Add parallel Print Page Options

Facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quae erat Jerosolymis, et omnes dispersi sunt per regiones Judaeae et Samariae praeter Apostolos.

Curaverunt autem Stephanum viri timorati, et fecerunt planctum magnum super eum.

Saulus autem devastabat ecclesiam per domos intrans, et trahens viros ac mulieres, tradebat in custodiam.

Igitur qui dispersi erant pertransibant, evangelizantes verbum Dei.

Philippus autem descendens in civitatem Samariae, praedicabat illis Christum.

Intendebant autem turbae his quae a Philippo dicebantur, unanimiter audientes, et videntes signa quae faciebat.

Multi enim eorum qui habebant spiritus immundos, clamantes voce magna exibant. Multi autem paralytici et claudi curati sunt.

Factum est ergo gaudium magnum in illa civitate.

Vir autem quidam nomine Simon, qui ante fuerat in civitate magus, seducens gentem Samariae, dicens se esse aliquem magnum:

10 cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum, dicentes: Hic est virtus Dei, quae vocatur magna.

11 Attendebant autem eum: propter quod multo tempore magiis suis dementasset eos.

12 Cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei, in nomine Jesu Christi baptizabantur viri ac mulieres.

13 Tunc Simon et ipse credidit: et cum baptizatus esset, adhaerebat Philippo. Videns etiam signa et virtutes maximas fieri, stupens admirabatur.

14 Cum autem audissent Apostoli qui erant Jerosolymis, quod recepisset Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum et Joannem.

15 Qui cum venissent, oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum:

16 nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Jesu.

17 Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum.

18 Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus Sanctus, obtulit eis pecuniam,

19 dicens: Date et mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum Sanctum. Petrus autem dixit ad eum:

20 Pecunia tua tecum sit in perditionem: quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri.

21 Non est tibi pars neque sors in sermone isto: cor enim tuum non est rectum coram Deo.

22 Poenitentiam itaque age ab hac nequitia tua: et roga Deum, si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui.

23 In felle enim amaritudinis, et obligatione iniquitatis, video te esse.

24 Respondens autem Simon, dixit: Precamini vos pro me ad Dominum, ut nihil veniat super me horum quae dixistis.

25 Et illi quidem testificati, et locuti verbum Domini, redibant Jerosolymam, et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant.

Read full chapter