Add parallel Print Page Options

Haec sunt nomina filiorum Israel qui ingressi sunt in AEgyptum cum Jacob: singuli cum domibus suis introierunt:

Ruben, Simeon, Levi, Judas,

Issachar, Zabulon et Benjamin,

Dan et Nephthali, Gad et Aser.

Erant igitur omnes animae eorum qui egressi sunt de femore Jacob, septuaginta: Joseph autem in AEgypto erat.

Quo mortuo, et universis fratribus ejus, omnique cognatione illa,

filii Israel creverunt, et quasi germinantes multiplicati sunt: ac roborati nimis, impleverunt terram.

Surrexit interea rex novus super AEgyptum, qui ignorabat Joseph.

Et ait ad populum suum: Ecce, populus filiorum Israel multus, et fortior nobis est.

10 Venite, sapienter opprimamus eum, ne forte multiplicetur: et si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis egrediatur de terra.

11 Praeposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus: aedificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni, Phithom et Ramesses.

12 Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur, et crescebant:

13 oderantque filios Israel AEgyptii, et affligebant illudentes eis,

14 atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris, omnique famulatu, quo in terrae operibus premebantur.

15 Dixit autem rex AEgypti obstetricibus Hebraeorum, quarum una vocabatur Sephora, altera Phua,

16 praecipiens eis: Quando obstetricabitis Hebraeas, et partus tempus advenerit: si masculus fuerit, interficite eum: si femina, reservate.

17 Timuerunt autem obstetrices Deum, et non fecerunt juxta praeceptum regis AEgypti, sed conservabant mares.

18 Quibus ad se accersitis, rex ait: Quidnam est hoc quod facere voluistis, ut pueros servaretis?

19 Quae responderunt: Non sunt Hebreae sicut aegyptiae mulieres: ipsae enim obstetricandi habent scientiam, et priusquam veniamus ad eas, pariunt.

20 Bene ergo fecit Deus obstetricibus: et crevit populus, confortatusque est nimis.

21 Et quia timuerunt obstetrices Deum, aedificavit eis domos.

22 Praecepit ergo Pharao omni populo suo, dicens: Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen projicite: quidquid feminini, reservate.

Egressus est post haec vir de domo Levi: et accepit uxorem stirpis suae.

Quae concepit, et peperit filium: et videns eum elegantem, abscondit tribus mensibus.

Cumque jam celare non posset, sumpsit fiscellam scirpeam, et linivit eam bitumine ac pice: posuitque intus infantulum, et exposuit eum in carecto ripae fluminis,

stante procul sorore ejus, et considerante eventum rei.

Ecce autem descendebat filia Pharaonis ut lavaretur in flumine: et puellae ejus gradiebantur per crepidinem alvei. Quae cum vidisset fiscellam in papyrione, misit unam e famulabus suis: et allatam

aperiens, cernensque in ea parvulum vagientem, miserta ejus, ait: De infantibus Hebraeorum est hic.

Cui soror pueri: Vis, inquit, ut vadam, et vocem tibi mulierem hebraeam, quae nutrire possit infantulum?

Respondit: Vade. Perrexit puella et vocavit matrem suam.

Ad quam locuta filia Pharaonis: Accipe, ait, puerum istum, et nutri mihi: ego dabo tibi mercedem tuam. Suscepit mulier, et nutrivit puerum: adultumque tradidit filiae Pharaonis.

10 Quem illa adoptavit in locum filii, vocavitque nomen ejus Moyses, dicens: Quia de aqua tuli eum.

11 In diebus illis postquam creverat Moyses, egressus est ad fratres suos: viditque afflictionem eorum, et virum aegyptium percutientem quemdam de Hebraeis fratribus suis.

12 Cumque circumspexisset huc atque illuc, et nullum adesse vidisset, percussum AEgyptium abscondit sabulo.

13 Et egressus die altero conspexit duos Hebraeos rixantes: dixitque ei qui faciebat injuriam: Quare percutis proximum tuum?

14 Qui respondit: Quis te constituit principem et judicem super nos? num occidere me tu vis, sicut heri occidisti AEgyptium? Timuit Moyses, et ait: Quomodo palam factum est verbum istud?

15 Audivitque Pharao sermonem hunc, et quaerebat occidere Moysen: qui fugiens de conspectu ejus, moratus est in terra Madian, et sedit juxta puteum.

16 Erant autem sacerdoti Madian septem filiae, quae venerunt ad hauriendam aquam: et impletis canalibus adaquare cupiebant greges patris sui.

