Add parallel Print Page Options

Quid necesse est homini majora se quaerere, cum ignoret quid conducat sibi in vita sua, numero dierum peregrinationis suae, et tempore quod velut umbra praeterit? aut quis ei poterit indicare quod post eum futurum sub sole sit?

Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa, et dies mortis die nativitatis.

Melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii; in illa enim finis cunctorum admonetur hominum, et vivens cogitat quid futurum sit.

Melior est ira risu, quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis.

Cor sapientium ubi tristitia est, et cor stultorum ubi laetitia.

Melius est a sapiente corripi, quam stultorum adulatione decipi;

quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla, sic risus stulti. Sed et hoc vanitas.

Calumnia conturbat sapientem, et perdet robur cordis illius.

Melior est finis orationis quam principium. Melior est patiens arrogante.

10 Ne sis velox ad irascendum, quia ira in sinu stulti requiescit.

11 Ne dicas: Quid putas causae est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt? stulta enim est hujuscemodi interrogatio.

12 Utilior est sapientia cum divitiis, et magis prodest videntibus solem.

13 Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia; hoc autem plus habet eruditio et sapientia, quod vitam tribuunt possessori suo.

14 Considera opera Dei, quod nemo possit corrigere quem ille despexerit.

15 In die bona fruere bonis, et malam diem praecave; sicut enim hanc, sic et illam fecit Deus, ut non inveniat homo contra eum justas querimonias.

16 Haec quoque vidi in diebus vanitatis meae: justus perit in justitia sua, et impius multo vivit tempore in malitia sua.

17 Noli esse justus multum, neque plus sapias quam necesse est, ne obstupescas.

18 Ne impie agas multum, et noli esse stultus, ne moriaris in tempore non tuo.

19 Bonum est te sustentare justum: sed et ab illo ne subtrahas manum tuam; quia qui timet Deum nihil negligit.

20 Sapientia confortavit sapientem super decem principes civitatis;

21 non est enim homo justus in terra qui faciat bonum et non peccet.

22 Sed et cunctis sermonibus qui dicuntur ne accomodes cor tuum, ne forte audias servum tuum maledicentem tibi;

23 scit enim conscientia tua quia et tu crebro maledixisti aliis.

24 Cuncta tentavi in sapientia. Dixi: Sapiens efficiar: et ipsa longius recessit a me,

25 multo magis quam erat. Et alta profunditas, quis inveniet eam?

26 Lustravi universa animo meo, ut scirem et considerarem, et quaererem sapientiam, et rationem, et ut cognoscerem impietatem stulti, et errorem imprudentium:

27 et inveni amariorem morte mulierem, quae laqueus venatorum est, et sagena cor ejus; vincula sunt manus illius. Qui placet Deo effugiet illam; qui autem peccator est capietur ab illa.

28 Ecce hoc inveni, dixit Ecclesiastes, unum et alterum ut invenirem rationem,

29 quam adhuc quaerit anima mea, et non inveni. Virum de mille unum reperi; mulierem ex omnibus non inveni.

30 Solummodo hoc inveni, quod fecerit Deus hominem rectum, et ipse se infinitis miscuerit quaestionibus. Quis talis ut sapiens est? et quis cognovit solutionem verbi?

Sapientia hominis lucet in vultu ejus, et potentissimus faciem illius commutabit.

Ego os regis observo, et praecepta juramenti Dei.

Ne festines recedere a facie ejus, neque permaneas in opere malo: quia omne quod voluerit faciet.

Et sermo illius potestate plenus est, nec dicere ei quisquam potest: Quare ita facis?

Qui custodit praeceptum non experietur quidquam mali. Tempus et responsionem cor sapientis intelligit.

Omni negotio tempus est, et opportunitas: et multa hominis afflictio,

quia ignorat praeterita, et futura nullo scire potest nuntio.

Non est in hominis potestate prohibere spiritum, nec habet potestatem in die mortis: nec sinitur quiescere ingruente bello, neque salvabit impietas impium.

Omnia haec consideravi, et dedi cor meum in cunctis operibus quae fiunt sub sole. Interdum dominatur homo homini in malum suum.

