Add parallel Print Page Options

Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quae coepit Jesus facere et docere

usque in diem qua praecipiens Apostolis per Spiritum Sanctum, quos elegit, assumptus est:

quibus et praebuit seipsum vivum post passionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta apparens eis, et loquens de regno Dei.

Et convescens, praecepit eis ab Jerosolymis ne discederent, sed exspectarent promissionem Patris, quam audistis (inquit) per os meum:

quia Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto non post multos hos dies.

Igitur qui convenerant, interrogabant eum, dicentes: Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israel?

Dixit autem eis: Non est vestrum nosse tempora vel momenta quae Pater posuit in sua potestate:

sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos, et eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judaea, et Samaria, et usque ad ultimum terrae.

Et cum haec dixisset, videntibus illis, elevatus est: et nubes suscepit eum ab oculis eorum.

10 Cumque intuerentur in caelum euntem illum, ecce duo viri astiterunt juxta illos in vestibus albis,

11 qui et dixerunt: Viri Galilaei, quid statis aspicientes in caelum? Hic Jesus, qui assumptus est a vobis in caelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in caelum.

12 Tunc reversi sunt Jerosolymam a monte qui vocatur Oliveti, qui est juxta Jerusalem, sabbati habens iter.

13 Et cum introissent in coenaculum, ascenderunt ubi manebant Petrus, et Joannes, Jacobus, et Andreas, Philippus, et Thomas, Bartholomaeus, et Matthaeus, Jacobus Alphaei, et Simon Zelotes, et Judas Jacobi.

14 Hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus, et Maria matre Jesu, et fratribus ejus.

15 In diebus illis, exsurgens Petrus in medio fratrum, dixit (erat autem turba hominum simul, fere centum viginti):

16 Viri fratres, oportet impleri Scripturam quam praedixit Spiritus Sanctus per os David de Juda, qui fuit dux eorum qui comprehenderunt Jesum:

17 qui connumeratus erat in nobis, et sortitus est sortem ministerii hujus.

18 Et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis, et suspensus crepuit medius: et diffusa sunt omnia viscera ejus.

19 Et notum factum est omnibus habitantibus Jerusalem, ita ut appellaretur ager ille, lingua eorum, Haceldama, hoc est, ager sanguinis.

20 Scriptum est enim in libro Psalmorum: Fiat commoratio eorum deserta, et non sit qui inhabitet in ea: et episcopatum ejus accipiat alter.

21 Oportet ergo ex his viris qui nobiscum sunt congregati in omni tempore quo intravit et exivit inter nos Dominus Jesus,

22 incipiens a baptismate Joannis usque in diem qua assumptus est a nobis, testem resurrectionis ejus nobiscum fieri unum ex istis.

23 Et statuerunt duos, Joseph, qui vocabatur Barsabas, qui cognominatus est Justus, et Mathiam.

24 Et orantes dixerunt: Tu Domine, qui corda nosti omnium, ostende quem elegeris ex his duobus unum,

25 accipere locum ministerii hujus et apostolatus, de quo praevaricatus est Judas ut abiret in locum suum.

26 Et dederunt sortes eis, et cecidit sors super Mathiam: et annumeratus est cum undecim Apostolis.

Et cum complerentur dies Pentecostes, erant omnes pariter in eodem loco:

et factus est repente de caelo sonus, tamquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum ubi erant sedentes.

Et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis, seditque supra singulos eorum:

et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et coeperunt loqui variis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis.

Erant autem in Jerusalem habitantes Judaei, viri religiosi ex omni natione quae sub caelo est.

Facta autem hac voce, convenit multitudo, et mente confusa est, quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes.

Stupebant autem omnes, et mirabantur, dicentes: Nonne ecce omnes isti qui loquuntur, Galilaei sunt?

et quomodo nos audivimus unusquisque linguam nostram in qua nati sumus?

Parthi, et Medi, et AElamitae, et qui habitant Mespotamiam, Judaeam, et Cappadociam, Pontum, et Asiam,

10 Phrygiam, et Pamphyliam, AEgyptum, et partes Libyae quae est circa Cyrenen: et advenae Romani,

11 Judaei quoque, et Proselyti, Cretes, et Arabes: audivimus eos loquentes nostris linguis magnalia Dei.

12 Stupebant autem omnes, et mirabantur ad invicem, dicentes: Quidnam vult hoc esse?

13 Alii autem irridentes dicebant: Quia musto pleni sunt isti.

14 Stans autem Petrus cum undecim, levavit vocem suam, et locutus est eis: Viri Judaei, et qui habitatis Jerusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea.

15 Non enim, sicut vos aestimatis, hi ebrii sunt, cum sit hora diei tertia:

16 sed hoc est quod dictum est per prophetam Joel:

17 Et erit in novissimis diebus, dicit Dominus, effundam de Spiritu meo super omnem carnem: et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae, et juvenes vestri visiones videbunt, et seniores vestri somnia somniabunt.

18 Et quidem super servos meos, et super ancillas meas, in diebus illis effundam de Spiritu meo, et prophetabunt:

19 et dabo prodigia in caelo sursum, et signa in terra deorsum, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi:

20 sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et manifestus.

