Add parallel Print Page Options

25 Si fuerit causa inter aliquos, et interpellaverint judices: quem justum esse perspexerint, illi justitiae palmam dabunt: quem impium, condemnabunt impietatis.

Sin autem eum, qui peccavit, dignum viderint plagis: prosternent, et coram se facient verberari. Pro mensura peccati erit et plagarum modus:

ita dumtaxat, ut quadragenarium numerum non excedant: ne foede laceratus ante oculos tuos abeat frater tuus.

Non ligabis os bovis terentis in area fruges tuas.

Quando habitaverint fratres simul, et unus ex eis absque liberis mortuus fuerit, uxor defuncti non nubet alteri: sed accipiet eam frater ejus, et suscitabit semen fratris sui:

et primogenitum ex ea filium nomine illius appellabit, ut non deleatur nomen ejus ex Israel.

Sin autem noluerit accipere uxorem fratris sui, quae ei lege debetur, perget mulier ad portam civitatis, et interpellabit majores natu, dicetque: Non vult frater viri mei suscitare nomen fratris sui in Israel, nec me in conjugem sumere.

Statimque accersiri eum facient, et interrogabunt. Si responderit: Nolo eam uxorem accipere:

accedet mulier ad eum coram senioribus, et tollet calceamentum de pede ejus, spuetque in faciem illius, et dicet: Sic fiet homini, qui non aedificat domum fratris sui.

10 Et vocabitur nomen illius in Israel, Domus discalceati.

11 Si habuerint inter se jurgium viri duo, et unus contra alterum rixari coeperit, volensque uxor alterius eruere virum suum de manu fortioris, miseritque manum, et apprehenderit verenda ejus:

12 abscides manum illius, nec flecteris super eam ulla misericordia.

13 Non habebis in sacculo diversa pondera, majus et minus:

14 nec erit in domo tua modius major, et minor.

15 Pondus habebis justum et verum, et modius aequalis et verus erit tibi: ut multo vivas tempore super terram, quam Dominus Deus tuus dederit tibi.

16 Abominatur enim Dominus tuus eum qui facit haec, et aversatur omnem injustitiam.

17 Memento quae fecerit tibi Amalec in via quando egrediebaris ex AEgypto:

18 quomodo occurrerit tibi, et extremos agminis tui, qui lassi residebant, ceciderit, quando tu eras fame et labore confectus: et non timuerit Deum.

19 Cum ergo Dominus Deus tuus dederit tibi requiem, et subjecerit cunctas per circuitum nationes in terra, quam tibi pollicitus est: delebis nomen ejus sub caelo. Cave ne obliviscaris.

26 Cumque intraveris terram, quam Dominus Deus tuus tibi daturus est possidendam, et obtinueris eam, atque habitaveris in ea:

tolles de cunctis frugibus tuis primitias, et pones in cartallo, pergesque ad locum quem Dominus Deus tuus elegerit, ut ibi invocetur nomen ejus:

accedesque ad sacerdotem, qui fuerit in diebus illis, et dices ad eum: Profiteor hodie coram Domino Deo tuo, quod ingressus sum in terram, pro qua juravit patribus nostris, ut daret eam nobis.

Suscipiensque sacerdos cartallum de manu tua, ponet ante altare Domini Dei tui:

et loqueris in conspectu Domini Dei tui: Syrus persequebatur patrem meum, qui descendit in AEgyptum, et ibi peregrinatus est in paucissimo numero: crevitque in gentem magnam ac robustam et infinitae multitudinis.

Afflixeruntque nos AEgyptii, et persecuti sunt, imponentes onera gravissima:

et clamavimus ad Dominum Deum patrum nostrorum: qui exaudivit nos, et respexit humilitatem nostram, et laborem, atque angustiam:

et eduxit nos de AEgypto in manu forti, et brachio extento, in ingenti pavore, in signis atque portentis:

et introduxit ad locum istum, et tradidit nobis terram lacte et melle manantem.

10 Et idcirco nunc offero primitias frugum terrae, quam Dominus dedit mihi. Et dimittes eas in conspectu Domini Dei tui, et adorato Domino Deo tuo.

11 Et epulaberis in omnibus bonis, quae Dominus Deus tuus dederit tibi et domui tuae, tu et Levites, et advena qui tecum est.

12 Quando compleveris decimam cunctarum frugum tuarum, anno decimarum tertio, dabis Levitae, et advenae, et pupillo et viduae, ut comedant intra portas tuas, et saturentur:

13 loquerisque in conspectu Domini Deo tui: Abstuli quod sanctificatum est de domo mea, et dedi illud Levitae et advenae, et pupillo ac viduae, sicut jussisti mihi: non praeterivi mandata tua, nec sum oblitus imperii tui.

14 Non comedi ex eis in luctu meo, nec separavi ea in qualibet immunditia, nec expendi ex his quidquam in re funebri. Obedivi voci Domini Dei mei, et feci omnia sicut praecepisti mihi.

15 Respice de sanctuario tuo, et de excelso caelorum habitaculo, et benedic populo tuo Israel, et terrae, quam dedisti nobis, sicut jurasti patribus nostris, terrae lacte et melle mananti.

16 Hodie Dominus Deus tuus praecepit tibi ut facias mandata haec atque judicia: et custodias et impleas ex toto corde tuo, et ex tota anima tua.

17 Dominum elegisti hodie, ut sit tibi Deus, et ambules in viis ejus, et custodias caeremonias illius, et mandata atque judicia, et obedias ejus imperio.

18 Et Dominus elegit te hodie ut sis ei populus peculiaris, sicut locutus est tibi, et custodias omnia praecepta illius:

19 et faciat te excelsiorem cunctis gentibus quas creavit, in laudem, et nomen, et gloriam suam: ut sis populus sanctus Domini Dei tui, sicut locutus est.