Add parallel Print Page Options

Verba Ecclesiastae, filii David, regis Jerusalem.

Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes; vanitas vanitatum, et omnia vanitas.

Quid habet amplius homo de universo labore suo quo laborat sub sole?

Generatio praeterit, et generatio advenit; terra autem in aeternum stat.

Oritur sol et occidit, et ad locum suum revertitur; ibique renascens,

gyrat per meridiem, et flectitur ad aquilonem. Lustrans universa in circuitu pergit spiritus, et in circulos suos revertitur.

Omnia flumina intrant in mare, et mare non redundat; ad locum unde exeunt flumina revertuntur ut iterum fluant.

Cunctae res difficiles; non potest eas homo explicare sermone. Non saturatur oculus visu, nec auris auditu impletur.

Quid est quod fuit? Ipsum quod futurum est. Quid est quod factum est? Ipsum quod faciendum est.

10 Nihil sub sole novum, nec valet quisquam dicere: Ecce hoc recens est: jam enim praecessit in saeculis quae fuerunt ante nos.

11 Non est priorum memoria; sed nec eorum quidem quae postea futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo.

12 Ego Ecclesiastes fui rex Israel in Jerusalem;

13 et proposui in animo meo quaerere et investigare sapienter de omnibus quae fiunt sub sole. Hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea.

14 Vidi cuncta quae fiunt sub sole, et ecce universa vanitas et afflictio spiritus.

15 Perversi difficile corriguntur, et stultorum infinitus est numerus.

16 Locutus sum in corde meo, dicens: Ecce magnus effectus sum, et praecessi omnes sapientia qui fuerunt ante me in Jerusalem; et mens mea contemplata est multa sapienter, et didici.

17 Dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam, erroresque et stultitiam; et agnovi quod in his quoque esset labor et afflictio spiritus:

18 eo quod in multa sapientia multa sit indignatio; et qui addit scientiam, addit et laborem.

Dixi ego in corde meo: Vadam, et affluam deliciis, et fruar bonis; et vidi quod hoc quoque esset vanitas.

Risum reputavi errorem, et gaudio dixi: Quid frustra deciperis?

Cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam, ut animam meam transferrem ad sapientiam, devitaremque stultitiam, donec viderem quid esset utile filiis hominum, quo facto opus est sub sole numero dierum vitae suae.

Magnificavi opera mea, aedificavi mihi domos, et plantavi vineas;

feci hortos et pomaria, et consevi ea cuncti generis arboribus;

et exstruxi mihi piscinas aquarum, ut irrigarem silvam lignorum germinantium.

Possedi servos et ancillas, multamque familiam habui: armenta quoque, et magnos ovium greges, ultra omnes qui fuerunt ante me in Jerusalem;

coacervavi mihi argentum et aurum, et substantias regum ac provinciarum; feci mihi cantores et cantatrices, et delicias filiorum hominum, scyphos, et urceos in ministerio ad vina fundenda;

et supergressus sum opibus omnes qui ante me fuerunt in Jerusalem: sapientia quoque perseveravit mecum.

10 Et omnia quae desideraverunt oculi mei non negavi eis, nec prohibui cor meum quin omni voluptate frueretur, et oblectaret se in his quae praeparaveram; et hanc ratus sum partem meam si uterer labore meo.

11 Cumque me convertissem ad universa opera quae fecerant manus meae, et ad labores in quibus frustra sudaveram, vidi in omnibus vanitatem et afflictionem animi, et nihil permanere sub sole.

12 Transivi ad contemplandam sapientiam, erroresque, et stultitiam. (Quid est, inquam, homo, ut sequi possit regem, factorem suum?)

13 Et vidi quod tantum praecederet sapientia stultitiam, quantum differt lux a tenebris.

14 Sapientis oculi in capite ejus; stultus in tenebris ambulat: et didici quod unus utriusque esset interitus.

15 Et dixi in corde meo: Si unus et stulti et meus occasus erit, quid mihi prodest quod majorem sapientiae dedi operam? Locutusque cum mente mea, animadverti quod hoc quoque esset vanitas.