21 Et erit: omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.

22 Viri Israelitae, audite verba haec: Jesum Nazarenum, virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus, et prodigiis, et signis, quae fecit Deus per illum in medio vestri, sicut et vos scitis:

23 hunc, definito consilio et praescientia Dei traditum, per manus iniquorum affligentes interemistis:

24 quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo.

25 David enim dicit in eum: Providebam Dominum in conspectu meo semper: quoniam a dextris est mihi, ne commovear:

26 propter hoc laetatum est cor meum, et exsultavit lingua mea, insuper et caro mea requiescet in spe:

27 quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.

28 Notas mihi fecisti vias vitae: et replebis me jucunditate cum facie tua.

29 Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David, quoniam defunctus est, et sepultus: et sepulchrum ejus est apud nos usque in hodiernum diem.

30 Propheta igitur cum esset, et sciret quia jurejurando jurasset illi Deus de fructu lumbi ejus sedere super sedem ejus:

31 providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro ejus vidit corruptionem.

32 Hunc Jesum resuscitavit Deus, cujus omnes nos testes sumus.

33 Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre, effudit hunc, quem vos videtis et auditis.

34 Non enim David ascendit in caelum: dixit autem ipse: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis,

35 donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.

36 Certissime sciat ergo omnis domus Israel, quia et Dominum eum et Christum fecit Deus hunc Jesum, quem vos crucifixistis.

37 His autem auditis, compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum et ad reliquos Apostolos: Quid faciemus, viri fratres?

38 Petrus vero ad illos: Poenitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum: et accipietis donum Spiritus Sancti.

39 Vobis enim est repromissio, et filiis vestris, et omnibus qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster.

40 Aliis etiam verbis plurimis testificatus est, et exhortabatur eos, dicens: Salvamini a generatione ista prava.

41 Qui ergo receperunt sermonem ejus, baptizati sunt: et appositae sunt in die illa animae circiter tria millia.

42 Erant autem perseverantes in doctrina Apostolorum, et communicatione fractionis panis, et orationibus.

43 Fiebat autem omni animae timor: multa quoque prodigia et signa per Apostolos in Jerusalem fiebant, et metus erat magnus in universis.

44 Omnes etiam qui credebant, erant pariter, et habebant omnia communia.

45 Possessiones et substantias vendebant, et dividebant illa omnibus, prout cuique opus erat.

46 Quotidie quoque perdurantes unanimiter in templo, et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis,

47 collaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem. Dominus autem augebat qui salvi fierent quotidie in idipsum.

Petrus autem et Joannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam.

Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris suae, bajulabatur: quem ponebant quotidie ad portam templi, quae dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynam ab introeuntibus in templum.

Is cum vidisset Petrum et Joannem incipientes introire in templum, rogabat ut eleemosynam acciperet.

Intuens autem in eum Petrus cum Joanne, dixit: Respice in nos.

At ille intendebat in eos, sperans se aliquid accepturum ab eis.

Petrus autem dixit: Argentum et aurum non est mihi: quod autem habeo, hoc tibi do: in nomine Jesu Christi Nazareni surge, et ambula.

Et apprehensa manu ejus dextera, allevavit eum, et protinus consolidatae sunt bases ejus et plantae.

Et exiliens stetit, et ambulabat: et intravit cum illis in templum ambulans, et exiliens, et laudans Deum.

Et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum.

10 Cognoscebant autem illum, quod ipse erat qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portam templi: et impleti sunt stupore et extasi in eo quod contigerat illi.

11 Cum teneret autem Petrum et Joannem, cucurrit omnis populus ad eos ad porticum quae appellatur Salomonis, stupentes.

12 Videns autem Petrus, respondit ad populum: Viri Israelitae, quid miramini in hoc, aut nos quid intuemini, quasi nostra virtute aut potestate fecerimus hunc ambulare?

13 Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, Deus patrum nostrorum glorificavit filium suum Jesum, quem vos quidem tradidistis, et negastis ante faciem Pilati, judicante illo dimitti.

14 Vos autem sanctum et justum negastis, et petistis virum homicidam donari vobis:

15 auctorem vero vitae interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis, cujus nos testes sumus.

16 Et in fide nominis ejus, hunc quem vos vidistis et nostis, confirmavit nomen ejus: et fides, quae per eum est, dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum.

17 Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri.

18 Deus autem, quae praenuntiavit per os omnium prophetarum, pati Christum suum, sic implevit.

19 Poenitemini igitur et convertimini, ut deleantur peccata vestra:

20 ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini, et miserit eum qui praedicatus est vobis, Jesum Christum,

21 quem oportet quidem caelum suscipere usque in tempora restitutionis omnium quae locutus est Deus per os sanctorum suorum a saeculo prophetarum.

22 Moyses quidem dixit: Quoniam prophetam suscitabit vobis Dominus Deus vester de fratribus vestris, tamquam me: ipsum audietis juxta omnia quaecumque locutus fuerit vobis.

23 Erit autem: omnis anima quae non audierit prophetam illum, exterminabitur de plebe.

24 Et omnes prophetae, a Samuel et deinceps, qui locuti sunt, annuntiaverunt dies istos.

25 Vos estis filii prophetarum, et testamenti quod disposuit Deus ad patres nostros, dicens ad Abraham: Et in semine tuo benedicentur omnes familiae terrae.

26 Vobis primum Deus suscitans filium suum, misit eum benedicentem vobis: ut convertat se unusquisque a nequitia sua.