Add parallel Print Page Options

Vae qui opulenti estis in Sion, et confiditis in monte Samariae: optimates capita populorum, ingredientes pompatice domum Israel!

Transite in Chalane, et videte, et ite inde in Emath magnam, et descendite in Geth Palaestinorum, et ad optima quaeque regna horum: si latior terminus eorum termino vestro est.

Qui separati estis in diem malum, et appropinquatis solio iniquitatis;

qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris; qui comeditis agnum de grege, et vitulos de medio armenti;

qui canitis ad vocem psalterii, sicut David putaverunt se habere vasa cantici,

bibentes vinum in phialis, et optimo unguento delibuti, et nihil patiebantur super contritione Joseph.

Quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium, et auferetur factio lascivientium.

Juravit Dominus Deus in anima sua, dicit Dominus Deus exercituum: Detestor ego superbiam Jacob, et domos ejus odi, et tradam civitatem cum habitatoribus suis.

Quod si reliqui fuerint decem viri in domo una, et ipsi morientur.

10 Et tollet eum propinquus suus, et comburet eum, ut efferat ossa de domo; et dicet ei, qui in penetralibus domus est: Numquid adhuc est penes te?

11 Et respondebit: Finis est. Et dicet ei: Tace, et non recorderis nominis Domini.

12 Quia ecce Dominus mandabit, et percutiet domum majorem ruinis, et domum minorem scissionibus.

13 Numquid currere queunt in petris equi, aut arari potest in bubalis? quoniam convertistis in amaritudinem judicium, et fructum justitiae in absinthium.

14 Qui laetamini in nihilo; qui dicitis: Numquid non in fortitudine nostra assumpsimus nobis cornua?

15 Ecce enim suscitabo super vos, domus Israel, dicit Dominus Deus exercituum, gentem, et conteret vos ab introitu Emath usque ad torrentem deserti.

Haec ostendit mihi Dominus Deus: et ecce fictor locustae in principio germinantium serotini imbris, et ecce serotinus post tonsionem regis.

Et factum est, cum consummasset comedere herbam terrae, dixi: Domine Deus, propitius esto, obsecro; quis suscitabit Jacob, quia parvulus est?

Misertus est Dominus super hoc: Non erit, dixit Dominus.

Haec ostendit mihi Dominus Deus: et ecce vocabat judicium ad ignem Dominus Deus; et devoravit abyssum multam, et comedit simul partem.

Et dixi: Domine Deus, quiesce, obsecro; quis suscitabit Jacob, quia parvulus est?

Misertus est Dominus super hoc: Sed et istud non erit, dixit Dominus Deus.

Haec ostendit mihi Dominus: et ecce Dominus stans super murum litum, et in manu ejus trulla caementarii.

Et dixit Dominus ad me: Quid tu vides, Amos? Et dixi: Trullam caementarii. Et dixit Dominus: Ecce ego ponam trullam in medio populi mei Israel; non adjiciam ultra superinducere eum.

Et demolientur excelsa idoli, et sanctificationes Israel desolabuntur, et consurgam super domum Jeroboam in gladio.

10 Et misit Amasias, sacerdos Bethel, ad Jeroboam, regem Israel, dicens: Rebellavit contra te Amos in medio domus Israel; non poterit terra sustinere universos sermones ejus.

11 Haec enim dicit Amos: In gladio morietur Jeroboam, et Israel captivus migrabit de terra sua.

12 Et dixit Amasias ad Amos: Qui vides, gradere: fuge in terram Juda, et comede ibi panem, et prophetabis ibi.

13 Et in Bethel non adjicies ultra ut prophetes, quia sanctificatio regis est, et domus regni est.

14 Responditque Amos, et dixit ad Amasiam: Non sum propheta, et non sum filius prophetae: sed armentarius ego sum vellicans sycomoros.

15 Et tulit me Dominus cum sequerer gregem, et dixit Dominus ad me: Vade, propheta ad populum meum Israel.

16 Et nunc audi verbum Domini: Tu dicis: Non prophetabis super Israel, et non stillabis super domum idoli.

17 Propter hoc haec dicit Dominus: Uxor tua in civitate fornicabitur, et filii tui et filiae tuae in gladio cadent, et humus tua funiculo metietur: et tu in terra polluta morieris, et Israel captivus migrabit de terra sua.

Haec ostendit mihi Dominus Deus: et ecce uncinus pomorum.

