Add parallel Print Page Options

42 Et eduxit me in atrium exterius, per viam ducentem ad aquilonem, et introduxit me in gazophylacium quod erat contra separatum aedificium, et contra aedem vergentem ad aquilonem.

In facie longitudinis, centum cubitos ostii aquilonis, et latitudinis quinquaginta cubitos,

contra viginti cubitos atrii interioris, et contra pavimentum stratum lapide atrii exterioris, ubi erat porticus juncta porticui triplici.

Et ante gazophylacia deambulatio decem cubitorum latitudinis, ad interiora respiciens viae cubiti unius. Et ostia eorum ad aquilonem:

ubi erant gazophylacia in superioribus humiliora, quia supportabant porticus quae ex illis eminebant de inferioribus, et de mediis aedificii.

Tristega enim erant, et non habebant columnas, sicut erant columnae atriorum: propterea eminebant de inferioribus, et de mediis a terra cubitis quinquaginta.

Et peribolus exterior secundum gazophylacia, quae erant in via atrii exterioris ante gazophylacia: longitudo ejus quinquaginta cubitorum:

quia longitudo erat gazophylaciorum atrii exterioris quinquaginta cubitorum, et longitudo ante faciem templi, centum cubitorum.

Et erat subter gazophylacia haec introitus ab oriente, ingredientium in ea de atrio exteriori.

10 In latitudine periboli atrii quod erat contra viam orientalem, in faciem aedificii separati, et erant ante aedificium gazophylacia.

11 Et via ante faciem eorum, juxta similitudinem gazophylaciorum quae erant in via aquilonis: secundum longitudinem eorum, sic et latitudo eorum, et omnis introitus eorum, et similitudines, et ostia eorum.

12 Secundum ostia gazophylaciorum, quae erant in via respiciente ad notum: ostium in capite viae, quae via erat ante vestibulum separatum per viam orientalem ingredientibus.

13 Et dixit ad me: Gazophylacia aquilonis, et gazophylacia austri, quae sunt ante aedificium separatum, haec sunt gazophylacia sancta, in quibus vescuntur sacerdotes qui appropinquant ad Dominum in Sancta sanctorum: ibi ponent Sancta sanctorum et oblationem pro peccato et pro delicto: locus enim sanctus est.

14 Cum autem ingressi fuerint sacerdotes, non egredientur de sanctis in atrium exterius: et ibi reponent vestimenta sua in quibus ministrant, quia sancta sunt, vestienturque vestimentis aliis: et sic procedent ad populum.

15 Cumque complesset mensuras domus interioris, eduxit me per viam portae quae respiciebat ad viam orientalem: et mensus est eam undique per circuitum.

16 Mensus est autem contra ventum orientalem calamo mensurae, quingentos calamos in calamo mensurae per circuitum.

17 Et mensus est contra ventum aquilonis quingentos calamos in calamo mensurae per gyrum.

18 Et ad ventum australem mensus est quingentos calamos in calamo mensurae per circuitum.

19 Et ad ventum occidentalem mensus est quingentos calamos in calamo mensurae.

20 Per quatuor ventos mensus est murum ejus undique per circuitum, longitudinem quingentorum cubitorum, et latitudinem quingentorum cubitorum, dividentem inter sanctuarium et vulgi locum.

43 Et duxit me ad portam quae respiciebat ad viam orientalem.

Et ecce gloria Dei Israel ingrediebatur per viam orientalem: et vox erat ei quasi vox aquarum multarum, et terra splendebat a majestate ejus.

Et vidi visionem secundum speciem quam videram quando venit ut disperderet civitatem, et species secundum aspectum quem videram juxta fluvium Chobar: et cecidi super faciem meam.

Et majestas Domini ingressa est templum per viam portae quae respiciebat ad orientem.

Et elevavit me spiritus, et introduxit me in atrium interius: et ecce repleta erat gloria Domini domus.

Et audivi loquentem ad me de domo: et vir qui stabat juxta me

dixit ad me: Fili hominis, locus solii mei, et locus vestigiorum pedum meorum, ubi habito in medio filiorum Israel in aeternum: et non polluent ultra domus Israel nomen sanctum meum, ipsi et reges eorum, in fornicationibus suis, et in ruinis regum suorum, et in excelsis.

Qui fabricati sunt limen suum juxta limen meum, et postes suos juxta postes meos, et murus erat inter me et eos: et polluerunt nomen sanctum meum in abominationibus quas fecerunt: propter quod consumpsi eos in ira mea.

Nunc ergo repellant procul fornicationem suam et ruinas regum suorum a me, et habitabo in medio eorum semper.

10 Tu autem, fili hominis, ostende domui Israel templum, et confundantur ab iniquitatibus suis, et metiantur fabricam,

11 et erubescant ex omnibus quae fecerunt. Figuram domus, et fabricae ejus, exitus et introitus, et omnem descriptionem ejus, et universa praecepta ejus, cunctumque ordinem ejus, et omnes leges ejus ostende eis, et scribes in oculis eorum, ut custodiant omnes descriptiones ejus, et praecepta illius, et faciant ea.

12 Ista est lex domus in summitate montis: omnis finis ejus in circuitu, Sanctum sanctorum est. Haec est ergo lex domus.

13 Istae autem mensurae altaris in cubito verissimo, qui habebat cubitum et palmum: in sinu ejus erat cubitus, et cubitus in latitudine: et definitio ejus usque ad labium ejus, et in circuitu palmus unus: haec quoque erat fossa altaris.

14 Et de sinu terrae usque ad crepidinem novissimam duo cubiti, et latitudo cubiti unius: et a crepidine minore usque ad crepidinem majorem quatuor cubiti, et latitudo cubiti unius.

15 Ipse autem ariel quatuor cubitorum, et ab ariel usque ad sursum cornua quatuor.

16 Et ariel duodecim cubitorum in longitudine per duodecim cubitos latitudinis, quadrangulatum aequis lateribus.

17 Et crepido quatuordecim cubitorum longitudinis per quatuordecim cubitos latitudinis in quatuor angulis ejus: et corona in circuitu ejus dimidii cubiti, et sinus ejus unius cubiti per circuitum: gradus autem ejus versi ad orientem.

18 Et dixit ad me: Fili hominis, haec dicit Dominus Deus: Hi sunt ritus altaris, in quacumque die fuerit fabricatum, ut offeratur super illud holocaustum, et effundatur sanguis.

19 Et dabis sacerdotibus et Levitis qui sunt de semine Sadoc, qui accedunt ad me, ait Dominus Deus, ut offerant mihi vitulum de armento pro peccato.

20 Et assumens de sanguine ejus, pones super quatuor cornua ejus, et super quatuor angulos crepidinis, et super coronam in circuitu: et mundabis illud et expiabis.

21 Et tolles vitulum qui oblatus fuerit pro peccato, et combures eum in separato loco domus, extra sanctuarium.

22 Et in die secunda offeres hircum caprarum immaculatum pro peccato: et expiabunt altare sicut expiaverunt in vitulo.

23 Cumque compleveris expians illud, offeres vitulum de armento immaculatum, et arietem de grege immaculatum.

24 Et offeres eos in conspectu Domini: et mittent sacerdotes super eos sal, et offerent eos holocaustum Domino.

25 Septem diebus facies hircum pro peccato quotidie: et vitulum de armento, et arietem de pecoribus immaculatos offerent.

26 Septem diebus expiabunt altare et mundabunt illud, et implebunt manum ejus.

27 Expletis autem diebus, in die octava et ultra, facient sacerdotes super altare holocausta vestra, et quae pro pace offerunt: et placatus ero vobis, ait Dominus Deus.