Add parallel Print Page Options

10 Et dixit Dominus ad Moysen: Ingredere ad Pharaonem: ego enim induravi cor ejus, et servorum illius, ut faciam signa mea haec in eo:

et narres in auribus filii tui, et nepotum tuorum, quoties contriverim AEgyptios, et signa mea fecerim in eis: et sciatis quia ego Dominus.

Introierunt ergo Moyses et Aaron ad Pharaonem, et dixerunt ei: Haec dicit Dominus Deus Hebraeorum: Usquequo non vis subjici mihi? dimitte populum meum, ut sacrificet mihi.

Sin autem resistis, et non vis dimittere eum: ecce ego inducam cras locustam in fines tuos:

quae operiat superficiem terrae, ne quidquam ejus appareat, sed comedatur quod residuum fuerit grandini: corrodet enim omnia ligna quae germinant in agris.

Et implebunt domos tuas, et servorum tuorum, et omnium AEgyptiorum, quantam non viderunt patres tui, et avi, ex quo orti sunt super terram, usque in praesentem diem. Avertitque se, et egressus est a Pharaone.

Dixerunt autem servi Pharaonis ad eum: Usquequo patiemur hoc scandalum? dimitte homines, ut sacrificent Domino Deo suo; nonne vides quod perierit AEgyptus?

Revocaveruntque Moysen et Aaron ad Pharaonem: qui dixit eis: Ite, sacrificate Domino Deo vestro: quinam sunt qui ituri sunt?

Ait Moyses: Cum parvulis nostris, et senioribus pergemus, cum filiis et filiabus, cum ovibus et armentis: est enim solemnitas Domini Dei nostri.

10 Et respondit Pharao: Sic Dominus sit vobiscum, quomodo ego dimittam vos, et parvulos vestros, cui dubium est quod pessime cogitetis?

11 non fiet ita, sed ite tantum viri, et sacrificate Domino: hoc enim et ipsi petistis. Statimque ejecti sunt de conspectu Pharaonis.

12 Dixit autem Dominus ad Moysen: Extende manum tuam super terram AEgypti ad locustam, ut ascendat super eam, et devoret omnem herbam quae residua fuerit grandini.

13 Et extendit Moyses virgam super terram AEgypti: et Dominus induxit ventum urentem tota die illa et nocte: et mane facto, ventus urens levavit locustas.

14 Quae ascenderunt super universam terram AEgypti: et sederunt in cunctis finibus AEgyptiorum innumerabiles, quales ante illud tempus non fuerant, nec postea futurae sunt.

15 Operueruntque universam superficiem terrae, vastantes omnia. Devorata est igitur herba terrae, et quidquid pomorum in arboribus fuit, quae grando dimiserat: nihilque omnino virens relictum est in lignis et in herbis terrae, in cuncta AEgypto.

16 Quam ob rem festinus Pharao vocavit Moysen et Aaron, et dixit eis: Peccavi in Dominum Deum vestrum, et in vos.

17 Sed nunc dimittite peccatum mihi etiam hac vice, et rogate Dominum Deum vestrum, ut auferat a me mortem istam.

18 Egressusque Moyses de conspectu Pharaonis, oravit Dominum.

19 Qui flare fecit ventum ab occidente vehementissimum, et arreptam locustam projecit in mare Rubrum: non remansit ne una quidem in cunctis finibus AEgypti.

20 Et induravit Dominus cor Pharaonis, nec dimisit filios Israel.

21 Dixit autem Dominus ad Moysen: Extende manum tuam in caelum: et sint tenebrae super terram AEgypti tam densae, ut palpari queant.

22 Extenditque Moyses manum in caelum: et factae sunt tenebrae horribiles in universa terra AEgypti tribus diebus.

23 Nemo vidit fratrem suum, nec movit se de loco in quo erat: ubicumque autem habitabant filii Israel, lux erat.

24 Vocavitque Pharao Moysen et Aaron, et dixit eis: Ite, sacrificate Domino: oves tantum vestrae et armenta remaneant, parvuli vestri eant vobiscum.

