Add parallel Print Page Options

36 Fecit ergo Beseleel, et Ooliab, et omnis vir sapiens, quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum, ut scirent fabre operari quae in usus sanctuarii necessaria sunt, et quae praecepit Dominus.

Cumque vocasset eos Moyses et omnem eruditum virum, cui dederat Dominus sapientiam, et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus,

tradidit eis universa donaria filiorum Israel. Qui cum instarent operi, quotidie mane vota populus offerebat.

Unde artifices venire compulsi,

dixerunt Moysi: Plus offert populus quam necessarium est.

Jussit ergo Moyses praeconis voce cantari: Nec vir, nec mulier quidquam offerat ultra in opere sanctuarii. Sicque cessatum est a muneribus offerendis,

eo quod oblata sufficerent et superabundarent.

Feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi, cortinas decem de bysso retorta, et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, opere vario, et arte polymita:

quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos, et in latitudine quatuor; una mensura erat omnium cortinarum.

10 Conjunxitque cortinas quinque, alteram alteri, et alias quinque sibi invicem copulavit.

11 Fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinae unius ex utroque latere, et in ora cortinae alterius similiter,

12 ut contra se invicem venirent ansae, et mutuo jungerentur.

13 Unde et quinquaginta fudit circulos aureos, qui morderent cortinarum ansas, et fieret unum tabernaculum.

14 Fecit et saga undecim de pilis caprarum ad operiendum tectum tabernaculi:

15 unum sagum in longitudine habebat cubitos triginta, et in latitudine cubitos quatuor: unius mensurae erant omnia saga:

16 quorum quinque junxit seorsum, et sex alia separatim.

17 Fecitque ansas quinquaginta in ora sagi unius, et quinquaginta in ora sagi alterius, ut sibi invicem jungerentur.

18 Et fibulas aeneas quinquaginta, quibus necteretur tectum, ut unum pallium ex omnibus sagis fieret.

19 Fecit et opertorium tabernaculi de pellibus arietum rubricatis: aliudque desuper velamentum de pellibus janthinis.

20 Fecit et tabulas tabernaculi de lignis setim stantes.

21 Decem cubitorum erat longitudo tabulae unius: et unum ac semis cubitum latitudo retinebat.

22 Binae incastraturae erant per singulas tabulas, ut altera alteri jungeretur. Sic fecit in omnibus tabernaculi tabulis.

23 E quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum,

24 cum quadraginta basibus argenteis. Duae bases sub una tabula ponebantur ex utraque parte angulorum, ubi incastraturae laterum in angulis terminantur.

25 Ad plagam quoque tabernaculi, quae respicit ad aquilonem, fecit viginti tabulas,

26 cum quadraginta basibus argenteis, duas bases per singulas tabulas.

27 Contra occidentem vero, id est, ad eam partem tabernaculi quae mare respicit, fecit sex tabulas,

28 et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro:

29 quae junctae erant a deorsum usque sursum, et in unam compaginem pariter ferebantur. Ita fecit ex utraque parte per angulos:

30 ut octo essent simul tabulae, et haberent bases argenteas sedecim, binas scilicet bases sub singulis tabulis.

31 Fecit et vectes de lignis setim, quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculi,

32 et quinque alios ad alterius lateris coaptandas tabulas: et extra hos, quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare.

33 Fecit quoque vectem alium, qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret.

34 Ipsa autem tabulata deauravit, fusis basibus earum argenteis. Et circulos eorum fecit aureos, per quos vectes induci possent: quos et ipsos laminis aureis operuit.

35 Fecit et velum de hyacintho, et purpura, vermiculo, ac bysso retorta, opere polymitario, varium atque distinctum:

36 et quatuor columnas de lignis setim, quas cum capitibus deauravit, fusis basibus earum argenteis.

37 Fecit et tentorium in introitu tabernaculi ex hyacintho, purpura, vermiculo, byssoque retorta, opere plumarii:

38 et columnas quinque cum capitibus suis, quas operuit auro, basesque earum fudit aeneas.

37 Fecit autem Beseleel et arcam de lignis setim, habentem duos semis cubitos in longitudine, et cubitum ac semissem in latitudine, altitudo quoque unius cubiti fuit et dimidii: vestivitque eam auro purissimo intus ac foris.

Et fecit illi coronam auream per gyrum,

conflans quatuor annulos aureos per quatuor angulos ejus: duos annulos in latere uno, et duos in altero.

Vectes quoque fecit de lignis setim, quos vestivit auro,

et quos misit in annulos, qui erant in lateribus arcae ad portandum eam.

Fecit et propitiatorium, id est, oraculum, de auro mundissimo, duorum cubitorum et dimidii in longitudine, et cubiti ac semis in latitudine.

Duos etiam cherubim ex auro ductili, quos posuit ex utraque parte propitiatorii:

cherub unum in summitate unius partis, et cherub alterum in summitate partis alterius: duos cherubim in singulis summitatibus propitiatorii,

extendentes alas, et tegentes propitiatorium, seque mutuo et illud respicientes.

10 Fecit et mensam de lignis setim in longitudine duorum cubitorum, et in latitudine unius cubiti, quae habebat in altitudine cubitum ac semissem.

11 Circumdeditque eam auro mundissimo, et fecit illi labium aureum per gyrum,

12 ipsique labio coronam auream interrasilem quatuor digitorum, et super eamdem, alteram coronam auream.

13 Fudit et quatuor circulos aureos, quos posuit in quatuor angulis per singulos pedes mensae

14 contra coronam: misitque in eos vectes, ut possit mensa portari.

