Add parallel Print Page Options

Et clamavit in auribus meis voce magna, dicens: Appropinquaverunt visitationes urbis, et unusquisque vas interfectionis habet in manu sua.

Et ecce sex viri veniebant de via portae superioris, quae respicit ad aquilonem, et uniuscujusque vas interitus in manu ejus: vir quoque unus in medio eorum vestitus erat lineis, et atramentarium scriptoris ad renes ejus: et ingressi sunt, et steterunt juxta altare aereum.

Et gloria Domini Israel assumpta est de cherub, quae erat super eum ad limen domus: et vocavit virum qui indutus erat lineis, et atramentarium scriptoris habebat in lumbis suis:

et dixit Dominus ad eum: Transi per mediam civitatem, in medio Jerusalem, et signa thau super frontes virorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus quae fiunt in medio ejus.

Et illis dixit, audiente me: Transite per civitatem sequentes eum, et percutite: non parcat oculus vester, neque misereamini:

senem, adolescentulum et virginem, parvulum et mulieres interficite usque ad internecionem: omnem autem super quem videritis thau, ne occidatis: et a sanctuario meo incipite. Coeperunt ergo a viris senioribus, qui erant ante faciem domus.

Et dixit ad eos: Contaminate domum, et implete atria interfectis; egredimini. Et egressi sunt, et percutiebant eos qui erant in civitate.

Et caede completa, remansi ego, ruique super faciem meam, et clamans aio: Heu! heu! heu! Domine Deus: ergone disperdes omnes reliquias Israel, effundens furorem tuum super Jerusalem?

Et dixit ad me: Iniquitas domus Israel et Juda magna est nimis valde, et repleta est terra sanguinibus, et civitas repleta est aversione: dixerunt enim: Dereliquit Dominus terram, et Dominus non videt.

10 Igitur et meus non parcet oculus, neque miserebor: viam eorum super caput eorum reddam.

11 Et ecce vir qui erat indutus lineis, qui habebat atramentarium in dorso suo, respondit verbum, dicens: Feci sicut praecepisti mihi.

10 Et vidi: et ecce in firmamento quod erat super caput cherubim, quasi lapis sapphirus, quasi species similitudinis solii, apparuit super ea.

Et dixit ad virum qui indutus erat lineis, et ait: Ingredere in medio rotarum quae sunt subtus cherubim, et imple manum tuam prunis ignis quae sunt inter cherubim, et effunde super civitatem. Ingressusque est in conspectu meo.

Cherubim autem stabant a dextris domus cum ingrederetur vir, et nubes implevit atrium interius.

Et elevata est gloria Domini desuper cherub ad limen domus: et repleta est domus nube, et atrium repletum est splendore gloriae Domini.

Et sonitus alarum cherubim audiebatur usque ad atrium exterius, quasi vox Dei omnipotentis loquentis.

Cumque praecepisset viro qui indutus erat lineis, dicens: Sume ignem de medio rotarum quae sunt inter cherubim: ingressus ille stetit juxta rotam.

Et extendit cherub manum de medio cherubim ad ignem qui erat inter cherubim, et sumpsit, et dedit in manus ejus qui indutus erat lineis: qui accipiens egressus est.

Et apparuit in cherubim similitudo manus hominis subtus pennas eorum.

Et vidi: et ecce quatuor rotae juxta cherubim: rota una juxta cherub unum, et rota alia juxta cherub unum: species autem rotarum erat quasi visio lapidis chrysolithi:

10 et aspectus earum similitudo una quatuor, quasi sit rota in medio rotae.

11 Cumque ambularent, in quatuor partes gradiebantur, et non revertebantur ambulantes: sed ad locum ad quem ire declinabat quae prima erat, sequebantur et ceterae, nec convertebantur.

12 Et omne corpus earum, et colla, et manus, et pennae, et circuli, plena erant oculis in circuitu quatuor rotarum.

13 Et rotas istas vocavit volubiles, audiente me.

14 Quatuor autem facies habebat unum: facies una, facies cherub, et facies secunda, facies hominis: et in tertio facies leonis, et in quarto facies aquilae.

