae post haec.

15 Factum est autem rursum praelium Philisthinorum adversum Israel, et descendit David, et servi ejus cum eo, et pugnabant contra Philisthiim. Deficiente autem David,

16 Jesbibenob, qui fuit de genere Arapha, cujus ferrum hastae trecentas uncias appendebat, et accinctus erat ense novo, nisus est percutere David.

17 Praesidioque ei fuit Abisai filius Sarviae, et percussum Philisthaeum interfecit. Tunc juraverunt viri David, dicentes: Jam non egredieris nobiscum in bellum, ne extinguas lucernam Israel.

18 Secundum quoque bellum fuit in Gob contra Philisthaeos: tunc percussit Sobochai de Husati, Saph de stirpe Arapha de genere gigantum.

19 Tertium quoque fuit bellum in Gob contra Philisthaeos, in quo percussit Adeodatus filius Saltus polymitarius Bethlehemites Goliath Gethaeum, cujus hastile hastae erat quasi liciatorium texentium.

20 Quartum bellum fuit in Geth: in quo vir fuit excelsus, qui senos in manibus pedibusque habebat digitos, id est, viginti quatuor: et erat de origine Arapha.

21 Et blasphemavit Israel: percussit autem eum Jonathan filius Samaa fratris David.

22 Hi quatuor nati sunt de Arapha in Geth, et ceciderunt in manu David et servorum ejus.

22 Locutus est autem David Domino verba carminis hujus in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum, et de manu Saul.

Et ait: Dominus petra mea, et robur meum, et salvator meus.

Deus fortis meus: sperabo in eum; scutum meum, et cornu salutis meae: elevator meus, et refugium meum; salvator meus: de iniquitate liberabis me.

Laudabilem invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero.

Quia circumdederunt me contritiones mortis: torrentes Belial terruerunt me.

Funes inferni circumdederunt me: praevenerunt me laquei mortis.

In tribulatione mea invocabo Dominum, et ad Deum meum clamabo: et exaudiet de templo suo vocem meam, et clamor meus veniet ad aures ejus.

Commota est et contremuit terra; fundamenta montium concussa sunt, et conquassata: quoniam iratus est eis.

Ascendit fumus de naribus ejus, et ignis de ore ejus vorabit: carbones succensi sunt ab eo.

10 Inclinavit caelos, et descendit: et caligo sub pedibus ejus.

11 Et ascendit super cherubim, et volavit: et lapsus est super pennas venti.

12 Posuit tenebras in circuitu suo latibulum, cribrans aquas de nubibus caelorum.

13 Prae fulgore in conspectu ejus, succensi sunt carbones ignis.

14 Tonabit de caelo Dominus, et excelsus dabit vocem suam.

15 Misit sagittas et dissipavit eos; fulgur, et consumpsit eos.

16 Et apparuerunt effusiones maris, et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini, ab inspiratione spiritus furoris ejus.

17 Misit de excelso, et assumpsit me, et extraxit me de aquis multis.

18 Liberavit me ab inimico meo potentissimo, et ab his qui oderant me: quoniam robustiores me erant.

19 Praevenit me in die afflictionis meae, et factus est Dominus firmamentum meum.

20 Et eduxit me in latitudinem: liberavit me, quia complacui ei.

21 Retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam: et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi.

22 Quia custodivi vias Domini, et non egi impie a Deo meo.

23 Omnia enim judicia ejus in conspectu meo, et praecepta ejus non amovi a me.

24 Et ero perfectus cum eo, et custodiam me ab iniquitate mea.

25 Et restituet mihi Dominus secundum justitiam meam, et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum.

26 Cum sancto sanctus eris, et cum robusto perfectus.

27 Cum electo electus eris, et cum perverso perverteris.

28 Et populum pauperem salvum facies: oculisque tuis excelsos humiliabis.

29 Quia tu lucerna mea, Domine, et tu, Domine, illuminabis tenebras meas.

30 In te enim curram accinctus: in Deo meo transiliam murum.

31 Deus, immaculata via ejus; eloquium Domini igne examinatum: scutum est omnium sperantium in se.

32 Quis est Deus praeter Dominum, et quis fortis praeter Deum nostrum?

33 Deus qui accinxit me fortitudine, et complanavit perfectam viam meam.

34 Coaequans pedes meos cervis, et super excelsa mea statuens me;

35 docens manus meas ad praelium, et componens quasi arcum aereum brachia mea.

36 Dedisti mihi clypeum salutis tuae, et mansuetudo tua multiplicavit me.

37 Dilatabis gressus meos subtus me, et non deficient tali mei.

38 Persequar inimicos meos, et conteram, et non convertar donec consumam eos.

39 Consumam eos et confringam, ut non consurgant: cadent sub pedibus meis.

40 Accinxisti me fortitudine ad praelium: incurvasti resistentes mihi subtus me.

41 Inimicos meos dedisti mihi dorsum; odientes me, et disperdam eos.

42 Clamabunt, et non erit qui salvet; ad Dominum, et non exaudiet eos.

43 Delebo eos ut pulverem terrae; quasi lutum platearum comminuam eos atque confringam.

44 Salvabis me a contradictionibus populi mei; custodies me in caput gentium: populus quem ignoro serviet mihi.

45 Filii alieni resistent mihi; auditu auris obedient mihi.

46 Filii alieni defluxerunt, et contrahentur in angustiis suis.

47 Vivit Dominus, et benedictus Deus meus, et exaltabitur Deus fortis salutis meae.

48 Deus qui das vindictas mihi, et dejicis populos sub me.

49 Qui educis me ab inimicis meis, et a resistentibus mihi elevas me: a viro iniquo liberabis me.

50 Propterea confitebor tibi, Domine, in gentibus, et nomini tuo cantabo:

51 magnificans salutes regis sui, et faciens misericordiam christo suo David, et semini ejus in sempiternum.