Add parallel Print Page Options

Moyses autem pascebat oves Jethro soceri sui sacerdotis Madian: cumque minasset gregem ad interiora deserti, venit ad montem Dei Horeb.

Apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi: et videbat quod rubus arderet, et non combureretur.

Dixit ergo Moyses: Vadam, et videbo visionem hanc magnam, quare non comburatur rubus.

Cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum, vocavit eum de medio rubi, et ait: Moyses, Moyses. Qui respondit: Adsum.

At ille: Ne appropies, inquit, huc: solve calceamentum de pedibus tuis: locus enim, in quo stas, terra sancta est.

Et ait: Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob. Abscondit Moyses faciem suam: non enim audebat aspicere contra Deum.

Cui ait Dominus: Vidi afflictionem populi mei in AEgypto, et clamorem ejus audivi propter duritiam eorum qui praesunt operibus:

et sciens dolorem ejus, descendi ut liberem eum de manibus AEgyptiorum, et educam de terra illa in terram bonam, et spatiosam, in terram quae fluit lacte et melle, ad loca Chananaei et Hethaei, et Amorrhaei, et Pherezaei, et Hevaei, et Jebusaei.

Clamor ergo filiorum Israel venit ad me: vidique afflictionem eorum, qua ab AEgyptiis opprimuntur.

10 Sed veni, et mittam te ad Pharaonem, ut educas populum meum, filios Israel, de AEgypto.

11 Dixitque Moyses ad Deum: Quis sum ego ut vadam ad Pharaonem, et educam filios Israel de AEgypto?

12 Qui dixit ei: Ego ero tecum: et hoc habebis signum, quod miserim te: cum eduxeris populum meum de AEgypto, immolabis Deo super montem istum.

13 Ait Moyses ad Deum: Ecce ego vadam ad filios Israel, et dicam eis: Deus patrum vestrorum misit me ad vos. Si dixerint mihi: Quod est nomen ejus? quid dicam eis?

14 Dixit Deus ad Moysen: Ego sum qui sum. Ait: Sic dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos.

15 Dixitque iterum Deus ad Moysen: Haec dices filiis Israel: Dominus Deus patrum vestrorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob, misit me ad vos: hoc nomen mihi est in aeternum, et hoc memoriale meum in generationem et generationem.

16 Vade, et congrega seniores Israel, et dices ad eos: Dominus Deus patrum vestrorum apparuit mihi, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob, dicens: Visitans visitavi vos: et vidi omnia quae acciderunt vobis in AEgypto.

17 Et dixi ut educam vos de afflictione AEgypti in terram Chananaei, et Hethaei, et Amorrhaei, et Pherezaei, et Hevaei, et Jebusaei, ad terram fluentem lacte et melle.

18 Et audient vocem tuam: ingredierisque tu, et seniores Israel, ad regem AEgypti, et dices ad eum: Dominus Deus Hebraeorum vocavit nos: ibimus viam trium dierum in solitudinem, ut immolemus Domino Deo nostro.

19 Sed ego scio quod non dimittet vos rex AEgypti ut eatis nisi per manum validam.

20 Extendam enim manum meam, et percutiam AEgyptum in cunctis mirabilibus meis, quae facturus sum in medio eorum: post haec dimittet vos.

21 Daboque gratiam populo huic coram AEgyptiis: et cum egrediemini, non exibitis vacui:

22 sed postulabit mulier a vicina sua et ab hospita sua, vasa argentea et aurea, ac vestes: ponetisque eas super filios et filias vestras, et spoliabitis AEgyptum.

Respondens Moyses ait: Non credent mihi, neque audient vocem meam, sed dicent: Non apparuit tibi Dominus.

Dixit ergo ad eum: Quid est quod tenes in manu tua? Respondit: Virga.

Dixitque Dominus: Projice eam in terram. Projecit, et versa est in colubrum, ita ut fugeret Moyses.

Dixitque Dominus: Extende manum tuam, et apprehende caudam ejus. Extendit, et tenuit, versaque est in virgam.

Ut credant, inquit, quod apparuerit tibi Dominus Deus patrum suorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob.

Dixitque Dominus rursum: Mitte manum tuam in sinum tuum. Quam cum misisset in sinum, protulit leprosam instar nivis.

Retrahe, ait, manum tuam in sinum tuum. Retraxit, et protulit iterum, et erat similis carni reliquae.

Si non crediderint, inquit, tibi, neque audierint sermonem signi prioris, credent verbo signi sequentis.

Quod si nec duobus quidem his signis crediderint, neque audierint vocem tuam: sume aquam fluminis, et effunde eam super aridam, et quidquid hauseris de fluvio, vertetur in sanguinem.

10 Ait Moyses: Obsecro, Domine, non sum eloquens ab heri et nudiustertius: et ex quo locutus es ad servum tuum, impeditioris et tardioris linguae sum.

11 Dixit Dominus ad eum: Quis fecit os hominis? aut quis fabricatus est mutum et surdum, videntem et caecum? nonne ego?

12 Perge, igitur, et ego ero in ore tuo: doceboque te quid loquaris.

13 At ille: Obsecro, inquit, Domine, mitte quem missurus es.

14 Iratus Dominus in Moysen, ait: Aaron frater tuus Levites, scio quod eloquens sit: ecce ipse egreditur in occursum tuum, vidensque te laetabitur corde.

15 Loquere ad eum, et pone verba mea in ore ejus: et ego ero in ore tuo, et in ore illius, et ostendam vobis quid agere debeatis.

16 Ipse loquetur pro te ad populum, et erit os tuum: tu autem eris ei in his quae ad Deum pertinent.

17 Virgam quoque hanc sume in manu tua, in qua facturus es signa.

18 Abiit Moyses, et reversus est ad Jethro socerum suum, dixitque ei: Vadam et revertar ad fratres meos in AEgyptum, ut videam si adhuc vivant. Cui ait Jethro: Vade in pace.

19 Dixit ergo Dominus ad Moysen in Madian: Vade, et revertere in AEgyptum, mortui sunt enim omnes qui quaerebant animam tuam.

20 Tulit ergo Moyses uxorem suam, et filios suos, et imposuit eos super asinum: reversusque est in AEgyptum, portans virgam Dei in manu sua.

21 Dixitque ei Dominus revertenti in AEgyptum: Vide ut omnia ostenta quae posui in manu tua, facias coram Pharaone: ego indurabo cor ejus, et non dimittet populum.

22 Dicesque ad eum: Haec dicit Dominus: Filius meus primogenitus Israel.

23 Dixi tibi: Dimitte filium meum ut serviat mihi; et noluisti dimittere eum: ecce ego interficiam filium tuum primogenitum.

24 Cumque esset in itinere, in diversorio occurrit ei Dominus, et volebat occidere eum.

25 Tulit idcirco Sephora acutissimam petram, et circumcidit praeputium filii sui, tetigitque pedes ejus, et ait: Sponsus sanguinum tu mihi es.

26 Et dimisit eum postquam dixerat: Sponsus sanguinum ob circumcisionem.

27 Dixit autem Dominus ad Aaron: Vade in occursum Moysi in desertum. Qui perrexit obviam ei in montem Dei, et osculatus est eum.

28 Narravitque Moyses Aaron omnia verba Domini quibus miserat eum, et signa quae mandaverat.

29 Veneruntque simul, et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israel.

30 Locutusque est Aaron omnia verba quae dixerat Dominus ad Moysen: et fecit signa coram populo,

31 et credidit populus. Audieruntque quod visitasset Dominus filios Israel, et respexisset afflictionem illorum: et proni adoraverunt.