25 Ait Moyses: Hostias quoque et holocausta dabis nobis, quae offeramus Domino Deo nostro.

26 Cuncti greges pergent nobiscum; non remanebit ex eis ungula: quae necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri: praesertim cum ignoremus quid debeat immolari, donec ad ipsum locum perveniamus.

27 Induravit autem Dominus cor Pharaonis, et noluit dimittere eos.

28 Dixitque Pharao ad Moysen: Recede a me, et cave ne ultra videas faciem meam: quocumque die apparueris mihi, morieris.

29 Respondit Moyses: Ita fiet ut locutus es: non videbo ultra faciem tuam.

11 Et dixit Dominus ad Moysen: Adhuc una plaga tangam Pharaonem et AEgyptum, et post haec dimittet vos, et exire compellet.

Dices ergo omni plebi ut postulet vir ab amico suo, et mulier a vicina sua, vasa argentea et aurea.

Dabit autem Dominus gratiam populo suo coram AEgyptiis. Fuitque Moyses vir magnus valde in terra AEgypti coram servis Pharaonis et omni populo.

Et ait: Haec dicit Dominus: Media nocte egrediar in AEgyptum:

et morietur omne primogenitum in terra AEgyptiorum, a primogenito Pharaonis, qui sedet in solio ejus, usque ad primogenitum ancillae quae est ad molam, et omnia primogenita jumentorum.

Eritque clamor magnus in universa terra AEgypti, qualis nec ante fuit, nec postea futurus est.

Apud omnes autem filios Israel non mutiet canis ab homine usque ad pecus: ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus AEgyptios et Israel.

Descendentque omnes servi tui isti ad me, et adorabunt me, dicentes: Egredere tu, et omnis populus qui subjectus est tibi: post haec egrediemur.

Et exivit a Pharaone iratus nimis. Dixit autem Dominus ad Moysen: Non audiet vos Pharao ut multa signa fiant in terra AEgypti.

10 Moyses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta, quae scripta sunt, coram Pharaone. Et induravit Dominus cor Pharaonis, nec dimisit filios Israel de terra sua.

12 Dixit quoque Dominus ad Moysen et Aaron in terra AEgypti:

Mensis iste, vobis principium mensium: primus erit in mensibus anni.

Loquimini ad universum coetum filiorum Israel, et dicite eis: Decima die mensis hujus tollat unusquisque agnum per familias et domos suas.

Sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum, assumet vicinum suum qui junctus est domui suae, juxta numerum animarum quae sufficere possunt ad esum agni.

Erit autem agnus absque macula, masculus, anniculus: juxta quem ritum tolletis et haedum.

Et servabitis eum usque ad quartamdecimam diem mensis hujus: immolabitque eum universa multitudo filiorum Israel ad vesperam.

Et sument de sanguine ejus, ac ponent super utrumque postem, et in superliminaribus domorum, in quibus comedent illum.

Et edent carnes nocte illa assas igni, et azymos panes cum lactucis agrestibus.

Non comedetis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed tantum assum igni: caput cum pedibus ejus et intestinis vorabitis.

10 Nec remanebit quidquam ex eo usque mane; si quid residuum fuerit, igne comburetis.

11 Sic autem comedetis illum: renes vestros accingetis, et calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinanter: est enim Phase (id est, transitus) Domini.

12 Et transibo per terram AEgypti nocte illa, percutiamque omne primogenitum in terra AEgypti ab homine usque ad pecus: et in cunctis diis AEgypti faciam judicia. Ego Dominus.

13 Erit autem sanguis vobis in signum in aedibus in quibus eritis: et videbo sanguinem, et transibo vos: nec erit in vobis plaga disperdens quando percussero terram AEgypti.

14 Habebitis autem hunc diem in monumentum: et celebrabitis eam solemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno.

15 Septem diebus azyma comedetis: in die primo non erit fermentum in domibus vestris: quicumque comederit fermentatum, peribit anima illa de Israel, a primo die usque ad diem septimum.

16 Dies prima erit sancta atque solemnis, et dies septima eadem festivitate venerabilis: nihil operis facietis in eis, exceptis his, quae ad vescendum pertinent.

17 Et observabitis azyma: in eadem enim ipsa die educam exercitum vestrum de terra AEgypti, et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo.

