Add parallel Print Page Options

19 Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi,

20 quam initiavit nobis viam novam, et viventem per velamen, id est, carnem suam,

21 et sacerdotem magnum super domum Dei:

22 accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda,

23 teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem (fidelis enim est qui repromisit),

24 et consideremus invicem in provocationem caritatis, et bonorum operum:

25 non deserentes collectionem nostram, sicut consuetudinis est quibusdam, sed consolantes, et tanto magis quanto videritis appropinquantem diem.

26 Voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur pro peccatis hostia,

27 terribilis autem quaedam exspectatio judicii, et ignis aemulatio, quae consumptura est adversarios.

28 Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur:

29 quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiae contumeliam fecerit?

30 Scimus enim qui dixit: Mihi vindicta, et ego retribuam. Et iterum: Quia judicabit Dominus populum suum.

31 Horrendum est incidere in manus Dei viventis.

32 Rememoramini autem pristinos dies, in quibus illuminati, magnum certamen sustinuistis passionum:

33 et in altero quidem opprobriis et tribulationibus spectaculum facti: in altero autem socii taliter conversantium effecti.

34 Nam et vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam.

35 Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quae magnam habet remunerationem.

36 Patientia enim vobis necessaria est: ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem.

37 Adhuc enim modicum aliquantulum, qui venturus est, veniet, et non tardabit.

38 Justus autem meus ex fide vivit: quod si subtraxerit se, non placebit animae meae.

39 Nos autem non sumus subtractionis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem animae.

Read full chapter