Add parallel Print Page Options

24 Altera autem die introivit Caesaream. Cornelius vero exspectabat illos, convocatis cognatis suis et necessariis amicis.

25 Et factum est cum introisset Petrus, obvius venit ei Cornelius, et procidens ad pedes ejus adoravit.

26 Petrus vero elevavit eum, dicens: Surge: et ego ipse homo sum.

27 Et loquens cum illo intravit, et invenit multos qui convenerant:

28 dixitque ad illos: Vos scitis quomodo abominatum sit viro Judaeo conjungi aut accedere ad alienigenam: sed mihi ostendit Deus neminem communem aut immundum dicere hominem.

29 Propter quod sine dubitatione veni accersitus. Interrogo ergo, quam ob causam accersistis me?

30 Et Cornelius ait: A nudiusquarta die usque ad hanc horam, orans eram hora nona in domo mea, et ecce vir stetit ante me in veste candida, et ait:

31 Corneli, exaudita est oratio tua, et eleemosynae tuae commemoratae sunt in conspectu Dei.

32 Mitte ergo in Joppen, et accersi Simonem qui cognominatur Petrus: hic hospitatur in domo Simonis coriarii juxta mare.

33 Confestim ergo misi ad te: et tu benefecisti veniendo. Nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quaecumque tibi praecepta sunt a Domino.

34 Aperiens autem Petrus os suum, dixit: In veritate comperi quia non est personarum acceptor Deus;

35 sed in omni gente qui timet eum, et operatur justitiam, acceptus est illi.

36 Verbum misit Deus filiis Israel, annuntians pacem per Jesum Christum (hic est omnium Dominus).

37 Vos scitis quod factum est verbum per universam Judaeam: incipiens enim a Galilaea post baptismum quod praedicavit Joannes,

38 Jesum a Nazareth: quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto, et virtute, qui pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo.

39 Et nos testes sumus omnium quae fecit in regione Judaeorum, et Jerusalem, quem occiderunt suspendentes in ligno.

40 Hunc Deus suscitavit tertia die, et dedit eum manifestum fieri,

41 non omni populo, sed testibus praeordinatis a Deo: nobis, qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis.

42 Et praecepit nobis praedicare populo, et testificari, quia ipse est qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum.

43 Huic omnes prophetae testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen ejus omnes qui credunt in eum.

44 Adhuc loquente Petro verba haec, cecidit Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbum.

45 Et obstupuerunt ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro, quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est.

46 Audiebant enim illos loquentes linguis, et magnificantes Deum.

47 Tunc respondit Petrus: Numquid aquam quis prohibere potest ut non baptizentur hi qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos?

48 Et jussit eos baptizari in nomine Domini Jesu Christi. Tunc rogaverunt eum ut maneret apud eos aliquot diebus.

Read full chapter