15 Et elevata sunt cherubim: ipsum est animal quod videram juxta fluvium Chobar.

16 Cumque ambularent cherubim, ibant pariter et rotae juxta ea: et cum elevarent cherubim alas suas ut exaltarentur de terra, non residebant rotae, sed et ipsae juxta erant.

17 Stantibus illis stabant, et cum elevatis elevabantur: spiritus enim vitae erat in eis.

18 Et egressa est gloria Domini a limine templi, et stetit super cherubim.

19 Et elevantia cherubim alas suas, exaltata sunt a terra coram me: et illis egredientibus, rotae quoque subsecutae sunt: et stetit in introitu portae domus Domini orientalis, et gloria Dei Israel erat super ea.

20 Ipsum est animal quod vidi subter Deum Israel juxta fluvium Chobar, et intellexi quia cherubim essent.

21 Quatuor vultus uni, et quatuor alae uni: et similitudo manus hominis sub alis eorum.

22 Et similitudo vultuum eorum, ipsi vultus quos videram juxta fluvium Chobar, et intuitus eorum, et impetus singulorum ante faciem suam ingredi.

11 Et elevavit me spiritus, et introduxit me ad portam domus Domini orientalem, quae respicit ad solis ortum: et ecce in introitu portae viginti quinque viri: et vidi in medio eorum Jezoniam filium Azur, et Pheltiam filium Banaiae, principes populi.

Dixitque ad me: Fili hominis, hi sunt viri qui cogitant iniquitatem, et tractant consilium pessimum in urbe ista,

dicentes: Nonne dudum aedificatae sunt domus? haec est lebes, nos autem carnes.

Idcirco vaticinare de eis, vaticinare, fili hominis.

Et irruit in me spiritus Domini, et dixit ad me: Loquere: Haec dicit Dominus: Sic locuti estis, domus Israel, et cogitationes cordis vestri ego novi.

Plurimos occidistis in urbe hac, et implestis vias ejus interfectis.

Propterea haec dicit Dominus Deus: Interfecti vestri, quos posuistis in medio ejus, hi sunt carnes, et haec est lebes: et educam vos de medio ejus.

Gladium metuistis, et gladium inducam super vos, ait Dominus Deus.

Et ejiciam vos de medio ejus, daboque vos in manu hostium, et faciam in vobis judicia.

10 Gladio cadetis: in finibus Israel judicabo vos, et scietis quia ego Dominus.

11 Haec non erit vobis in lebetem, et vos non eritis in medio ejus in carnes: in finibus Israel judicabo vos,

12 et scietis quia ego Dominus: quia in praeceptis meis non ambulastis, et judicia mea non fecistis, sed juxta judicia gentium quae in circuitu vestro sunt estis operati.

13 Et factum est cum prophetarem, Pheltias filius Banaiae mortuus est: et cecidi in faciem meam clamans voce magna, et dixi: Heu! heu! heu! Domine Deus, consummationem tu facis reliquiarum Israel?

14 Et factum est verbum Domini ad me, dicens:

15 Fili hominis, fratres tui, fratres tui, viri propinqui tui, et omnis domus Israel, universi quibus dixerunt habitatores Jerusalem: Longe recedite a Domino: nobis data est terra in possessionem.

16 Propterea haec dicit Dominus Deus: Quia longe feci eos in gentibus, et quia dispersi eos in terris: ero eis in sanctificationem modicam in terris ad quas venerunt.

17 Propterea loquere: Haec dicit Dominus Deus: Congregabo vos de populis, et adunabo de terris in quibus dispersi estis, daboque vobis humum Israel.

18 Et ingredientur illuc, et auferent omnes offensiones, cunctasque abominationes ejus de illa.

19 Et dabo eis cor unum, et spiritum novum tribuam in visceribus eorum: et auferam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum,

20 ut in praeceptis meis ambulent, et judicia mea custodiant, faciantque ea, et sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum.

21 Quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat, horum viam in capite suo ponam, dicit Dominus Deus.

22 Et elevaverunt cherubim alas suas, et rotae cum eis, et gloria Dei Israel erat super ea:

23 et ascendit gloria Domini de medio civitatis, stetitque super montem qui est ad orientem urbis.