10 Vidi impios sepultos, qui etiam cum adhuc viverent in loco sancto erant, et laudabantur in civitate quasi justorum operum. Sed et hoc vanitas est.

11 Etenim quia non profertur cito contra malos sententia, absque timore ullo filii hominum perpetrant mala.

12 Attamen peccator ex eo quod centies facit malum, et per patientiam sustentatur; ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum, qui verentur faciem ejus.

13 Non sit bonum impio, nec prolongentur dies ejus, sed quasi umbra transeant qui non timent faciem Domini.

14 Est et alia vanitas quae fit super terram: sunt justi quibus mala proveniunt quasi opera egerint impiorum: et sunt impii qui ita securi sunt quasi justorum facta habeant. Sed et hoc vanissimum judico.

15 Laudavi igitur laetitiam; quod non esset homini bonum sub sole, nisi quod comederet, et biberet, atque gauderet, et hoc solum secum auferret de labore suo, in diebus vitae suae quos dedit ei Deus sub sole.

16 Et apposui cor meum ut scirem sapientiam, et intelligerem distentionem quae versatur in terra. Est homo qui diebus et noctibus somnum non capit oculis.

17 Et intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem eorum quae fiunt sub sole; et quanto plus laboraverit ad quaerendum, tanto minus inveniat: etiam si dixerit sapiens se nosse, non poterit reperire.

Omnia haec tractavi in corde meo, ut curiose intelligerem. Sunt justi atque sapientes, et opera eorum in manu Dei; et tamen nescit homo utrum amore an odio dignus sit.

Sed omnia in futurum servantur incerta, eo quod universa aeque eveniant justo et impio, bono et malo, mundo et immundo, immolanti victimas et sacrificia contemnenti. Sicut bonus, sic et peccator; ut perjurus, ita et ille qui verum dejerat.

Hoc est pessimum inter omnia quae sub sole fiunt: quia eadem cunctis eveniunt. Unde et corda filiorum hominum implentur malitia et contemptu in vita sua, et post haec ad inferos deducentur.

Nemo est qui semper vivat, et qui hujus rei habeat fiduciam; melior est canis vivus leone mortuo.

Viventes enim sciunt se esse morituros; mortui vero nihil noverunt amplius, nec habent ultra mercedem, quia oblivioni tradita est memoria eorum.

Amor quoque, et odium, et invidiae simul perierunt; nec habent partem in hoc saeculo, et in opere quod sub sole geritur.

Vade ergo, et comede in laetitia panem tuum, et bibe cum gaudio vinum tuum, quia Deo placent opera tua.

Omni tempore sint vestimenta tua candida, et oleum de capite tuo non deficiat.

Perfruere vita cum uxore quam diligis, cunctis diebus vitae instabilitatis tuae, qui dati sunt tibi sub sole omni tempore vanitatis tuae: haec est enim pars in vita et in labore tuo quo laboras sub sole.

10 Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas.

11 Verti me ad aliud, et vidi sub sole nec velocium esse cursum, nec fortium bellum, nec sapientium panem, nec doctorum divitias, nec artificum gratiam; sed tempus casumque in omnibus.

12 Nescit homo finem suum; sed sicut pisces capiuntur hamo, et sicut aves laqueo comprehenduntur, sic capiuntur homines in tempore malo, cum eis extemplo supervenerit.

13 Hanc quoque sub sole vidi sapientiam, et probavi maximam:

14 civitas parva, et pauci in ea viri; venit contra eam rex magnus, et vallavit eam, exstruxitque munitiones per gyrum, et perfecta est obsidio.

15 Inventusque est in ea vir pauper et sapiens, et liberavit urbem per sapientiam suam; et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis.

16 Et dicebam ego meliorem esse sapientiam fortitudine. Quomodo ergo sapientia pauperis contempta est, et verba ejus non sunt audita?

17 Verba sapientium audiuntur in silentio, plus quam clamor principis inter stultos.

18 Melior est sapientia quam arma bellica; et qui in uno peccaverit, multa bona perdet.