Add parallel Print Page Options

Adam vero cognovit uxorem suam Hevam, quae concepit et peperit Cain, dicens: Possedi hominem per Deum.

Rursumque peperit fratrem ejus Abel. Fuit autem Abel pastor ovium, et Cain agricola.

Factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terrae munera Domino.

Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum: et respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus.

Ad Cain vero, et ad munera illius non respexit: iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus ejus.

Dixitque Dominus ad eum: Quare iratus es? et cur concidit facies tua?

nonne si bene egeris, recipies: sin autem male, statim in foribus peccatum aderit? sed sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius.

Dixitque Cain ad Abel fratrem suum: Egrediamur foras. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus fratrem suum Abel, et interfecit eum.

Et ait Dominus ad Cain: Ubi est Abel frater tuus? Qui respondit: Nescio: num custos fratris mei sum ego?

10 Dixitque ad eum: Quid fecisti? vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra.

11 Nunc igitur maledictus eris super terram, quae aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua.

12 Cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos: vagus et profugus eris super terram.

13 Dixitque Cain ad Dominum: Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear.

14 Ecce ejicis me hodie a facie terrae, et a facie tua abscondar, et ero vagus et profugus in terra: omnis igitur qui invenerit me, occidet me.

15 Dixitque ei Dominus: Nequaquam ita fiet: sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur. Posuitque Dominus Cain signum, ut non interficeret eum omnis qui invenisset eum.

16 Egressusque Cain a facie Domini, habitavit profugus in terra ad orientalem plagam Eden.

17 Cognovit autem Cain uxorem suam, quae concepit, et peperit Henoch: et aedificavit civitatem, vocavitque nomen ejus ex nomine filii sui, Henoch.

18 Porro Henoch genuit Irad, et Irad genuit Maviael, et Maviael genuit Mathusael, et Mathusael genuit Lamech.

19 Qui accepit duas uxores, nomen uni Ada, et nomen alteri Sella.

20 Genuitque Ada Jabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis, atque pastorum.

21 Et nomen fratris ejus Jubal: ipse fuit pater canentium cithara et organo.

22 Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera aeris et ferri. Soror vero Tubalcain, Noema.

23 Dixitque Lamech uxoribus suis Adae et Sellae: Audite vocem meam, uxores Lamech; auscultate sermonem meum: quoniam occidi virum in vulnus meum, et adolescentulum in livorem meum.

24 Septuplum ultio dabitur de Cain: de Lamech vero septuagies septies.

25 Cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam: et peperit filium, vocavitque nomen ejus Seth, dicens: Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain.

26 Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos: iste coepit invocare nomen Domini.

Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus hominem, ad similitudinem Dei fecit illum.

Masculum et feminam creavit eos, et benedixit illis: et vocavit nomen eorum Adam, in die quo creati sunt.

Vixit autem Adam centum triginta annis: et genuit ad imaginem et similitudinem suam, vocavitque nomen ejus Seth.

Et facti sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni: genuitque filios et filias.

Et factum est omne tempus quod vixit Adam, anni nongenti triginta, et mortuus est.

Vixit quoque Seth centum quinque annis, et genuit Enos.

Vixitque Seth, postquam genuit Enos, octingentis septem annis, genuitque filios et filias.

Et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum, et mortuus est.

Vixit vero Enos nonaginta annis, et genuit Cainan.

10 Post cujus ortum vixit octingentis quindecim annis, et genuit filios et filias.

11 Factique sunt omnes dies Enos nongenti quinque anni, et mortuus est.

12 Vixit quoque Cainan septuaginta annis, et genuit Malaleel.

13 Et vixit Cainan, postquam genuit Malaleel, octingentis quadraginta annis, genuitque filios et filias.

14 Et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni, et mortuus est.

15 Vixit autem Malaleel sexaginta quinque annis, et genuit Jared.

16 Et vixit Malaleel, postquam genuit Jared, octingentis triginta annis, et genuit filios et filias.

17 Et facti sunt omnes dies Malaleel octingenti nonaginta quinque anni, et mortuus est.

18 Vixitque Jared centum sexaginta duobus annis, et genuit Henoch.

19 Et vixit Jared, postquam genuit Henoch, octingentis annis, et genuit filios et filias.

20 Et facti sunt omnes dies Jared nongenti sexaginta duo anni, et mortuus est.

21 Porro Henoch vixit sexaginta quinque annis, et genuit Mathusalam.

22 Et ambulavit Henoch cum Deo: et vixit, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis, et genuit filios et filias.

23 Et facti sunt omnes dies Henoch trecenti sexaginta quinque anni.

24 Ambulavitque cum Deo, et non apparuit: quia tulit eum Deus.

25 Vixit quoque Mathusala centum octoginta septem annis, et genuit Lamech.

26 Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentis octoginta duobus annis, et genuit filios et filias.

27 Et facti sunt omnes dies Mathusala nongenti sexaginta novem anni, et mortuus est.

28 Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis, et genuit filium:

29 vocavitque nomen ejus Noe, dicens: Iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra, cui maledixit Dominus.

