Add parallel Print Page Options

Paulus, Apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum, et Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis:

et qui mecum sunt omnes fratres, ecclesiis Galatiae.

Gratia vobis, et pax a Deo Patre, et Domino nostro Jesu Christo,

qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eriperet nos de praesenti saeculo nequam, secundum voluntatem Dei et Patris nostri,

cui est gloria in saecula saeculorum. Amen.

Miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud Evangelium:

quod non est aliud, nisi sunt aliqui qui vos conturbant, et volunt convertere Evangelium Christi.

Sed licet nos aut angelus de caelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit.

Sicut praediximus, et nunc iterum dico: si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis, anathema sit.

10 Modo enim hominibus suadeo, an Deo? an quaero hominibus placere? si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem.

11 Notum enim vobis facio, fratres, Evangelium, quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem:

12 neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici, sed per revelationem Jesu Christi.

13 Audistis enim conversationem meam aliquando in Judaismo: quoniam supra modum persequebar Ecclesiam Dei, et expugnabam illam,

14 et proficiebam in Judaismo supra multos coaetaneos meos in genere meo, abundantius aemulator existens paternarum mearum traditionum.

15 Cum autem placuit ei, qui me segregavit ex utero matris meae, et vocavit per gratiam suam,

16 ut revelaret Filium suum in me, ut evangelizarem illum in gentibus: continuo non acquievi carni et sanguini,

17 neque veni Jerosolymam ad antecessores meos Apostolos: sed abii in Arabiam, et iterum reversus sum Damascum:

18 deinde post annos tres veni Jerosolymam videre Petrum, et mansi apud eum diebus quindecim:

19 alium autem Apostolorum vidi neminem, nisi Jacobum fratrem Domini.

20 Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior.

21 Deinde veni in partes Syriae, et Ciliciae.

22 Eram autem ignotus facie ecclesiis Judaeae, quae erant in Christo:

23 tantum autem auditum habebant quoniam qui persequebatur nos aliquando, nunc evangelizat fidem, quam aliquando expugnabat:

24 et in me clarificabant Deum.

Deinde post annos quatuordecim, iterum ascendi Jerosolymam cum Barnaba, assumpto et Tito.

Ascendi autem secundum revelationem: et contuli cum illis Evangelium, quod praedico in gentibus, seorsum autem iis qui videbantur aliquid esse: ne forte in vacuum currerem, aut cucurrissem.

Sed neque Titus, qui mecum erat, cum esset gentilis, compulsus est circumcidi:

sed propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Jesu, ut nos in servitutem redigerent.

Quibus neque ad horam cessimus subjectione, ut veritas Evangelii permaneat apud vos:

ab iis autem, qui videbantur esse aliquid (quales aliquando fuerint, nihil mea interest: Deus personam hominis non accipit): mihi enim qui videbantur esse aliquid, nihil contulerunt.

Sed e contra cum vidissent quod creditum est mihi Evangelium praeputii, sicut et Petro circumcisionis

(qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes):

et cum cognovissent gratiam, quae data est mihi, Jacobus, et Cephas, et Joannes, qui videbantur columnae esse, dextras dederunt mihi, et Barnabae societatis: ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem:

10 tantum ut pauperum memores essemus, quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere.

11 Cum autem venisset Cephas Antiochiam, in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat.

12 Prius enim quam venirent quidam a Jacobo, cum gentibus edebat: cum autem venissent, subtrahebat, et segregabat se, timens eos qui ex circumcisione erant.

13 Et simulationi ejus consenserunt ceteri Judaei, ita ut et Barnabas duceretur ab eis in illam simulationem.

14 Sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem Evangelii, dixi Cephae coram omnibus: Si tu, cum Judaeus sis, gentiliter vivis, et non judaice: quomodo gentes cogis judaizare?

15 Nos natura Judaei, et non ex gentibus peccatores.

16 Scientes autem quod non justificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Jesu Christi: et nos in Christo Jesu credimus, ut justificemur ex fide Christi, et non ex operibus legis: propter quod ex operibus legis non justificabitur omnis caro.

17 Quod si quaerentes justificari in Christo, inventi sumus et ipsi peccatores, numquid Christus peccati minister est? Absit.

18 Si enim quae destruxi, iterum haec aedifico: praevaricatorem me constituo.

19 Ego enim per legem, legi mortuus sum, ut Deo vivam: Christo confixus sum cruci.

20 Vivo autem, jam non ego: vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne: in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me.

21 Non abjicio gratiam Dei. Si enim per legem justitia, ergo gratis Christus mortuus est.

O insensati Galatae, quis vos fascinavit non obedire veritati, ante quorum oculos Jesus Christus praescriptus est, in vobis crucifixus?

Hoc solum a vobis volo discere: ex operibus legis Spiritum accepistis, an ex auditu fidei?

sic stulti estis, ut cum Spiritu coeperitis, nunc carne consummemini?

tanta passi estis sine causa? si tamen sine causa.

Qui ergo tribuit vobis Spiritum, et operatur virtutes in vobis: ex operibus legis, an ex auditu fidei?

Sicut scriptum est: Abraham credidit Deo, et reputatum est illi ad justitiam:

cognoscite ergo quia qui ex fide sunt, ii sunt filii Abrahae.

Providens autem Scriptura quia ex fide justificat gentes Deus, praenuntiavit Abrahae: Quia benedicentur in te omnes gentes.

Igitur qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli Abraham.

10 Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt. Scriptum est enim: Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quae scripta sunt in libro legis ut faciat ea.

11 Quoniam autem in lege nemo justificatur apud Deum, manifestum est: quia justus ex fide vivit.

12 Lex autem non est ex fide, sed: Qui fecerit ea, vivet in illis.

13 Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum: quia scriptum est: Maledictus omnis qui pendet in ligno:

14 ut in gentibus benedictio Abrahae fieret in Christo Jesu, ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem.

15 Fratres (secundum hominem dico) tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit, aut superordinat.

16 Abrahae dictae sunt promissiones, et semini ejus. Non dicit: Et seminibus, quasi in multis: sed quasi in uno: Et semini tuo, qui est Christus.

17 Hoc autem dico, testamentum confirmatum a Deo: quae post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem.

18 Nam si ex lege haereditas, jam non ex promissione. Abrahae autem per repromissionem donavit Deus.

19 Quid igitur lex? Propter transgressiones posita est donec veniret semen, cui promiserat, ordinata per angelos in manu mediatoris.

20 Mediator autem unius non est: Deus autem unus est.

21 Lex ergo adversus promissa Dei? Absit. Si enim data esset lex, quae posset vivificare, vere ex lege esset justitia.

22 Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus.

23 Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quae revelanda erat.

24 Itaque lex paedagogus noster fuit in Christo, ut ex fide justificemur.

25 At ubi venit fides, jam non sumus sub paedagogo.

26 Omnes enim filii Dei estis per fidem, quae est in Christo Jesu.

27 Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis.

28 Non est Judaeus, neque Graecus: non est servus, neque liber: non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu.

29 Si autem vos Christi, ergo semen Abrahae estis, secundum promissionem haeredes.