16 Non enim erit memoria sapientis similiter ut stulti in perpetuum, et futura tempora oblivione cuncta pariter operient: moritur doctus similiter ut indoctus.

17 Et idcirco taeduit me vitae meae, videntem mala universa esse sub sole, et cuncta vanitatem et afflictionem spiritus.

18 Rursus detestatus sum omnem industriam meam, qua sub sole studiosissime laboravi, habiturus haeredem post me,

19 quem ignoro utrum sapiens an stultus futurus sit, et dominabitur in laboribus meis, quibus desudavi et sollicitus fui: et est quidquam tam vanum?

20 Unde cessavi, renuntiavitque cor meum ultra laborare sub sole.

21 Nam cum alius laboret in sapientia, et doctrina, et sollicitudine, homini otioso quaesita dimittit; et hoc ergo vanitas et magnum malum.

22 Quid enim proderit homini de universo labore suo, et afflictione spiritus, qua sub sole cruciatus est?

23 Cuncti dies ejus doloribus et aerumnis pleni sunt, nec per noctem mente requiescit. Et hoc nonne vanitas est?

24 Nonne melius est comedere et bibere, et ostendere animae suae bona de laboribus suis? et hoc de manu Dei est.

25 Quis ita devorabit et deliciis affluet ut ego?

26 Homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam, et scientiam, et laetitiam; peccatori autem dedit afflictionem et curam superfluam, ut addat, et congreget, et tradat ei qui placuit Deo; sed et hoc vanitas est, et cassa sollicitudo mentis.

Omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub caelo.

Tempus nascendi, et tempus moriendi; tempus plantandi, et tempus evellendi quod plantatum est.

Tempus occidendi, et tempus sanandi; tempus destruendi, et tempus aedificandi.

Tempus flendi, et tempus ridendi; tempus plangendi, et tempus saltandi.

Tempus spargendi lapides, et tempus colligendi, tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexibus.

Tempus acquirendi, et tempus perdendi; tempus custodiendi, et tempus abjiciendi.

Tempus scindendi, et tempus consuendi; tempus tacendi, et tempus loquendi.

Tempus dilectionis, et tempus odii; tempus belli, et tempus pacis.

Quid habet amplius homo de labore suo?

10 Vidi afflictionem quam dedit Deus filiis hominum, ut distendantur in ea.

11 Cuncta fecit bona in tempore suo, et mundum tradidit disputationi eorum, ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem.

12 Et cognovi quod non esset melius nisi laetari, et facere bene in vita sua;

13 omnis enim homo qui comedit et bibit, et videt bonum de labore suo, hoc donum Dei est.

14 Didici quod omnia opera quae fecit Deus perseverent in perpetuum; non possumus eis quidquam addere, nec auferre, quae fecit Deus ut timeatur.

15 Quod factum est, ipsum permanet; quae futura sunt jam fuerunt, et Deus instaurat quod abiit.

16 Vidi sub sole in loco judicii impietatem, et in loco justitiae iniquitatem:

17 et dixi in corde meo: Justum et impium judicabit Deus, et tempus omnis rei tunc erit.

18 Dixi in corde meo de filiis hominum, ut probaret eos Deus, et ostenderet similes esse bestiis.

19 Idcirco unus interitus est hominis et jumentorum, et aequa utriusque conditio. Sicut moritur homo, sic et illa moriuntur. Similiter spirant omnia, et nihil habet homo jumento amplius: cuncta subjacent vanitati,

20 et omnia pergunt ad unum locum. De terra facta sunt, et in terram pariter revertuntur.

21 Quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum, et si spiritus jumentorum descendat deorsum?

22 Et deprehendi nihil esse melius quam laetari hominem in opere suo, et hanc esse partem illius. Quis enim eum adducet ut post se futura cognoscat?