Add parallel Print Page Options

Audierunt autem hostes Judae et Benjamin, quia filii captivitatis aedificarent templum Domino Deo Israel:

et accedentes ad Zorobabel, et ad principes patrum, dixerunt eis: AEdificemus vobiscum, quia ita ut vos, quaerimus Deum vestrum: ecce nos immolavimus victimas a diebus Asor Haddan regis Assur, qui adduxit nos huc.

Et dixit eis Zorobabel, et Josue, et reliqui principes patrum Israel: Non est vobis et nobis ut aedificemus domum Deo nostro, sed nos ipsi soli aedificabimus Domino Deo nostro, sicut praecepit nobis Cyrus rex Persarum.

Factum est igitur ut populus terrae impediret manus populi Judae, et turbaret eos in aedificando.

Conduxerunt autem adversus eos consiliatores, ut destruerent consilium eorum omnibus diebus Cyri regis Persarum, et usque ad regnum Darii regis Persarum.

In regno autem Assueri, in principio regni ejus, scripserunt accusationem adversus habitatores Judae et Jerusalem.

Et in diebus Artaxerxis scripsit Beselam, Mithridates, et Thabeel, et reliqui qui erant in consilio eorum, ad Artaxerxem regem Persarum: epistola autem accusationis scripta erat syriace, et legebatur sermone syro.

Reum Beelteem, et Samsai scriba, scripserunt epistolam unam de Jerusalem Artaxerxi regi, hujuscemodi:

Reum Beelteem, et Samsai scriba, et reliqui consiliatores eorum, Dinaei, et Apharsathachaei, Terphalaei, Apharsaei, Erchuaei, Babylonii, Susanechaei, Dievi, et AElamitae,

10 et ceteri de gentibus, quas transtulit Asenaphar magnus et gloriosus, et habitare eas fecit in civitatibus Samariae, et in reliquis regionibus trans flumen in pace

11 (hoc est exemplar epistolae, quam miserunt ad eum), Artaxerxi regi, servi tui, viri qui sunt trans fluvium, salutem dicunt.

12 Notum sit regi quia Judaei, qui ascenderunt a te ad nos, venerunt in Jerusalem civitatem rebellem et pessimam, quam aedificant exstruentes muros ejus, et parietes componentes.

13 Nunc igitur notum sit regi, quia si civitas illa aedificata fuerit, et muri ejus instaurati, tributum, et vectigal, et annuos reditus non dabunt, et usque ad reges haec noxa perveniet.

14 Nos autem memores salis, quod in palatio comedimus, et quia laesiones regis videre nefas ducimus, idcirco misimus et nuntiavimus regi,

15 ut recenseas in libris historiarum patrum tuorum, et invenies scriptum in commentariis: et scies quoniam urbs illa, urbs rebellis est, et nocens regibus et provinciis, et bella concitantur in ea ex diebus antiquis: quam ob rem et civitas ipsa destructa est.

16 Nuntiamus nos regi, quoniam si civitas illa aedificata fuerit, et muri ipsius instaurati, possessionem trans fluvium non habebis.

17 Verbum misit rex ad Reum Beelteem, et Samsai scribam, et ad reliquos, qui erant in consilio eorum habitatores Samariae, et ceteris trans fluvium, salutem dicens et pacem.

18 Accusatio, quam misistis ad nos, manifeste lecta est coram me,

19 et a me praeceptum est: et recensuerunt, inveneruntque quoniam civitas illa a diebus antiquis adversum reges rebellat, et seditiones, et praelia concitantur in ea:

20 nam et reges fortissimi fuerunt in Jerusalem, qui et dominati sunt omni regioni quae trans fluvium est: tributum quoque et vectigal, et reditus accipiebant.

