Add parallel Print Page Options

21 Duodecim annorum erat Manasses cum regnare coepisset, et quinquaginta quinque annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Haphsiba.

Fecitque malum in conspectu Domini, juxta idola gentium quas delevit Dominus a facie filiorum Israel.

Conversusque est, et aedificavit excelsa quae dissipaverat Ezechias pater ejus: et erexit aras Baal, et fecit lucos sicut fecerat Achab rex Israel, et adoravit omnem militiam caeli, et coluit eam.

Exstruxitque aras in domo Domini, de qua dixit Dominus: In Jerusalem ponam nomen meum.

Et exstruxit altaria universae militiae caeli in duobus atriis templi Domini.

Et traduxit filium suum per ignem: et ariolatus est, et observavit auguria, et fecit pythones, et aruspices multiplicavit, ut faceret malum coram Domino, et irritaret eum.

Posuit quoque idolum luci quem fecerat, in templo Domini, super quod locutus est Dominus ad David, et ad Salomonem filium ejus: In templo hoc, et in Jerusalem quam elegi de cunctis tribubus Israel, ponam nomen meum in sempiternum.

Et ultra non faciam commoveri pedem Israel de terra quam dedi patribus eorum: si tamen custodierint opere omnia quae praecepi eis, et universam legem quam mandavit eis servus meus Moyses.

Illi vero non audierunt: sed seducti sunt a Manasse, ut facerent malum super gentes quas contrivit Dominus a facie filiorum Israel.

10 Locutusque est Dominus in manu servorum suorum prophetarum, dicens:

11 Quia fecit Manasses rex Juda abominationes istas pessimas, super omnia quae fecerunt Amorrhaei ante eum, et peccare fecit etiam Judam in immunditiis suis:

12 propterea haec dicit Dominus Deus Israel: Ecce ego inducam mala super Jerusalem et Judam, ut quicumque audierit, tinniant ambae aures ejus.

13 Et extendam super Jerusalem funiculum Samariae, et pondus domus Achab: et delebo Jerusalem, sicut deleri solent tabulae: et delens vertam, et ducam crebrius stylum super faciem ejus.

14 Dimittam vero reliquias haereditatis meae, et tradam eas in manus inimicorum ejus, eruntque in vastitatem, et in rapinam cunctis adversariis suis:

15 eo quod fecerint malum coram me, et perseveraverint irritantes me, ex die qua egressi sunt patres eorum ex AEgypto usque ad hanc diem.

16 Insuper et sanguinem innoxium fudit Manasses multum nimis, donec impleret Jerusalem usque ad os: absque peccatis suis quibus peccare fecit Judam, ut faceret malum coram Domino.

17 Reliqua autem sermonum Manasse, ut universa quae fecit, et peccatum ejus quod peccavit, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda?

18 Dormivitque Manasses cum patribus suis, et sepultus est in horto domus suae, in horto Oza: et regnavit Amon filius ejus pro eo.

19 Viginti duorum annorum erat Amon cum regnare coepisset: duobus quoque annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Messalemeth filia Harus de Jeteba.

20 Fecitque malum in conspectu Domini, sicut fecerat Manasses pater ejus.

21 Et ambulavit in omni via per quam ambulaverat pater ejus, servivitque immunditiis quibus servierat pater ejus, et adoravit eas:

22 et dereliquit Dominum Deum patrum suorum, et non ambulavit in via Domini.

23 Tetenderuntque ei insidias servi sui, et interfecerunt regem in domo sua.

24 Percussit autem populus terrae omnes qui conjuraverant contra regem Amon, et constituerunt sibi regem Josiam filium ejus pro eo.

25 Reliqua autem sermonum Amon quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda?

26 Sepelieruntque eum in sepulchro suo, in horto Oza: et regnavit Josias filius ejus pro eo.

22 Octo annorum erat Josias cum regnare coepisset: triginta et uno anno regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Idida filia Hadaia de Besecath.

Fecitque quod placitum erat coram Domino, et ambulavit per omnes vias David patris sui: non declinavit ad dexteram, sive ad sinistram.

Anno autem octavodecimo regis Josiae, misit rex Saphan filium Aslia filii Messulam scribam templi Domini, dicens ei:

Vade ad Helciam sacerdotem magnum, ut confletur pecunia quae illata est in templum Domini, quam collegerunt janitores templi a populo:

deturque fabris per praepositos domus Domini, qui et distribuant eam his qui operantur in templo Domini, ad instauranda sartatecta templi:

tignariis videlicet et caementariis, et iis qui interrupta componunt: et ut emantur ligna, et lapides de lapicidinis, ad instaurandum templum Domini.

Verumtamen non supputetur eis argentum quod accipiunt, sed in potestate habeant, et in fide.

Dixit autem Helcias pontifex ad Saphan scribam: Librum legis reperi in domo Domini. Deditque Helcias volumen Saphan, qui et legit illud.

Venit quoque Saphan scriba ad regem, et renuntiavit ei quod praeceperat, et ait: Conflaverunt servi tui pecuniam quae reperta est in domo Domini, et dederunt ut distribueretur fabris a praefectis operum templi Domini.

10 Narravit quoque Saphan scriba regi, dicens: Librum dedit mihi Helcias sacerdos. Quem cum legisset Saphan coram rege,

11 et audisset rex verba libri legis Domini, scidit vestimenta sua.

12 Et praecepit Helciae sacerdoti, et Ahicam filio Saphan, et Achobor filio Micha, et Saphan scribae, et Asaiae servo regis, dicens:

13 Ite et consulite Dominum super me, et super populo, et super omni Juda, de verbis voluminis istius, quod inventum est: magna enim ira Domini succensa est contra nos, quia non audierunt patres nostri verba libri hujus, ut facerent omne quod scriptum est nobis.

14 Ierunt itaque Helcias sacerdos, et Ahicam, et Achobor, et Sapham, et Asaia, ad Holdam prophetidem, uxorem Sellum filii Thecuae filii Araas custodis vestium, quae habitabat in Jerusalem in Secunda: locutique sunt ad eam.

15 Et illa respondit eis: Haec dicit Dominus Deus Israel: Dicite viro qui misit vos ad me:

16 Haec dicit Dominus: Ecce ego adducam mala super locum istum, et super habitatores ejus, omnia verba legis quae legit rex Juda:

17 quia dereliquerunt me, et sacrificaverunt diis alienis, irritantes me in cunctis operibus manuum suarum: et succendetur indignatio mea in loco hoc, et non extinguetur.

18 Regi autem Juda, qui misit vos ut consuleretis Dominum, sic dicetis: Haec dicit Dominus Deus Israel: Pro eo quod audisti verba voluminis,

19 et perterritum est cor tuum, et humiliatus es coram Domino, auditis sermonibus contra locum istum et habitatores ejus, quod videlicet fierent in stuporem et in maledictum: et scidisti vestimenta tua, et flevisti coram me, et ego audivi, ait Dominus:

20 idcirco colligam te ad patres tuos, et colligeris ad sepulchrum tuum in pace, ut non videant oculi tui omnia mala quae inducturus sum super locum istum.