Add parallel Print Page Options

44 Tabernaculum testimonii fuit cum patribus nostris in deserto, sicut disposuit illis Deus loquens ad Moysen, ut faceret illud secundum formam quam viderat.

45 Quod et induxerunt, suscipientes patres nostri cum Jesu in possessionem gentium quas expulit Deus a facie patrum nostrorum, usque in diebus David,

46 qui invenit gratiam ante Deum, et petiit ut inveniret tabernaculum Deo Jacob.

47 Salomon autem aedificavit illi domum.

48 Sed non Excelsus in manufactis habitat, sicut propheta dicit:

49 Caelum mihi sedes est: terra autem scabellum pedum meorum. Quam domum aedificabitis mihi? dicit Dominus: aut quis locus requietionis meae est?

50 Nonne manus mea fecit haec omnia?

51 Dura cervice, et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui Sancto resistitis: sicut patres vestri, ita et vos.

52 Quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri? et occiderunt eos qui praenuntiabant de adventu Justi, cujus vos nunc proditores et homicidae fuistis:

53 qui accepistis legem in dispositione angelorum, et non custodistis.

54 Audientes autem haec, dissecabantur cordibus suis, et stridebant dentibus in eum.

55 Cum autem esset plenus Spiritu Sancto, intendens in caelum, vidit gloriam Dei, et Jesum stantem a dextris Dei. Et ait: Ecce video caelos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei.

56 Exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas, et impetum fecerunt unanimiter in eum.

57 Et ejicientes eum extra civitatem, lapidabant: et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adolescentis qui vocabatur Saulus.

58 Et lapidabant Stephanum invocantem, et dicentem: Domine Jesu, suscipe spiritum meum.

59 Positis autem genibus, clamavit voce magna, dicens: Domine, ne statuas illis hoc peccatum. Et cum hoc dixisset, obdormivit in Domino. Saulus autem erat consentiens neci ejus.

Read full chapter