Et dixit: Quid tu vides, Amos? Et dixi: Uncinum pomorum. Et dixit Dominus ad me: Venit finis super populum meum Israel; non adjiciam ultra ut pertranseam eum.

Et stridebunt cardines templi in die illa, dicit Dominus Deus: multi morientur; in omni loco projicietur silentium.

Audite hoc, qui conteritis pauperem, et deficere facitis egenos terrae,

dicentes: Quando transibit mensis, et venundabimus merces? et sabbatum, et aperiemus frumentum, ut imminuamus mensuram, et augeamus siclum, et supponamus stateras dolosas,

ut possideamus in argento egenos et pauperes pro calceamentis, et quisquilias frumenti vendamus?

Juravit Dominus in superbiam Jacob: Si oblitus fuero usque ad finem omnia opera eorum.

Numquid super isto non commovebitur terra, et lugebit omnis habitator ejus, et ascendet quasi fluvius universus, et ejicicetur, et defluet, quasi rivus AEgypti?

Et erit in die illa, dicit Dominus Deus: occidet sol in meridie, et tenebrescere faciam terram in die luminis:

10 et convertam festivitates vestras in luctum, et omnia cantica vestra in planctum, et inducam super omne dorsum vestrum saccum, et super omne caput calvitium: et ponam eam quasi luctum unigeniti, et novissima ejus quasi diem amarum.

11 Ecce dies veniunt, dicet Dominus, et mittam famem in terram: non famem panis, neque sitim aquae, sed audiendi verbum Domini.

12 Et commovebuntur a mari usque ad mare, et ab aquilone usque ad orientem: circuibunt quaerentes verbum Domini, et non invenient.

13 In die illa deficient virgines pulchrae et adolescentes in siti,

14 qui jurant in delicto Samariae, et dicunt: Vivit Deus tuus, Dan, et vivit via Bersabee; et cadent, et non resurgent ultra.

Vidi Dominum stantem super altare, et dixit: Percute cardinem, et commoveantur superliminaria: avaritia enim in capite omnium, et novissimum eorum in gladio interficiam; non erit fuga eis. Fugient, et non salvabitur ex eis qui fugerit.

Si descenderint usque ad infernum, inde manus mea educet eos; et si ascenderint usque in caelum, inde detraham eos.

Et si absconditi fuerint in vertice Carmeli, inde scrutans auferam eos; et si celaverint se ab oculis meis in profundo maris, ibi mandabo serpenti, et mordebit eos.

Et si abierint in captivitatem coram inimicis suis, ibi mandabo gladio, et occidet eos: et ponam oculos meos super eos in malum, et non in bonum.

Et Dominus Deus exercituum, qui tangit terram, et tabescet, et lugebunt omnes habitantes in ea: et ascendet sicut rivus omnis, et defluet sicut fluvius AEgypti.

Qui aedificat in caelo ascensionem suam, et fasciculum suum super terram fundavit; qui vocat aquas maris, et effundit eas super faciem terrae: Dominus nomen ejus.

Numquid non ut filii AEthiopum vos estis mihi, filii Israel? ait Dominus. Numquid non Israel ascendere feci de terra AEgypti, et Palaestinos de Cappadocia, et Syros de Cyrene?

Ecce oculi Domini Dei super regnum peccans: et conteram illud a facie terrae; verumtamen conterens non conteram domum Jacob, dicit Dominus.

Ecce enim mandabo ego, et concutiam in omnibus gentibus domum Israel, sicut concutitur triticum in cribro, et non cadet lapillus super terram.

10 In gladio morientur omnes peccatores populi mei, qui dicunt: Non appropinquabit, et non veniet super nos malum.

11 In die illa suscitabo tabernaculum David, quod cecidit: et reaedificabo aperturas murorum ejus, et ea quae corruerant instaurabo: et reaedificabo illud sicut in diebus antiquis,

12 ut possideant reliquias Idumaeae, et omnes nationes: eo quod invocatum sit nomen meum super eos, dicit Dominus faciens haec.

13 Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et comprehendet arator messorem, et calcator uvae mittentem semen: et stillabunt montes dulcedinem, et omnes colli culti erunt.

14 Et convertam captivitatem populi mei Israel; et aedificabunt civitates desertas, et inhabitabunt; et plantabunt vineas, et bibent vinum earum, et facient hortos, et comedent fructus eorum.

15 Et plantabo eos super humum suam, et non evellam eos ultra de terra sua, quam dedi eis, dicit Dominus Deus tuus.