Add parallel Print Page Options

21 His autem expletis, proposuit Paulus in Spiritu, transita Macedonia et Achaia, ire Jerosolymam, dicens: Quoniam postquam fuero ibi, oportet me et Romam videre.

22 Mittens autem in Macedoniam duos ex ministrantibus sibi, Timotheum et Erastum, ipse remansit ad tempus in Asia.

23 Facta est autem illo tempore turbatio non minima de via Domini.

24 Demetrius enim quidam nomine, argentarius, faciens aedes argenteas Dianae, praestabat artificibus non modicum quaestum:

25 quos convocans, et eos qui hujusmodi erant opifices, dixit: Viri, scitis quia de hoc artificio est nobis acquisitio:

26 et videtis et auditis quia non solum Ephesi, sed pene totius Asiae, Paulus hic suadens avertit multam turbam, dicens: Quoniam non sunt dii, qui manibus fiunt.

27 Non solum autem haec periclitabitur nobis pars in redargutionem venire, sed et magnae Dianae templum in nihilum reputabitur, sed et destrui incipiet majestas ejus, quam tota Asia et orbis colit.

28 His auditis, repleti sunt ira, et exclamaverunt dicentes: Magna Diana Ephesiorum.

29 Et impleta est civitas confusione, et impetum fecerunt uno animo in theatrum, rapto Gajo et Aristarcho Macedonibus, comitibus Pauli.

30 Paulo autem volente intrare in populum, non permiserunt discipuli.

31 Quidam autem et de Asiae principibus, qui erant amici ejus, miserunt ad eum rogantes ne se daret in theatrum:

32 alii autem aliud clamabant. Erat enim ecclesia confusa: et plures nesciebant qua ex causa convenissent.

33 De turba autem detraxerunt Alexandrum, propellentibus eum Judaeis. Alexander autem manu silentio postulato, volebat reddere rationem populo.

34 Quem ut cognoverunt Judaeum esse, vox facta una est omnium, quasi per horas duas clamantium: Magna Diana Ephesiorum.

35 Et cum sedasset scriba turbas, dixit: Viri Ephesii, quis enim est hominum, qui nesciat Ephesiorum civitatem cultricem esse magnae Dianae, Jovisque prolis?

36 Cum ergo his contradici non possit, oportet vos sedatos esse, et nihil temere agere.

37 Adduxistis enim homines istos, neque sacrilegos, neque blasphemantes deam vestram.

38 Quod si Demetrius et qui cum eo sunt artifices, habent adversus aliquem causam, conventus forenses aguntur, et proconsules sunt: accusent invicem.

39 Si quid autem alterius rei quaeritis, in legitima ecclesia poterit absolvi.

40 Nam et periclitamur argui seditionis hodiernae, cum nullus obnoxius sit de quo possimus reddere rationem concursus istius. Et cum haec dixisset, dimisit ecclesiam.

Read full chapter