Add parallel Print Page Options

Igitur, si consurrexistis cum Christo: quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens:

quae sursum sunt sapite, non quae super terram.

Mortui enim estis, et vita vestra est abscondita cum Christo in Deo.

Cum Christus apparuerit, vita vestra: tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria.

Mortificate ergo membra vestra, quae sunt super terram: fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quae est simulacrorum servitus:

propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis:

in quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveretis in illis.

Nunc autem deponite et vos omnia: iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro.

Nolite mentiri invicem, expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis,

10 et induentes novum eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem ejus qui creavit illum:

11 ubi non est gentilis et Judaeus, circumcisio et praeputium, Barbarus et Scytha, servus et liber: sed omnia, et in omnibus Christus.

12 Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti, et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam:

13 supportantes invicem, et donantes vobismetipsis si quis adversus aliquem habet querelam: sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos.

14 Super omnia autem haec, caritatem habete, quod est vinculum perfectionis:

15 et pax Christi exsultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore: et grati estote.

16 Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia, docentes, et commonentes vosmetipsos, psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo.

17 Omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Jesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum.

18 Mulieres, subditae estote viris, sicut oportet, in Domino.

19 Viri, diligite uxores vestras, et nolite amari esse ad illas.

20 Filii, obedite parentibus per omnia: hoc enim placitum est in Domino.

21 Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant.

22 Servi, obedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis, timentes Deum.

23 Quodcumque facitis, ex animo operamini sicut Domino, et non hominibus:

24 scientes quod a Domino accipietis retributionem haereditatis. Domino Christo servite.

25 Qui enim injuriam facit, recipiet id quod inique gessit: et non est personarum acceptio apud Deum.