Add parallel Print Page Options

21 Visitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat: et implevit quae locutus est.

Concepitque et peperit filium in senectute sua, tempore quo praedixerat ei Deus.

Vocavitque Abraham nomen filii sui, quem genuit ei Sara, Isaac:

et circumcidit eum octavo die, sicut praeceperat ei Deus,

cum centum esset annorum: hac quippe aetate patris, natus est Isaac.

Dixitque Sara: Risum fecit mihi Deus: quicumque audierit, corridebit mihi.

Rursumque ait: Quis auditurus crederet Abraham quod Sara lactaret filium, quem peperit ei jam seni?

Crevit igitur puer, et ablactatus est: fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis ejus.

Cumque vidisset Sara filium Agar AEgyptiae ludentem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham:

10 Ejice ancillam hanc, et filium ejus: non enim erit haeres filius ancillae cum filio meo Isaac.

11 Dure accepit hoc Abraham pro filio suo.

12 Cui dixit Deus: Non tibi videatur asperum super puero, et super ancilla tua: omnia quae dixerit tibi Sara, audi vocem ejus: quia in Isaac vocabitur tibi semen.

13 Sed et filium ancillae faciam in gentem magnam, quia semen tuum est.

14 Surrexit itaque Abraham mane, et tollens panem et utrem aquae, imposuit scapulae ejus, tradiditque puerum, et dimisit eam. Quae cum abiisset, errabat in solitudine Bersabee.

15 Cumque consumpta esset aqua in utre, abjecit puerum subter unam arborum, quae ibi erant.

16 Et abiit, seditque e regione procul quantum potest arcus jacere: dixit enim: Non videbo morientem puerum: et sedens contra, levavit vocem suam et flevit.

17 Exaudivit autem Deus vocem pueri: vocavitque angelus Dei Agar de caelo, dicens: Quid agis Agar? noli timere: exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est.

18 Surge, tolle puerum, et tene manum illius: quia in gentem magnam faciam eum.

19 Aperuitque oculos ejus Deus: quae videns puteum aquae, abiit, et implevit utrem, deditque puero bibere.

20 Et fuit cum eo: qui crevit, et moratus est in solitudine, factusque est juvenis sagittarius.

21 Habitavitque in deserto Pharan, et accepit illi mater sua uxorem de terra AEgypti.

22 Eodem tempore dixit Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, ad Abraham: Deus tecum est in universis quae agis.

23 Jura ergo per Deum, ne noceas mihi, et posteris meis, stirpique meae: sed juxta misericordiam, quam feci tibi, facies mihi, et terrae in qua versatus es advena.

24 Dixitque Abraham: Ego jurabo.

25 Et increpavit Abimelech propter puteum aquae quem vi abstulerunt servi ejus.

26 Responditque Abimelech: Nescivi quis fecerit hanc rem: sed et tu non indicasti mihi, et ego non audivi praeter hodie.

27 Tulit itaque Abraham oves et boves, et dedit Abimelech: percusseruntque ambo foedus.

28 Et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum.

29 Cui dixit Abimelech: Quid sibi volunt septem agnae istae, quas stare fecisti seorsum?

30 At ille: Septem, inquit, agnas accipies de manu mea: ut sint mihi in testimonium, quoniam ego fodi puteum istum.

31 Idcirco vocatus est locus ille Bersabee: quia ibi uterque juravit.

32 Et inierunt foedus pro puteo juramenti.

33 Surrexit autem Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, reversique sunt in terram Palaestinorum. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee, et invocavit ibi nomen Domini Dei aeterni.

34 Et fuit colonus terrae Palaestinorum diebus multis.

22 Quae postquam gesta sunt, tentavit Deus Abraham, et dixit ad eum: Abraham, Abraham. At ille respondit: Adsum.

Ait illi: Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, et vade in terram visionis, atque ibi offeres eum in holocaustum super unum montium quem monstravero tibi.

Igitur Abraham de nocte consurgens, stravit asinum suum, ducens secum duos juvenes, et Isaac filium suum: cumque concidisset ligna in holocaustum, abiit ad locum quem praeceperat ei Deus.

Die autem tertio, elevatis oculis, vidit locum procul:

dixitque ad pueros suos: Expectate hic cum asino: ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos.

Tulit quoque ligna holocausti, et imposuit super Isaac filium suum: ipse vero portabat in manibus ignem et gladium. Cumque duo pergerent simul,

dixit Isaac patri suo: Pater mi. At ille respondit: Quid vis, fili? Ecce, inquit, ignis et ligna: ubi est victima holocausti?

Dixit autem Abraham: Deus providebit sibi victimam holocausti, fili mi. Pergebant ergo pariter.

Et venerunt ad locum quem ostenderat ei Deus, in quo aedificavit altare, et desuper ligna composuit; cumque alligasset Isaac filium suum, posuit eum in altare super struem lignorum.

10 Extenditque manum, et arripuit gladium, ut immolaret filium suum.

11 Et ecce angelus Domini de caelo clamavit, dicens: Abraham, Abraham. Qui respondit: Adsum.

12 Dixitque ei: Non extendas manum tuam super puerum, neque facias illi quidquam: nunc cognovi quod times Deum, et non pepercisti unigenito filio tuo propter me.

13 Levavit Abraham oculos suos, viditque post tergum arietem inter vepres haerentem cornibus, quem assumens obtulit holocaustum pro filio.

14 Appellavitque nomen loci illius, Dominus videt. Unde usque hodie dicitur: In monte Dominus videbit.

15 Vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de caelo, dicens:

16 Per memetipsum juravi, dicit Dominus: quia fecisti hanc rem, et non pepercisti filio tuo unigenito propter me:

17 benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli, et velut arenam quae est in littore maris: possidebit semen tuum portas inimicorum suorum,

18 et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, quia obedisti voci meae.

19 Reversus est Abraham ad pueros suos, abieruntque Bersabee simul, et habitavit ibi.

20 His ita gestis, nuntiatum est Abrahae quod Melcha quoque genuisset filios Nachor fratri suo:

21 Hus primogenitum, et Buz fratrem ejus, et Camuel patrem Syrorum,

22 et Cased, et Azau, Pheldas quoque et Jedlaph,

23 ac Bathuel, de quo nata est Rebecca: octo istos genuit Melcha, Nachor fratri Abrahae.

24 Concubina vero illius, nomine Roma, peperit Tabee, et Gaham, et Thahas, et Maacha.