18 Primo mense, quartadecima die mensis ad vesperam, comedetis azyma usque ad diem vigesimam primam ejusdem mensis ad vesperam.

19 Septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris: qui comederit fermentatum, peribit anima ejus de coetu Israel, tam de advenis quam de indigenis terrae.

20 Omne fermentatum non comedetis: in cunctis habitaculis vestris edetis azyma.

21 Vocavit autem Moyses omnes seniores filiorum Israel, et dixit ad eos: Ite tollentes animal per familias vestras, et immolate Phase.

22 Fasciculumque hyssopi tingite in sanguine qui est in limine, et aspergite ex eo superliminare, et utrumque postem: nullus vestrum egrediatur ostium domus suae usque mane.

23 Transibit enim Dominus percutiens AEgyptios: cumque viderit sanguinem in superliminari, et in utroque poste, transcendet ostium domus, et non sinet percussorem ingredi domos vestras et laedere.

24 Custodi verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in aeternum.

25 Cumque introieritis terram, quam Dominus daturus est vobis ut pollicitus est, observabitis caeremonias istas.

26 Et cum dixerint vobis filii vestri: Quae est ista religio?

27 Dicetis eis: Victima transitus Domini est, quando transivit super domos filiorum Israel in AEgypto, percutiens AEgyptios, et domos nostras liberans. Incurvatusque populus adoravit.

28 Et egressi filii Israel fecerunt sicut praeceperat Dominus Moysi et Aaron.

29 Factum est autem in noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum in terra AEgypti, a primogenito Pharaonis, qui in solio ejus sedebat, usque ad primogenitum captivae quae erat in carcere, et omne primogenitum jumentorum.

30 Surrexitque Pharao nocte, et omnes servi ejus, cunctaque AEgyptus: et ortus est clamor magnus in AEgypto: neque enim erat domus in qua non jaceret mortuus.

31 Vocatisque Pharao Moyse et Aaron nocte, ait: Surgite et egredimini a populo meo, vos et filii Israel: ite, immolate Domino sicut dicitis.

32 Oves vestras et armenta assumite ut petieratis, et abeuntes benedicite mihi.

33 Urgebantque AEgyptii populum de terra exire velociter, dicentes: Omnes moriemur.

34 Tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur: et ligans in palliis, posuit super humeros suos.

35 Feceruntque filii Israel sicut praeceperat Moyses: et petierunt ab AEgyptiis vasa argentea et aurea, vestemque plurimam.

36 Dominus autem dedit gratiam populo coram AEgyptiis ut commodarent eis: et spoliaverunt AEgyptios.

37 Profectique sunt filii Israel de Ramesse in Socoth, sexcenta fere millia peditum virorum, absque parvulis.

38 Sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis, oves et armenta et animantia diversi generis multa nimis.

39 Coxeruntque farinam, quam dudum de AEgypto conspersam tulerant: et fecerunt subcinericios panes azymos: neque enim poterant fermentari, cogentibus exire AEgyptiis, et nullam facere sinentibus moram: nec pulmenti quidquam occurrerat praeparare.

40 Habitatio autem filiorum Israel qua manserunt in AEgypto, fuit quadringentorum triginta annorum.

41 Quibus expletis, eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra AEgypti.

42 Nox ista est observabilis Domini, quando eduxit eos de terra AEgypti: hanc observare debent omnes filii Israel in generationibus suis.

43 Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: Haec est religio Phase: omnis alienigena non comedet ex eo.

44 Omnis autem servus emptitius circumcidetur, et sic comedet.

45 Advena et mercenarius non edent ex eo.

46 In una domo comedetur, nec efferetis de carnibus ejus foras, nec os illius confringetis.

47 Omnis coetus filiorum Israel faciet illud.

48 Quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam, et facere Phase Domini, circumcidetur prius omne masculinum ejus, et tunc rite celebrabit: eritque sicut indigena terrae: si quis autem circumcisus non fuerit, non vescetur ex eo.

49 Eadem lex erit indigenae et colono qui peregrinatur apud vos.

50 Feceruntque omnes filii Israel sicut praeceperat Dominus Moysi et Aaron.

51 Et eadem die eduxit Dominus filios Israel de terra AEgypti per turmas suas.