Add parallel Print Page Options

15 Azarias autem filius Oded, facto in se spiritu Dei,

egressus est in occursum Asa, et dixit ei: Audite me, Asa, et omnis Juda et Benjamin: Dominus vobiscum, quia fuistis cum eo. Si quaesieritis eum, invenietis: si autem dereliqueritis eum, derelinquet vos.

Transibant autem multi dies in Israel absque Deo vero, et absque sacerdote doctore, et absque lege.

Cumque reversi fuerint in angustia sua ad Dominum Deum Israel, et quaesierint eum, reperient eum.

In tempore illo, non erit pax egredienti et ingredienti, sed terrores undique in cunctis habitatoribus terrarum:

pugnavit enim gens contra gentem, et civitas contra civitatem, quia Dominus conturbabit eos in omni angustia.

Vos ergo confortamini, et non dissolvantur manus vestrae: erit enim merces operi vestro.

Quod cum audisset Asa, verba scilicet, et prophetiam Azariae filii Oded prophetae, confortatus est, et abstulit idola de omni terra Juda et de Benjamin, et ex urbibus quas ceperat, montis Ephraim: et dedicavit altare Domini quod erat ante porticum Domini.

Congregavitque universum Judam et Benjamin, et advenas cum eis de Ephraim, et de Manasse, et de Simeon: plures enim ad eum confugerant ex Israel, videntes quod Dominus Deus illius esset cum eo.

10 Cumque venissent in Jerusalem mense tertio, anno decimoquinto regni Asa,

11 immolaverunt Domino in die illa de manubiis et praeda quam adduxerant, boves septingentos, et arietes septem millia.

12 Et intravit ex more ad corroborandum foedus ut quaererent Dominum Deum patrum suorum in toto corde, et in tota anima sua.

13 Si quis autem, inquit, non quaesierit Dominum Deum Israel, moriatur, a minimo usque ad maximum, a viro usque ad mulierem.

14 Juraveruntque Domino voce magna in jubilo, et in clangore tubae, et in sonitu buccinarum,

15 omnes qui erant in Juda, cum execratione: in omni enim corde suo juraverunt, et in tota voluntate quaesierunt eum, et invenerunt: praestititque eis Dominus requiem per circuitum.

16 Sed et Maacham matrem Asa regis ex augusto deposuit imperio, eo quod fecisset in luco simulacrum Priapi: quod omne contrivit, et in frustra comminuens combussit in torrente Cedron.

17 Excelsa autem derelicta sunt in Israel: attamen cor Asa erat perfectum cunctis diebus ejus,

18 eaque quae voverat pater suus, et ipse, intulit in domum Domini, argentum, et aurum, vasorumque diversam supellectilem.

19 Bellum vero non fuit usque ad trigesimum quintum annum regni Asa.

16 Anno autem trigesimo sexto regni ejus, ascendit Baasa rex Israel in Judam, et muro circumdabat Rama, ut nullus tute posset egredi et ingredi de regno Asa.

Protulit ergo Asa argentum et aurum de thesauris domus Domini, et de thesauris regis, misitque ad Benadad regem Syriae, qui habitabat in Damasco, dicens:

Foedus inter me et te est; pater quoque meus et pater tuus habuere concordiam: quam ob rem misi tibi argentum et aurum, ut rupto foedere quod habes cum Baasa rege Israel, facias eum a me recedere.

Quo comperto, Benadad misit principes exercituum suorum ad urbes Israel: qui percusserunt Ahion, et Dan, et Abelmaim, et universas urbes Nephthali muratas.

Quod cum audisset Baasa, desiit aedificare Rama, et intermisit opus suum.

Porro Asa rex assumpsit universum Judam, et tulerunt lapides de Rama, et ligna quae aedificationi praeparaverat Baasa, aedificavitque ex eis Gabaa et Maspha.

In tempore illo venit Hanani propheta ad Asa regem Juda, et dixit ei: Quia habuisti fiduciam in rege Syriae, et non in Domino Deo tuo, idcirco evasit Syriae regis exercitus de manu tua.

Nonne AEthiopes et Libyes multo plures erant quadrigis, et equitibus, et multitudine nimia, quos cum Domino credidisses, tradidit in manu tua?

Oculi enim Domini contemplantur universam terram, et praebent fortitudinem his qui corde perfecto credunt in eum. Stulte igitur egisti, et propter hoc ex praesenti tempore adversum te bella consurgent.

10 Iratusque Asa adversus videntem, jussit eum mitti in nervum: valde quippe super hoc fuerat indignatus: et interfecit de populo in tempore illo plurimos.

11 Opera autem Asa prima et novissima scripta sunt in libro regum Juda et Israel.

12 AEgrotavit etiam Asa anno trigesimo nono regni sui, dolore pedum vehementissimo, et nec in infirmitate sua quaesivit Dominum, sed magis in medicorum arte confisus est.

13 Dormivitque cum patribus suis, et mortuus est anno quadragesimo primo regni sui.

14 Et sepelierunt eum in sepulchro suo quod foderat sibi in civitate David: posueruntque eum super lectum suum plenum aromatibus et unguentibus meretriciis, quae erant pigmentariorum arte confecta, et combusserunt super eum ambitione nimia.