15 Ipsos quoque vectes fecit de lignis setim, et circumdedit eos auro.

16 Et vasa ad diversos usus mensae, acetabula, phialas, et cyathos, et thuribula, ex auro puro, in quibus offerenda sunt libamina.

17 Fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo, de cujus vecte calami, scyphi, sphaerulaeque, ac lilia procedebant:

18 sex in utroque latere, tres calami ex parte una, et tres ex altera:

19 tres scyphi in nucis modum per calamos singulos, sphaerulaeque simul et lilia: et tres scyphi instar nucis in calamo altero, sphaerulaeque simul et lilia. AEquum erat opus sex calamorum, qui procedebant de stipite candelabri.

20 In ipso autem vecte erant quatuor scyphi in nucis modum, sphaerulaeque per singulos simul et lilia:

21 et sphaerulae sub duobus calamis per loca tria, qui simul sex fiunt calami procedentes de vecte uno.

22 Et sphaerulae igitur, et calami ex ipso erant, universa ductilia ex auro purissimo.

23 Fecit et lucernas septem cum emunctoriis suis, et vasa ubi ea, quae emuncta sunt, extinguantur, de auro mundissimo.

24 Talentum auri appendebat candelabrum cum omnibus vasis suis.

25 Fecit et altare thymiamatis de lignis setim, per quadrum singulos habens cubitos, et in altitudine duos: e cujus angulis procedebant cornua.

26 Vestivitque illud auro purissimo cum craticula ac parietibus et cornibus.

27 Fecitque ei coronam aureolam per gyrum, et duos annulos aureos sub corona per singula latera, ut mittantur in eos vectes, et possit altare portari.

28 Ipsos autem vectes fecit de lignis setim, et operuit laminis aureis.

29 Composuit et oleum ad sanctificationis unguentum, et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentarii.

38 Fecit et altare holocausti de lignis setim, quinque cubitorum per quadrum, et trium in altitudine:

cujus cornua de angulis procedebant, operuitque illum laminis aeneis.

Et in usus ejus paravit ex aere vasa diversa, lebetes, forcipes, fuscinulas, uncinos, et ignium receptacula.

Craticulamque ejus in modum retis fecit aeneam, et subter eam in altaris medio arulam,

fusis quatuor annulis per totidem retiaculi summitates, ad immittendos vectes ad portandum:

quos et ipsos fecit de lignis setim, et operuit laminis aeneis:

induxitque in circulos, qui in lateribus altaris eminebant. Ipsum autem altare non erat solidum, sed cavum ex tabulis, et intus vacuum.

Fecit et labrum aeneum cum basi sua de speculis mulierum, quae excubabant in ostio tabernaculi.

Fecit et atrium, in cujus australi plaga erant tentoria de bysso retorta, cubitorum centum,

10 columnae aeneae viginti cum basibus suis, capita columnarum, et tota operis caelatura, argentea.

11 AEque ad septentrionalem plagam tentoria columnae, basesque et capita columnarum ejusdem mensurae, et operis ac metalli, erant.

12 In ea vero plaga, quae ad occidentem respicit, fuerunt tentoria cubitorum quinquaginta, columnae decem cum basibus suis aeneae, et capita columnarum, et tota operis caelatura, argentea.

13 Porro contra orientem quinquaginta cubitorum paravit tentoria:

14 e quibus, quindecim cubitos columnarum trium, cum basibus suis, unum tenebat latus:

15 et in parte altera (quia inter utraque introitum tabernaculi fecit) quindecim aeque cubitorum erant tentoria, columnaeque tres, et bases totidem.

16 Cuncta atrii tentoria byssus retorta texuerat.

17 Bases columnarum fuere aeneae, capita autem earum cum cunctis caelaturis suis argentea: sed et ipsas columnas atrii vestivit argento.

18 Et in introitu ejus opere plumario fecit tentorium ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta, quod habebat viginti cubitos in longitudine, altitudo vero quinque cubitorum erat juxta mensuram, quam cuncta atrii tentoria habebant.

19 Columnae autem in ingressu fuere quatuor cum basibus aeneis, capitaque earum et caelaturae argenteae.

20 Paxillos quoque tabernaculi et atrii per gyrum fecit aeneos.

21 Haec sunt instrumenta tabernaculi testimonii, quae enumerata sunt juxta praeceptum Moysi in caeremoniis Levitarum per manum Ithamar filii Aaron sacerdotis:

22 quae Beseleel filius Uri filii Hur de tribu Juda, Domino per Moysen jubente, compleverat,

23 juncto sibi socio Ooliab filio Achisamech de tribu Dan: qui et ipse artifex lignorum egregius fuit, et polymitarius atque plumarius ex hyacintho, purpura, vermiculo et bysso.

24 Omne aurum quod expensum est in opere sanctuarii, et quod oblatum est in donariis, viginti novem talentorum fuit, et septingentorum triginta siclorum ad mensuram sanctuarii.

25 Oblatum est autem ab his qui transierunt ad numerum a viginti annis et supra, de sexcentis tribus millibus et quingentis quinquaginta armatorum.

26 Fuerunt praeterea centum talenta argenti e quibus conflatae sunt bases sanctuarii, et introitus, ubi velum pendet.

27 Centum bases factae sunt de talentis centum, singulis talentis per bases singulas supputatis.

28 De mille autem septingentis et septuaginta quinque, fecit capita columnarum, quas et ipsas vestivit argento.

29 AEris quoque oblata sunt talenta septuaginta duo millia, et quadringenti supra sicli,

30 ex quibus fusae sunt bases in introitu tabernaculi testimonii, et altare aeneum cum craticula sua, omniaque vasa quae ad usum ejus pertinent,

31 et bases atrii tam in circuitu quam in ingressu ejus, et paxilli tabernaculi atque atrii per gyrum.