21 Nunc ergo audite sententiam: prohibeatis viros illos, ut urbs illa non aedificetur donec si forte a me jussum fuerit.

22 Videte ne negligenter hoc impleatis, et paulatim crescat malum contra reges.

23 Itaque exemplum edicti Artaxerxis regis lectum est coram Reum Beelteem, et Samsai scriba, et consiliariis eorum: et abierunt festini in Jerusalem ad Judaeos, et prohibuerunt eos in brachio et robore.

24 Tunc intermissum est opus domus Domini in Jerusalem, et non fiebat usque ad annum secundum regni Darii regis Persarum.

Prophetaverunt autem Aggaeus propheta, et Zacharias filius Addo, prophetantes ad Judaeos qui erant in Judaea et Jerusalem, in nomine Dei Israel.

Tunc surrexerunt Zorobabel filius Salathiel, et Josue filius Josedec, et coeperunt aedificare templum Dei in Jerusalem, et cum eis prophetae Dei adjuvantes eos.

In ipso autem tempore venit ad eos Thathanai, qui erat dux trans flumen, et Stharbuzanai, et consiliarii eorum: sicque dixerunt eis: Quis dedit vobis consilium ut domum hanc aedificaretis, et muros ejus instauraretis?

Ad quod respondimus eis, quae essent nomina hominum auctorum aedificationis illius.

Oculus autem Dei eorum factus est super senes Judaeorum, et non potuerunt inhibere eos. Placuitque ut res ad Darium referretur, et tunc satisfacerent adversus accusationem illam.

Exemplar epistolae, quam misit Thathanai dux regionis trans flumen, et Stharbuzanai, et consiliatores ejus Arphasachaei, qui erant trans flumen, ad Darium regem.

Sermo, quem miserant ei, sic scriptus erat: Dario regi pax omnis.

Notum sit regi, isse nos ad Judaeam provinciam, ad domum Dei magni, quae aedificatur lapide impolito, et ligna ponuntur in parietibus: opusque illud diligenter exstruitur, et crescit in manibus eorum.

Interrogavimus ergo senes illos, et ita diximus eis: Quis dedit vobis potestatem ut domum hanc aedificaretis, et muros hos instauraretis?

10 Sed et nomina eorum quaesivimus ab eis, ut nuntiaremus tibi: scripsimusque nomina eorum virorum, qui sunt principes in eis.

11 Hujuscemodi autem sermonem responderunt nobis dicentes: Nos sumus servi Dei caeli et terrae, et aedificamus templum, quod erat exstructum ante hos annos multos, quodque rex Israel magnus aedificaverat, et exstruxerat.

12 Postquam autem ad iracundiam provocaverunt patres nostri Deum caeli, tradidit eos in manus Nabuchodonosor regis Babylonis Chaldaei, domum quoque hanc destruxit, et populum ejus transtulit in Babylonem.

13 Anno autem primo Cyri regis Babylonis, Cyrus rex proposuit edictum ut domus Dei haec aedificaretur.

14 Nam et vasa templi Dei aurea et argentea, quae Nabuchodonosor tulerat de templo, quod erat in Jerusalem, et asportaverat ea in templum Babylonis, protulit Cyrus rex de templo Babylonis, et data sunt Sassabasar vocabulo, quem et principem constituit,

15 dixitque ei: Haec vasa tolle, et vade, et pone ea in templo, quod est in Jerusalem, et domus Dei aedificetur in loco suo.

16 Tunc itaque Sassabasar ille venit et posuit fundamenta templi Dei in Jerusalem, et ex eo tempore usque nunc aedificatur, et necdum completum est.

17 Nunc ergo si videtur regi bonum, recenseat in bibliotheca regis, quae est in Babylone, utrumnam a Cyro rege jussum fuerit ut aedificaretur domus Dei in Jerusalem, et voluntatem regis super hac re mittat ad nos.

Tunc Darius rex praecepit: et recensuerunt in bibliotheca librorum, qui erant repositi in Babylone.

