Add parallel Print Page Options

Verti me ad alia, et vidi calumnias quae sub sole geruntur, et lacrimas innocentium, et neminem consolatorem, nec posse resistere eorum violentiae, cunctorum auxilio destitutos,

et laudavi magis mortuos quam viventes;

et feliciorem utroque judicavi qui necdum natus est, nec vidit mala quae sub sole fiunt.

Rursum contemplatus sum omnes labores hominum, et industrias animadverti patere invidiae proximi; et in hoc ergo vanitas et cura superflua est.

Stultus complicat manus suas, et comedit carnes suas, dicens:

Melior est pugillus cum requie, quam plena utraque manus cum labore et afflictione animi.

Considerans, reperi et aliam vanitatem sub sole.

Unus est, et secundum non habet, non filium, non fratrem, et tamen laborare non cessat, nec satiantur oculi ejus divitiis; nec recogitat, dicens: Cui laboro, et fraudo animam meam bonis? In hoc quoque vanitas est et afflictio pessima.

Melius est ergo duos esse simul quam unum; habent enim emolumentum societatis suae.

10 Si unus ceciderit, ab altero fulcietur. Vae soli, quia cum ceciderit, non habet sublevantem se.

11 Et si dormierint duo, fovebuntur mutuo; unus quomodo calefiet?

12 Et si quispiam praevaluerit contra unum, duo resistunt ei; funiculus triplex difficile rumpitur.

13 Melior est puer pauper et sapiens, rege sene et stulto, qui nescit praevidere in posterum.

14 Quod de carcere catenisque interdum quis egrediatur ad regnum; et alius, natus in regno, inopia consumatur.

15 Vidi cunctos viventes qui ambulant sub sole cum adolescente secundo, qui consurget pro eo.

16 Infinitus numerus est populi omnium qui fuerunt ante eum, et qui postea futuri sunt non laetabuntur in eo; sed et hoc vanitas et afflictio spiritus.

17 Custodi pedem tuum ingrediens domum Dei, et appropinqua ut audias. Multo enim melior est obedientia quam stultorum victimae, qui nesciunt quid faciunt mali.

Ne temere quid loquaris, neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo. Deus enim in caelo, et tu super terram; idcirco sint pauci sermones tui.

Multas curas sequuntur somnia, et in multis sermonibus invenietur stultitia.

Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere: displicet enim ei infidelis et stulta promissio, sed quodcumque voveris redde:

multoque melius est non vovere, quam post votum promissa non reddere.

Ne dederis os tuum ut peccare facias carnem tuam, neque dicas coram angelo: Non est providentia: ne forte iratus Deus contra sermones tuos dissipet cuncta opera manuum tuarum.

Ubi multa sunt somnia, plurimae sunt vanitates, et sermones innumeri; tu vero Deum time.

Si videris calumnias egenorum, et violenta judicia, et subverti justitiam in provincia, non mireris super hoc negotio: quia excelso excelsior est alius, et super hos quoque eminentiores sunt alii;

et insuper universae terrae rex imperat servienti.

Avarus non implebitur pecunia, et qui amat divitias fructum non capiet ex eis; et hoc ergo vanitas.

10 Ubi multae sunt opes, multi et qui comedunt eas. Et quid prodest possessori, nisi quod cernit divitias oculis suis?

11 Dulcis est somnus operanti, sive parum sive multum comedat; saturitas autem divitis non sinit eum dormire.

12 Est et alia infirmitas pessima quam vidi sub sole: divitiae conservatae in malum domini sui.

13 Pereunt enim in afflictione pessima: generavit filium qui in summa egestate erit.

14 Sicut egressus est nudus de utero matris suae, sic revertetur, et nihil auferet secum de labore suo.

15 Miserabilis prorsus infirmitas: quomodo venit, sic revertetur. Quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum?

16 cunctis diebus vitae suae comedit in tenebris, et in curis multis, et in aerumna atque tristitia.

17 Hoc itaque visum est mihi bonum, ut comedat quis et bibat, et fruatur laetitia ex labore suo quo laboravit ipse sub sole, numero dierum vitae suae quos dedit ei Deus; et haec est pars illius.

18 Et omni homini cui dedit Deus divitias atque substantiam, potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis, et fruatur parte sua, et laetetur de labore suo: hoc est donum Dei.

19 Non enim satis recordabitur dierum vitae suae, eo quod Deus occupet deliciis cor ejus.

Est et aliud malum quod vidi sub sole, et quidem frequens apud homines:

vir cui dedit Deus divitias, et substantiam, et honorem, et nihil deest animae suae ex omnibus quae desiderat; nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit illud: hoc vanitas et miseria magna est.

Si genuerit quispiam centum liberos, et vixerit multos annos, et plures dies aetatis habuerit, et anima illius non utatur bonis substantiae suae, sepulturaque careat: de hoc ergo pronuntio quod melior illo sit abortivus.

Frustra enim venit, et pergit ad tenebras, et oblivione delebitur nomen ejus.

Non vidit solem, neque cognovit distantiam boni et mali.

Etiam si duobus millibus annis vixerit, et non fuerit perfruitus bonis, nonne ad unum locum properant omnia?

Omnis labor hominis in ore ejus; sed anima ejus non implebitur.

Quid habet amplius sapiens a stulto? et quid pauper, nisi ut pergat illuc ubi est vita?

Melius est videre quod cupias, quam desiderare quod nescias. Sed et hoc vanitas est, et praesumptio spiritus.

10 Qui futurus est, jam vocatum est nomen ejus; et scitur quod homo sit, et non possit contra fortiorem se in judicio contendere.

11 Verba sunt plurima, multamque in disputando habentia vanitatem.