Add parallel Print Page Options

35 Fecit autem Josias in Jerusalem Phase Domino, quod immolatum est quartadecima die mensis primi:

et constituit sacerdotes in officiis suis, hortatusque est eos ut ministrarent in domo Domini:

Levitis quoque, ad quorum eruditionem omnis Israel sanctificabatur Domino, locutus est: Ponite arcam in sanctuario templi, quod aedificavit Salomon filius David rex Israel, nequaquam enim eam ultra portabitis: nunc autem ministrate Domino Deo vestro, et populo ejus Israel.

Et praeparate vos per domos et cognationes vestras in divisionibus singulorum, sicut praecepit David rex Israel, et descripsit Salomon filius ejus.

Et ministrate in sanctuario per familias turmasque Leviticas,

et sanctificati immolate Phase: fratres etiam vestros, ut possint juxta verba quae locutus est Dominus in manu Moysi facere, praeparate.

Dedit praeterea Josias omni populo qui ibi fuerat inventus in solemnitate Phase, agnos et haedos de gregibus et reliqui pecoris triginta millia, boum quoque tria millia: haec de regis universa substantia.

Duces quoque ejus sponte quod voverant, obtulerunt, tam populo quam sacerdotibus et Levitis. Porro Helcias, et Zacharias, et Jahiel principes domus Domini dederunt sacerdotibus ad faciendum Phase pecora commixtim duo millia sexcenta, et boves trecentos.

Chonenias autem, et Semeias, etiam Nathanael fratres ejus, necnon Hasabias, et Jehiel, et Jozabad principes Levitarum, dederunt ceteris Levitis ad celebrandum Phase quinque millia pecorum, et boves quingentos.

10 Praeparatumque est ministerium, et steterunt sacerdotes in officio suo: Levitae quoque in turmis, juxta regis imperium.

11 Et immolatum est Phase: asperseruntque sacerdotes manu sua sanguinem, et Levitae detraxerunt pelles holocaustorum:

12 et separaverunt ea ut darent per domos et familias singulorum, et offerrentur Domino, sicut scriptum est in libro Moysi: de bobus quoque fecerunt similiter.

13 Et assaverunt Phase super ignem, juxta quod in lege scriptum est: pacificas vero hostias coxerunt in lebetibus, et cacabis, et ollis, et festinato distribuerunt universae plebi:

14 sibi autem et sacerdotibus postea paraverunt, nam in oblatione holocaustorum et adipum usque ad noctem sacerdotes fuerunt occupati, unde Levitae sibi et sacerdotibus filiis Aaron paraverunt novissimis.

15 Porro cantores filii Asaph stabant in ordine suo, juxta praeceptum David, et Asaph, et Heman, et Idithun prophetarum regis: janitores vero per portas singulas observabant, ita ut nec puncto quidem discederent a ministerio: quam ob rem et fratres eorum Levitae paraverunt eis cibos.

16 Omnis igitur cultura Domini rite completa est in die illa, ut facerent Phase, et offerrent holocausta super altare Domini, juxta praeceptum regis Josiae.

17 Feceruntque filii Israel, qui reperti fuerant ibi, Phase in tempore illo, et solemnitatem azymorum septem diebus.

18 Non fuit Phase simile huic in Israel a diebus Samuelis prophetae: sed nec quisquam de cunctis regibus Israel fecit Phase sicut Josias, sacerdotibus, et Levitis, et omni Judae et Israel qui repertus fuerat, et habitantibus in Jerusalem.

19 Octavodecimo anno regni Josiae hoc Phase celebratum est.

20 Postquam instauraverat Josias templum, ascendit Nechao rex AEgypti ad pugnandum in Charcamis juxta Euphraten: et processit in occursum ejus Josias.

21 At ille, missis ad eum nuntiis, ait: Quid mihi et tibi est, rex Juda? non adversum te hodie venio, sed contra aliam pugno domum, ad quam me Deus festinato ire praecepit: desine adversum Deum facere, qui mecum est, ne interficiat te.

22 Noluit Josias reverti, sed praeparavit contra eum bellum, nec acquievit sermonibus Nechao ex ore Dei: verum perrexit ut dimicaret in campo Mageddo.

23 Ibique vulneratus a sagittariis, dixit pueris suis: Educite me de praelio, quia oppido vulneratus sum.

24 Qui transtulerunt eum de curru in alterum currum, qui sequebatur eum more regio, et asportaverunt eum in Jerusalem: mortuusque est, et sepultus in mausoleo patrum suorum, et universus Juda et Jerusalem luxerunt eum.

