Add parallel Print Page Options

39 De hyacintho vero et purpura, vermiculo ac bysso, fecit vestes, quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis, sicut praecepit Dominus Moysi.

Fecit igitur superhumerale de auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta,

opere polymitario: inciditque bracteas aureas, et extenuavit in fila, ut possent torqueri cum priorum colorum subtegmine,

duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum,

et balteum ex eisdem coloribus, sicut praeceperat Dominus Moysi.

Paravit et duos lapides onychinos, astrictos et inclusos auro, et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israel:

posuitque eos in lateribus superhumeralis in monimentum filiorum Israel, sicut praeceperat Dominus Moysi.

Fecit et rationale opere polymito juxta opus superhumeralis, ex auro, hyacintho, purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta:

quadrangulum, duplex, mensurae palmi.

10 Et posuit in eo gemmarum ordines quatuor. In primo versu erat sardius, topazius, smaragdus.

11 In secundo, carbunculus, sapphirus, et jaspis.

12 In tertio, ligurius, achates, et amethystus.

13 In quarto, chrysolithus, onychinus, et beryllus, circumdati et inclusi auro per ordines suos.

14 Ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israel, singuli per nomina singulorum.

15 Fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem cohaerentes, de auro purissimo:

16 et duos uncinos, totidemque annulos aureos. Porro annulos posuerunt in utroque latere rationalis,

17 e quibus penderent duae catenae aureae, quas inseruerunt uncinis, qui in superhumeralis angulis eminebant.

18 Haec et ante et retro ita conveniebant sibi, ut superhumerale et rationale mutuo necterentur,

19 stricta ad balteum et annulis fortius copulata, quos jungebat vitta hyacinthina, ne laxa fluerent, et a se invicem moverentur, sicut praecepit Dominus Moysi.

20 Feceruntque quoque tunicam superhumeralis totam hyacinthinam,

21 et capitium in superiori parte contra medium, oramque per gyrum capitii textilem:

22 deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta:

23 et tintinnabula de auro purissimo, quae posuerunt inter malogranata, in extrema parte tunicae per gyrum:

24 tintinnabulum autem aureum, et malum punicum, quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur, sicut praeceperat Dominus Moysi.

25 Fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis ejus:

26 et mitras cum coronulis suis ex bysso:

27 feminalia quoque linea, byssina:

28 cingulum vero de bysso retorta, hyacintho, purpura, ac vermiculo bis tincto, arte plumaria, sicut praeceperat Dominus Moysi.

29 Fecerunt et laminam sacrae venerationis de auro purissimo, scripseruntque in ea opere gemmario, Sanctum Domini:

30 et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina, sicut praeceperat Dominus Moysi.

31 Perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii: feceruntque filii Israel cuncta quae praeceperat Dominus Moysi.

32 Et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem, annulos, tabulas, vectes, columnas ac bases,

33 opertorium de pellibus arietum rubricatis, et aliud operimentum de janthinis pellibus,

34 velum; arcam, vectes, propitiatorium,

35 mensam cum vasis suis et propositionis panibus;

36 candelabrum, lucernas, et utensilia earum cum oleo;

37 altare aureum, et unguentum, et thymiama ex aromatibus,

38 et tentorium in introitu tabernaculi;

39 altare aeneum, retiaculum, vectes, et vasa ejus omnia; labrum cum basi sua; tentoria atrii, et columnas cum basibus suis;

40 tentorium in introitu atrii, funiculosque illius et paxillos. Nihil ex vasis defuit, quae in ministerium tabernaculi, et in tectum foederis jussa sunt fieri.

41 Vestes quoque, quibus sacerdotes utuntur in sanctuario, Aaron scilicet et filii ejus,

42 obtulerunt filii Israel, sicut praeceperat Dominus.

43 Quae postquam Moyses cuncta vidit completa, benedixit eis.

40 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:

Mense primo, prima die mensis, eriges tabernaculum testimonii,

et pones in eo arcam, dimittesque ante illam velum:

et illata mensa, pones super eam quae rite praecepta sunt. Candelabrum stabit cum lucernis suis,

et altare aureum, in quo adoletur incensum, coram arca testimonii. Tentorium in introitu tabernaculi pones,

et ante illud altare holocausti:

labrum inter altare et tabernaculum, quod implebis aqua.

Circumdabisque atrium tentoriis, et ingressum ejus.

Et assumpto unctionis oleo unges tabernaculum cum vasis suis, ut sanctificentur:

10 altare holocausti et omnia vasa ejus,

11 labrum cum basi sua: omnia unctionis oleo consecrabis, ut sint Sancta sanctorum.

12 Applicabisque Aaron et filios ejus ad fores tabernaculi testimonii, et lotos aqua

13 indues sanctis vestibus, ut ministrent mihi, et unctio eorum in sacerdotium sempiternum proficiat.

14 Fecitque Moyses omnia quae praeceperat Dominus.

15 Igitur mense primo anni secundi, prima die mensis, collocatum est tabernaculum.

16 Erexitque Moyses illud, et posuit tabulas ac bases et vectes, statuitque columnas,

17 et expandit tectum super tabernaculum, imposito desuper operimento, sicut Dominus imperaverat.

18 Posuit et testimonium in arca, subditis infra vectibus, et oraculum desuper.

19 Cumque intulisset arcam in tabernaculum, appendit ante eam velum ut expleret Domini jussionem.

20 Posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum,

21 ordinatis coram propositionis panibus, sicut praeceperat Dominus Moysi.

22 Posuit et candelabrum in tabernaculo testimonii e regione mensae in parte australi,

23 locatis per ordinem lucernis, juxta praeceptum Domini.

24 Posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum,

25 et adolevit super eo incensum aromatum, sicut jusserat Dominus Moysi.

26 Posuit et tentorium in introitu tabernaculi testimonii,

27 et altare holocausti in vestibulo testimonii, offerens in eo holocaustum, et sacrificia, ut Dominus imperaverat.

28 Labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare, implens illud aqua.

29 Laveruntque Moyses et Aaron ac filii ejus manus suas et pedes,

30 cum ingrederentur tectum foederis, et accederent ad altare, sicut praeceperat Dominus Moysi.

31 Erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris, ducto in introitu ejus tentorio. Postquam omnia perfecta sunt,

32 operuit nubes tabernaculum testimonii, et gloria Domini implevit illud.

33 Nec poterat Moyses ingredi tectum foederis, nube operiente omnia, et majestate Domini coruscante, quia cuncta nubes operuerat.

34 Siquando nubes tabernaculum deserebat, proficiscebantur filii Israel per turmas suas:

35 si pendebat desuper, manebant in eodem loco.

36 Nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo, et ignis in nocte, videntibus cunctis populis Israel per cunctas mansiones suas.