24 Et spiritus levavit me, adduxitque in Chaldaeam ad transmigrationem, in visione, in spiritu Dei: et sublata est a me visio quam videram.

25 Et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini quae ostenderat mihi.

12 Et factus est sermo Domini ad me, dicens:

Fili hominis, in medio domus exasperantis tu habitas: qui oculos habent ad videndum, et non vident, et aures ad audiendum, et non audiunt: quia domus exasperans est.

Tu ergo, fili hominis, fac tibi vasa transmigrationis, et transmigrabis per diem coram eis. Transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum in conspectu eorum, si forte aspiciant, quia domus exasperans est:

et efferes foras vasa tua quasi vasa transmigrantis per diem in conspectu eorum: tu autem egredieris vespere coram eis, sicut egreditur migrans.

Ante oculos eorum perfode tibi parietem, et egredieris per eum.

In conspectu eorum in humeris portaberis; in caligine effereris: faciem tuam velabis, et non videbis terram, quia portentum dedi te domui Israel.

Feci ergo sicut praeceperat mihi Dominus: vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem, et vespere perfodi mihi parietem manu: et in caligine egressus sum, in humeris portatus in conspectu eorum.

Et factus est sermo Domini mane ad me, dicens:

Fili hominis, numquid non dixerunt ad te domus Israel, domus exasperans: Quid tu facis?

10 Dic ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Super ducem onus istud, qui est in Jerusalem, et super omnem domum Israel, quae est in medio eorum.

11 Dic: Ego portentum vestrum: quomodo feci, sic fiet illis: in transmigrationem et in captivitatem ibunt.

12 Et dux qui est in medio eorum, in humeris portabitur; in caligine egredietur: parietem perfodient, ut educant eum; facies ejus operietur, ut non videat oculo terram.

13 Et extendam rete meum super eum, et capietur in sagena mea: et adducam eum in Babylonem, in terram Chaldaeorum, et ipsam non videbit: ibique morietur.

14 Et omnes qui circa eum sunt, praesidium ejus, et agmina ejus, dispergam in omnem ventum, et gladium evaginabo post eos.

15 Et scient quia ego Dominus, quando dispersero illos in gentibus, et disseminavero eos in terris.

16 Et relinquam ex eis viros paucos a gladio, et fame, et pestilentia, ut enarrent omnia scelera eorum in gentibus ad quas ingredientur, et scient quia ego Dominus.

17 Et factus est sermo Domini ad me, dicens:

18 Fili hominis, panem tuum in conturbatione comede, sed et aquam tuam in festinatione et moerore bibe.

19 Et dices ad populum terrae: Haec dicit Dominus Deus ad eos qui habitant in Jerusalem, in terra Israel: Panem suum in sollicitudine comedent, et aquam suam in desolatione bibent: ut desoletur terra a multitudine sua, propter iniquitatem omnium qui habitant in ea.

20 Et civitates quae nunc habitantur, desolatae erunt, terraque deserta, et scietis quia ego Dominus.

21 Et factus est sermo Domini ad me, dicens:

22 Fili hominis, quod est proverbium istud vobis in terra Israel, dicentium: In longum differentur dies, et peribit omnis visio?

23 Ideo dic ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Quiescere faciam proverbium istud, neque vulgo dicetur ultra in Israel: et loquere ad eos quod appropinquaverint dies, et sermo omnis visionis.

24 Non enim erit ultra omnis visio cassa, neque divinatio ambigua in medio filiorum Israel:

25 quia ego Dominus loquar, et quodcumque locutus fuero verbum, fiet, et non prolongabitur amplius: sed in diebus vestris, domus exasperans, loquar verbum, et faciam illud, dicit Dominus Deus.

26 Et factus est sermo Domini ad me, dicens:

27 Fili hominis, ecce domus Israel dicentium: Visio quam hic videt, in dies multos et in tempora longa iste prophetat.

28 Propterea dic ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Non prolongabitur ultra omnis sermo meus: verbum quod locutus fuero, complebitur, dicit Dominus Deus.