Add parallel Print Page Options

Et venerunt universae tribus Israel ad David in Hebron, dicentes: Ecce nos os tuum et caro tua sumus.

Sed et heri et nudiustertius cum esset Saul rex super nos, tu eras educens et reducens Israel: dixit autem Dominus ad te: Tu pasces populum meum Israel, et tu eris dux super Israel.

Venerunt quoque et seniores Israel ad regem in Hebron, et percussit cum eis rex David foedus in Hebron coram Domino: unxeruntque David in regem super Israel.

Filius triginta annorum erat David cum regnare coepisset, et quadraginta annis regnavit.

In Hebron regnavit super Judam septem annis et sex mensibus: in Jerusalem autem regnavit triginta tribus annis super omnem Israel et Judam.

Et abiit rex, et omnes viri qui erant cum eo, in Jerusalem, ad Jebusaeum habitatorem terrae: dictumque est David ab eis: Non ingredieris huc, nisi abstuleris caecos et claudos dicentes: Non ingredietur David huc.

Cepit autem David arcem Sion: haec est civitas David.

Proposuerat enim David in die illa praemium, qui percussisset Jebusaeum, et tetigisset domatum fistulas, et abstulisset caecos et claudos odientes animam David. Idcirco dicitur in proverbio: Caecus et claudus non intrabunt in templum.

Habitavit autem David in arce, et vocavit eam civitatem David: et aedificavit per gyrum a Mello et intrinsecus.

10 Et ingrediebatur proficiens atque succrescens, et Dominus Deus exercituum erat cum eo.

Read full chapter