25 Jeremias maxime: cujus omnes cantores atque cantatrices, usque in praesentem diem, lamentationes super Josiam replicant, et quasi lex obtinuit in Israel: Ecce scriptum fertur in lamentationibus.

26 Reliqua autem sermonum Josiae, et misericordiarum ejus, quae lege praecepta sunt Domini,

27 opera quoque illius prima et novissima, scripta sunt in libro regum Juda et Israel.

36 Tulit ergo populus terrae Joachaz filium Josiae, et constituit regem pro patre suo in Jerusalem.

Viginti trium annorum erat Joachaz cum regnare coepisset, et tribus mensibus regnavit in Jerusalem.

Amovit autem eum rex AEgypti cum venisset in Jerusalem, et condemnavit terram centum talentis argenti, et talento auri.

Constituitque pro eo regem Eliakim fratrem ejus super Judam et Jerusalem, et vertit nomen ejus Joakim: ipsum vero Joachaz tulit secum, et abduxit in AEgyptum.

Viginti quinque annorum erat Joakim cum regnare coepisset, et undecim annis regnavit in Jerusalem: fecitque malum coram Domino Deo suo.

Contra hunc ascendit Nabuchodonosor rex Chaldaeorum, et vinctum catenis duxit in Babylonem.

Ad quam et vasa Domini transtulit, et posuit ea in templo suo.

Reliqua autem verborum Joakim, et abominationum ejus quas operatus est, et quae inventa sunt in eo, continentur in libro regum Juda et Israel. Regnavit autem Joachin filius ejus pro eo.

Octo annorum erat Joachin cum regnare coepisset, et tribus mensibus ac decem diebus regnavit in Jerusalem: fecitque malum in conspectu Domini.

10 Cumque anni circulus volveretur, misit Nabuchodonosor rex, qui adduxerunt eum in Babylonem, asportatis simul pretiosissimis vasis domus Domini. Regem vero constituit Sedeciam patruum ejus super Judam et Jerusalem.

11 Viginti et unius anni erat Sedecias cum regnare coepisset, et undecim annis regnavit in Jerusalem:

12 fecitque malum in oculis Domini Dei sui, nec erubuit faciem Jeremiae prophetae, loquentis ad se ex ore Domini.

13 A rege quoque Nabuchodonosor recessit, qui adjuraverat eum per Deum: et induravit cervicem suam et cor ut non reverteretur ad Dominum Deum Israel.

14 Sed et universi principes sacerdotum et populus praevaricati sunt inique juxta universas abominationes gentium, et polluerunt domum Domini quam sanctificaverat sibi in Jerusalem.

15 Mittebat autem Dominus Deus patrum suorum ad illos per manum nuntiorum suorum de nocte consurgens, et quotidie commonens: eo quod parceret populo et habitaculo suo.

16 At illi subsannabant nuntios Dei, et parvipendebant sermones ejus, illudebantque prophetis, donec ascenderet furor Domini in populum ejus, et esset nulla curatio.

17 Adduxit enim super eos regem Chaldaeorum, et interfecit juvenes eorum gladio in domo sanctuarii sui: non est misertus adolescentis, et virginis, et senis, nec decrepiti quidem, sed omnes tradidit in manibus ejus.

18 Universaque vasa domus Domini, tam majora quam minora, et thesauros templi, et regis, et principum, transtulit in Babylonem.

19 Incenderunt hostes domum Dei, destruxeruntque murum Jerusalem: universas turres combusserunt, et quidquid pretiosum fuerat, demoliti sunt.

20 Si quis evaserat gladium, ductus in Babylonem servivit regi et filiis ejus, donec imperaret rex Persarum,

21 et compleretur sermo Domini ex ore Jeremiae, et celebraret terra sabbata sua: cunctis enim diebus desolationis egit sabbatum usque dum complerentur septuaginta anni.

22 Anno autem primo Cyri regis Persarum, ad explendum sermonem Domini quem locutus fuerat per os Jeremiae, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum: qui jussit praedicari in universo regno suo, etiam per scripturam, dicens:

23 Haec dicit Cyrus rex Persarum: Omnia regna terrae dedit mihi Dominus Deus caeli, et ipse praecepit mihi ut aedificarem ei domum in Jerusalem, quae est in Judaea: quis ex vobis est in omni populo ejus? sit Dominus Deus suus cum eo, et ascendat.