Add parallel Print Page Options

44 Et convertit me ad viam portae sanctuarii exterioris, quae respiciebat ad orientem: et erat clausa.

Et dixit Dominus ad me: Porta haec clausa erit: non aperietur, et vir non transibit per eam, quoniam Dominus Deus Israel ingressus est per eam: eritque clausa

principi. Princeps ipse sedebit in ea, ut comedat panem coram Domino: per viam portae vestibuli ingredietur, et per viam ejus egredietur.

Et adduxit me per viam portae aquilonis in conspectu domus: et vidi, et ecce implevit gloria Domini domum Domini: et cecidi in faciem meam.

Et dixit ad me Dominus: Fili hominis, pone cor tuum, et vide oculis tuis, et auribus tuis audi omnia quae ego loquor ad te de universis caeremoniis domus Domini, et de cunctis legibus ejus: et pones cor tuum in viis templi per omnes exitus sanctuarii.

Et dices ad exasperantem me domum Israel: Haec dicit Dominus Deus: Sufficiant vobis omnia scelera vestra, domus Israel:

eo quod inducitis filios alienos incircumcisos corde, et incircumcisos carne, ut sint in sanctuario meo, et polluant domum meam: et offertis panes meos, adipem et sanguinem, et dissolvitis pactum meum in omnibus sceleribus vestris.

Et non servastis praecepta sanctuarii mei, et posuistis custodes observationum mearum in sanctuario meo vobismetipsis.

Haec dicit Dominus Deus: Omnis alienigena incircumcisus corde, et incircumcisus carne, non ingredietur sanctuarium meum: omnis filius alienus qui est in medio filiorum Israel.

10 Sed et Levitae qui longe recesserunt a me in errore filiorum Israel, et erraverunt a me post idola sua, et portaverunt iniquitatem suam,

11 erunt in sanctuario meo aeditui, et janitores portarum domus, et ministri domus: ipsi mactabunt holocausta et victimas populi, et ipsi stabunt in conspectu eorum ut ministrent eis.

12 Pro eo quod ministraverunt illis in conspectu idolorum suorum, et facti sunt domui Israel in offendiculum iniquitatis: idcirco levavi manum meam super eos, ait Dominus Deus, et portabunt iniquitatem suam.

13 Et non appropinquabunt ad me ut sacerdotio fungantur mihi, neque accedent ad omne sanctuarium meum juxta Sancta sanctorum: sed portabunt confusionem suam, et scelera sua quae fecerunt.

14 Et dabo eos janitores domus in omni ministerio ejus, et in universis quae fient in ea.

15 Sacerdotes autem et Levitae, filii Sadoc, qui custodierunt caeremonias sanctuarii mei, cum errarent filii Israel a me, ipsi accedent ad me ut ministrent mihi: et stabunt in conspectu meo, ut offerant mihi adipem et sanguinem, ait Dominus Deus.

16 Ipsi ingredientur sanctuarium meum, et ipsi accedent ad mensam meam, ut ministrent mihi, et custodiant caeremonias meas.

17 Cumque ingredientur portas atrii interioris, vestibus lineis induentur: nec ascendet super eos quidquam laneum, quando ministrant in portis atrii interioris et intrinsecus.

18 Vittae lineae erunt in capitibus eorum, et feminalia linea erunt in lumbis eorum, et non accingentur in sudore.

19 Cumque egredientur atrium exterius ad populum, exuent se vestimentis suis in quibus ministraverant, et reponent ea in gazophylacio sanctuarii: et vestient se vestimentis aliis, et non sanctificabunt populum in vestibus suis.

20 Caput autem suum non radent, neque comam nutrient: sed tondentes attondent capita sua.

21 Et vinum non bibet omnis sacerdos, quando ingressurus est atrium interius.

22 Et viduam et repudiatam non accipient uxores, sed virgines de semine domus Israel: sed et viduam quae fuerit vidua a sacerdote, accipient.

23 Et populum meum docebunt quid sit inter sanctum et pollutum, et inter mundum et immundum ostendent eis.

24 Et cum fuerit controversia, stabunt in judiciis meis, et judicabunt: leges meas et praecepta mea in omnibus solemnitatibus meis custodient, et sabbata mea sanctificabunt.

25 Et ad mortuum hominem non ingredientur, ne polluantur, nisi ad patrem et matrem, et filium et filiam, et fratrem, et sororem quae alterum virum non habuerit: in quibus contaminabuntur.

26 Et postquam fuerit emundatus, septem dies numerabuntur ei.

27 Et in die introitus sui in sanctuarium ad atrium interius, ut ministret mihi in sanctuario, offeret pro peccato suo, ait Dominus Deus.

28 Non erit autem eis haereditas: ego haereditas eorum. Et possessionem non dabitis eis in Israel: ego enim possessio eorum.

29 Victimam et pro peccato et pro delicto ipsi comedent, et omne votum in Israel ipsorum erit.

30 Et primitiva omnium primogenitorum, et omnia libamenta ex omnibus quae offeruntur, sacerdotum erunt: et primitiva ciborum vestrorum dabitis sacerdoti, ut reponat benedictionem domui tuae.

31 Omne morticinum, et captum a bestia, de avibus et de pecoribus, non comedent sacerdotes.