Add parallel Print Page Options

11 Athalia vero mater Ochoziae, videns mortuum filium suum, surrexit, et interfecit omne semen regium.

Tollens autem Josaba filia regis Joram, soror Ochoziae, Joas filium Ochoziae, furata est eum de medio filiorum regis qui interficiebantur, et nutricem ejus de triclinio: et abscondit eum a facie Athaliae ut non interficeretur.

Eratque cum ea sex annis clam in domo Domini: porro Athalia regnavit super terram.

Anno autem septimo misit Jojada, et assumens centuriones et milites, introduxit ad se in templum Domini, pepigitque cum eis foedus: et adjurans eos in domo Domini, ostendit eis filium regis:

et praecepit illis, dicens: Iste est sermo, quem facere debetis:

tertia pars vestrum introeat sabbato, et observet excubias domus regis. Tertia autem pars sit ad portam Sur, et tertia pars sit ad portam quae est post habitaculum scutariorum: et custodietis excubias domus Messa.

Duae vero partes e vobis, omnes egredientes sabbato, custodiant excubias domus Domini circa regem.

Et vallabitis eum, habentes arma in manibus vestris: si quis autem ingressus fuerit septum templi, interficiatur: eritisque cum rege introeunte et egrediente.

Et fecerunt centuriones juxta omnia quae praeceperat eis Jojada sacerdos: et assumentes singuli viros suos qui ingrediebantur sabbatum, cum his qui egrediebantur sabbato, venerunt ad Jojadam sacerdotem.

10 Qui dedit eis hastas et arma regis David, quae erant in domo Domini.

11 Et steterunt singuli habentes arma in manu sua, a parte templi dextera usque ad partem sinistram altaris et aedis, circum regem.

12 Produxitque filium regis, et posuit super eum diadema et testimonium: feceruntque eum regem, et unxerunt: et plaudentes manu, dixerunt: Vivat rex.

13 Audivit autem Athalia vocem populi currentis: et ingressa ad turbas in templum Domini,

14 vidit regem stantem super tribunal juxta morem, et cantores, et tubas prope eum, omnemque populum terrae laetantem, et canentem tubis: et scidit vestimenta sua, clamavitque: Conjuratio, conjuratio.

15 Praecepit autem Jojada centurionibus qui erant super exercitum, et ait eis: Educite eam extra septa templi, et quicumque eam secutus fuerit, feriatur gladio. Dixerat enim sacerdos: Non occidatur in templo Domini.

16 Imposueruntque ei manus, et impegerunt eam per viam introitus equorum, juxta palatium, et interfecta est ibi.

17 Pepigit ergo Jojada foedus inter Dominum, et inter regem, et inter populum, ut esset populus Domini: et inter regem et populum.

18 Ingressusque est omnis populus terrae templum Baal, et destruxerunt aras ejus, et imagines contriverunt valide: Mathan quoque sacerdotem Baal occiderunt coram altari. Et posuit sacerdos custodias in domo Domini.

19 Tulitque centuriones, et Cerethi et Phelethi legiones, et omnem populum terrae, deduxeruntque regem de domo Domini: et venerunt per viam portae scutariorum in palatium, et sedit super thronum regum.

20 Laetatusque est omnis populus terrae, et civitas conquievit: Athalia autem occisa est gladio in domo regis.

21 Septemque annorum erat Joas, cum regnare coepisset.

12 Anno septimo Jehu, regnavit Joas: et quadraginta annis regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Sebia de Bersabee.

Fecitque Joas rectum coram Domino cunctis diebus quibus docuit eum Jojada sacerdos.

Verumtamen excelsa non abstulit: adhuc enim populus immolabat, et adolebat in excelsis incensum.

Dixitque Joas ad sacerdotes: Omnem pecuniam sanctorum, quae illata fuerit in templum Domini a praetereuntibus, quae offertur pro pretio animae, et quam sponte et arbitrio cordis sui inferunt in templum Domini:

accipiant illam sacerdotes juxta ordinem suum, et instaurent sartatecta domus, si quid necessarium viderint instauratione.

Igitur usque ad vigesimum tertium annum regis Joas, non instauraverunt sacerdotes sartatecta templi.

Vocavitque rex Joas Jojadam pontificem et sacerdotes, dicens eis: Quare sartatecta non instauratis templi? nolite ergo amplius accipere pecuniam juxta ordinem vestrum, sed ad instaurationem templi reddite eam.

Prohibitique sunt sacerdotes ultra accipere pecuniam a populo, et instaurare sartatecta domus.

Et tulit Jojada pontifex gazophylacium unum, aperuitque foramen desuper, et posuit illud juxta altare ad dexteram ingredientium domum Domini: mittebantque in eo sacerdotes qui custodiebant ostia, omnem pecuniam quae deferebatur ad templum Domini.

10 Cumque viderent nimiam pecuniam esse in gazophylacio, ascendebat scriba regis, et pontifex, effundebantque et numerabant pecuniam quae inveniebatur in domo Domini:

11 et dabant eam juxta numerum atque mensuram in manu eorum qui praeerant caementariis domus Domini: qui impendebant eam in fabris lignorum et in caementariis, iis qui operabantur in domo Domini,

12 et sartatecta faciebant: et in iis qui caedebant saxa, et ut emerent ligna, et lapides, qui excidebantur, ita ut impleretur instauratio domus Domini in universis quae indigebant expensa ad muniendam domum.

13 Verumtamen non fiebant ex eadem pecunia hydriae templi Domini, et fuscinulae, et thuribula, et tubae, et omne vas aureum et argenteum, de pecunia quae inferebatur in templum Domini.

14 Iis enim qui faciebant opus, dabatur ut instauraretur templum Domini:

15 et non fiebat ratio iis hominibus qui accipiebant pecuniam ut distribuerent eam artificibus, sed in fide tractabant eam.

16 Pecuniam vero pro delicto, et pecuniam pro peccatis non inferebant in templum Domini, quia sacerdotum erat.

17 Tunc ascendit Hazael rex Syriae, et pugnabat contra Geth, cepitque eam: et direxit faciem suam ut ascenderet in Jerusalem.

18 Quam ob rem tulit Joas rex Juda omnia sanctificata quae consecraverant Josaphat, et Joram, et Ochozias, patres ejus reges Juda, et quae ipse obtulerat: et universum argentum quod inveniri potuit in thesauris templi Domini et in palatio regis: misitque Hazaeli regi Syriae, et recessit ab Jerusalem.

19 Reliqua autem sermonum Joas, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda?

20 Surrexerunt autem servi ejus, et conjuraverunt inter se, percusseruntque Joas in domo Mello in descensu Sella.

21 Josachar namque filius Semaath, et Jozabad filius Somer servi ejus, percusserunt eum, et mortuus est: et sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David: regnavitque Amasias filius ejus pro eo.