Et inventum est in Ecbatanis, quod est castrum in Medena provincia, volumen unum: talisque scriptus erat in eo commentarius:

Anno primo Cyri regis, Cyrus rex decrevit ut domus Dei aedificaretur, quae est in Jerusalem, in loco ubi immolent hostias, et ut ponant fundamenta supportantia altitudinem cubitorum sexaginta, et latitudinem cubitorum sexaginta,

ordines de lapidibus impolitis tres, et sic ordines de lignis novis: sumptus autem de domo regis dabuntur.

Sed et vasa templi Dei aurea et argentea, quae Nabuchodonosor tulerat de templo Jerusalem, et attulerat ea in Babylonem, reddantur, et referantur in templum in Jerusalem in locum suum, quae et posita sunt in templo Dei.

Nunc ergo Thathanai dux regionis, quae est trans flumen, Stharbuzanai, et consiliarii vestri Apharsachaei, qui estis trans flumen, procul recedite ab illis,

et dimittite fieri templum Dei illud a duce Judaeorum, et a senioribus eorum, ut domum Dei illam aedificent in loco suo.

Sed et a me praeceptum est quid oporteat fieri a presbyteris Judaeorum illis ut aedificetur domus Dei, scilicet ut de arca regis, id est, de tributis quae dantur de regione trans flumen, studiose sumptus dentur viris illis, ne impediatur opus.

Quod si necesse fuerit, et vitulos, et agnos, et haedos in holocaustum Deo caeli, frumentum, sal, vinum, et oleum, secundum ritum sacerdotum, qui sunt in Jerusalem, detur eis per singulos dies, ne sit in aliquo querimonia.

10 Et offerant oblationes Deo caeli, orentque pro vita regis, et filiorum ejus.

11 A me ergo positum est decretum: ut omnis homo qui hanc mutaverit jussionem, tollatur lignum de domum ipsius, et erigatur, et configatur in eo, domus autem ejus publicetur.

12 Deus autem, qui habitare fecit nomen suum ibi, dissipet omnia regna, et populum qui extenderit manum suam ut repugnet, et dissipet domum Dei illam, quae est in Jerusalem. Ego Darius statui decretum, quod studiose impleri volo.

13 Igitur Thathanai dux regionis trans flumen, et Stharbuzanai, et consiliarii ejus, secundum quod praeceperat Darius rex, sic diligenter executi sunt.

14 Seniores autem Judaeorum aedificabant, et prosperabantur juxta prophetiam Aggaei prophetae, et Zachariae filii Addo: et aedificaverunt et construxerunt, jubente Deo Israel, et jubente Cyro, et Dario, et Artaxerxe regibus Persarum:

15 et compleverunt domum Dei istam, usque ad diem tertium mensis Adar, qui est annus sextus regni Darii regis.

16 Fecerunt autem filii Israel sacerdotes et Levitae, et reliqui filiorum transmigrationis, dedicationem domus Dei in gaudio.

17 Et obtulerunt in dedicationem domus Dei, vitulos centum, arietes ducentos, agnos quadringentos, hircos caprarum pro peccato totius Israel duodecim, juxta numerum tribuum Israel.

18 Et statuerunt sacerdotes in ordinibus suis, et Levitas in vicibus suis, super opera Dei in Jerusalem, sicut scriptum est in libro Moysi.

19 Fecerunt autem filii Israel transmigrationis Pascha, quartadecima die mensis primi.

20 Purificati enim fuerant sacerdotes et Levitae quasi unus: omnes mundi ad immolandum Pascha universis filiis transmigrationis, et fratribus suis sacerdotibus, et sibi.

21 Et comederunt filii Israel, qui reversi fuerant de transmigratione, et omnes qui se separaverant a coinquinatione gentium terrae ad eos, ut quaererent Dominum Deum Israel.

22 Et fecerunt solemnitatem azymorum septem diebus in laetitia, quoniam laetificaverat eos Dominus, et converterat cor regis Assur ad eos, ut adjuvaret manus eorum in opere domus Domini Dei Israel.