17 Supervenere pastores, et ejecerunt eas: surrexitque Moyses, et defensis puellis, adaquavit oves earum.

18 Quae cum revertissent ad Raguel patrem suum, dixit ad eas: Cur velocius venistis solito?

19 Responderunt: Vir aegyptius liberavit nos de manu pastorum: insuper et hausit aquam nobiscum, potumque dedit ovibus.

20 At ille: Ubi est? inquit: quare dimisistis hominem? vocate eum ut comedat panem.

21 Juravit ergo Moyses quod habitaret cum eo. Accepitque Sephoram filiam ejus uxorem:

22 quae peperit ei filium, quem vocavit Gersam, dicens: Advena fui in terra aliena. Alterum vero peperit, quem vocavit Eliezer, dicens: Deus enim patris mei adjutor meus eripuit me de manu Pharaonis.

23 Post multum vero tempore mortuus est rex AEgypti: et ingemiscentes filii Israel, propter opera vociferati sunt: ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus.

24 Et audivit gemitum eorum, ac recordatus est foederis quod pepigit cum Abraham, Isaac et Jacob.

25 Et respexit Dominus filios Israel et cognovit eos.

Moyses autem pascebat oves Jethro soceri sui sacerdotis Madian: cumque minasset gregem ad interiora deserti, venit ad montem Dei Horeb.

Apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi: et videbat quod rubus arderet, et non combureretur.

Dixit ergo Moyses: Vadam, et videbo visionem hanc magnam, quare non comburatur rubus.

Cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum, vocavit eum de medio rubi, et ait: Moyses, Moyses. Qui respondit: Adsum.

At ille: Ne appropies, inquit, huc: solve calceamentum de pedibus tuis: locus enim, in quo stas, terra sancta est.

Et ait: Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob. Abscondit Moyses faciem suam: non enim audebat aspicere contra Deum.

Cui ait Dominus: Vidi afflictionem populi mei in AEgypto, et clamorem ejus audivi propter duritiam eorum qui praesunt operibus:

et sciens dolorem ejus, descendi ut liberem eum de manibus AEgyptiorum, et educam de terra illa in terram bonam, et spatiosam, in terram quae fluit lacte et melle, ad loca Chananaei et Hethaei, et Amorrhaei, et Pherezaei, et Hevaei, et Jebusaei.

Clamor ergo filiorum Israel venit ad me: vidique afflictionem eorum, qua ab AEgyptiis opprimuntur.

10 Sed veni, et mittam te ad Pharaonem, ut educas populum meum, filios Israel, de AEgypto.

11 Dixitque Moyses ad Deum: Quis sum ego ut vadam ad Pharaonem, et educam filios Israel de AEgypto?

12 Qui dixit ei: Ego ero tecum: et hoc habebis signum, quod miserim te: cum eduxeris populum meum de AEgypto, immolabis Deo super montem istum.

13 Ait Moyses ad Deum: Ecce ego vadam ad filios Israel, et dicam eis: Deus patrum vestrorum misit me ad vos. Si dixerint mihi: Quod est nomen ejus? quid dicam eis?

14 Dixit Deus ad Moysen: Ego sum qui sum. Ait: Sic dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos.

15 Dixitque iterum Deus ad Moysen: Haec dices filiis Israel: Dominus Deus patrum vestrorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob, misit me ad vos: hoc nomen mihi est in aeternum, et hoc memoriale meum in generationem et generationem.

16 Vade, et congrega seniores Israel, et dices ad eos: Dominus Deus patrum vestrorum apparuit mihi, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob, dicens: Visitans visitavi vos: et vidi omnia quae acciderunt vobis in AEgypto.

17 Et dixi ut educam vos de afflictione AEgypti in terram Chananaei, et Hethaei, et Amorrhaei, et Pherezaei, et Hevaei, et Jebusaei, ad terram fluentem lacte et melle.

18 Et audient vocem tuam: ingredierisque tu, et seniores Israel, ad regem AEgypti, et dices ad eum: Dominus Deus Hebraeorum vocavit nos: ibimus viam trium dierum in solitudinem, ut immolemus Domino Deo nostro.

19 Sed ego scio quod non dimittet vos rex AEgypti ut eatis nisi per manum validam.

20 Extendam enim manum meam, et percutiam AEgyptum in cunctis mirabilibus meis, quae facturus sum in medio eorum: post haec dimittet vos.

21 Daboque gratiam populo huic coram AEgyptiis: et cum egrediemini, non exibitis vacui:

22 sed postulabit mulier a vicina sua et ab hospita sua, vasa argentea et aurea, ac vestes: ponetisque eas super filios et filias vestras, et spoliabitis AEgyptum.