30 Vixitque Lamech, postquam genuit Noe, quingentis nonaginta quinque annis, et genuit filios et filias.

31 Et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni, et mortuus est. Noe vero cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Japheth.

Cumque coepissent homines multiplicari super terram, et filias procreassent,

videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchrae, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant.

Dixitque Deus: Non permanebit spiritus meus in homine in aeternum, quia caro est: eruntque dies illius centum viginti annorum.

Gigantes autem erant super terram in diebus illis: postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illaeque genuerunt, isti sunt potentes a saeculo viri famosi.

Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore,

poenituit eum quod hominum fecisset in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus,

Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terrae, ab homine usque ad animantia, a reptili usque ad volucres caeli: poenitet enim me fecisse eos.

Noe vero invenit gratiam coram Domino.

Hae sunt generationes Noe: Noe vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis; cum Deo ambulavit.

10 Et genuit tres filios, Sem, Cham et Japheth.

11 Corrupta est autem terra coram Deo, et repleta est iniquitate.

12 Cumque vidisset Deus terram esse corruptam (omnis quippe caro corruperat viam suam super terram),

13 dixit ad Noe: Finis universae carnis venit coram me: repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra.

14 Fac tibi arcam de lignis laevigatis; mansiunculas in arca facies, et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus.

15 Et sic facies eam: trecentorum cubitorum erit longitudo arcae, quinquaginta cubitorum latitudo, et triginta cubitorum altitudo illius.

16 Fenestram in arca facies, et in cubito consummabis summitatem ejus: ostium autem arcae pones ex latere; deorsum, coenacula et tristega facies in ea.

17 Ecce ego adducam aquas diluvii super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitae est subter caelum: universa quae in terra sunt, consumentur.

18 Ponamque foedus meum tecum: et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua, et uxores filiorum tuorum tecum.

19 Et ex cunctis animantibus universae carnis bina induces in arcam, ut vivant tecum: masculini sexus et feminini.

20 De volucribus juxta genus suum, et de jumentis in genere suo, et ex omni reptili terrae secundum genus suum: bina de omnibus ingredientur tecum, ut possint vivere.

21 Tolles igitur tecum ex omnibus escis, quae mandi possunt, et comportabis apud te: et erunt tam tibi, quam illis in cibum.

22 Fecit igitur Noe omnia quae praeceperat illi Deus.

Dixitque Dominus ad eum: Ingredere tu et omnis domus tua in arcam: te enim vidi justum coram me in generatione hac.

Ex omnibus animantibus mundis tolle septena et septena, masculum et feminam: de animantibus vero immundis duo et duo, masculum et feminam.

Sed et de volatilibus caeli septena et septena, masculum et feminam: ut salvetur semen super faciem universae terrae.

Adhuc enim, et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus: et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terrae.

Fecit ergo Noe omnia quae mandaverat ei Dominus.

Eratque sexcentorum annorum quando diluvii aquae inundaverunt super terram.

Et ingressus est Noe et filii ejus, uxor ejus et uxores filiorum ejus cum eo in arcam propter aquas diluvii.

De animantibus quoque mundis et immundis, et de volucribus, et ex omni quod movetur super terram,

duo et duo ingressa sunt ad Noe in arcam, masculus et femina, sicut praeceperat Dominus Noe.

10 Cumque transissent septem dies, aquae diluvii inundaverunt super terram.

11 Anno sexcentesimo vitae Noe, mense secundo, septimodecimo die mensis, rupti sunt omnes fontes abyssi magnae, et cataractae caeli apertae sunt:

12 et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus.

13 In articulo diei illius ingressus est Noe, et Sem, et Cham, et Japheth filii ejus; uxor illius, et tres uxores filiorum ejus cum eis in arcam:

14 ipsi et omne animal secundum genus suum, universaque jumenta in genere suo, et omne quod movetur super terram in genere suo, cunctumque volatile secundum genus suum, universae aves, omnesque volucres,

15 ingressae sunt ad Noe in arcam, bina et bina ex omni carne, in qua erat spiritus vitae.

16 Et quae ingressa sunt, masculus et femina ex omni carne introierunt, sicut praeceperat ei Deus: et inclusit eum Dominus deforis.

17 Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram: et multiplicatae sunt aquae, et elevaverunt arcam in sublime a terra.

18 Vehementer enim inundaverunt, et omnia repleverunt in superficie terrae: porro arca ferebatur super aquas.

19 Et aquae praevaluerunt nimis super terram: opertique sunt omnes montes excelsi sub universo caelo.

20 Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes, quos operuerat.

21 Consumptaque est omnis caro quae movebatur super terram, volucrum, animantium, bestiarum, omniumque reptilium, quae reptant super terram: universi homines,

22 et cuncta, in quibus spiraculum vitae est in terra, mortua sunt.

23 Et delevit omnem substantiam quae erat super terram, ab homine usque ad pecus, tam reptile quam volucres caeli: et deleta sunt de terra. Remansit autem solus Noe, et qui cum eo erant in arca.

24 Obtinueruntque aquae terram centum quinquaginta diebus.