Add parallel Print Page Options

11 Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium.

In hac enim testimonium consecuti sunt senes.

Fide intelligimus aptata esse saecula verbo Dei: ut ex invisibilibus visibilia fierent.

Fide plurimam hostiam Abel, quam Cain, obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse justus, testimonium perhibente muneribus ejus Deo, et per illam defunctus adhuc loquitur.

Fide Henoch translatus est ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus: ante translationem enim testimonium habuit placuisse Deo.

Sine fide autem impossibile est placere Deo. Credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit.

Fide Noe responso accepto de iis quae adhuc non videbantur, metuens aptavit arcam in salutem domus suae, per quam damnavit mundum: et justitiae, quae per fidem est, haeres est institutus.

Fide qui vocatur Abraham obedivit in locum exire, quem accepturus erat in haereditatem: et exiit, nesciens quo iret.

Fide demoratus est in terra repromissionis, tamquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Jacob cohaeredibus repromissionis ejusdem.

10 Exspectabat enim fundamenta habentem civitatem: cujus artifex et conditor Deus.

11 Fide et ipsa Sara sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit, etiam praeter tempus aetatis: quoniam fidelem credidit esse eum qui repromiserat.

12 Propter quod et ab uno orti sunt (et hoc emortuo) tamquam sidera caeli in multitudinem, et sicut arena, quae est ad oram maris, innumerabilis.

13 Juxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes, et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram.

14 Qui enim haec dicunt, significant se patriam inquirere.

15 Et si quidem ipsius meminissent de qua exierunt, habebant utique tempus revertendi:

16 nunc autem meliorem appetunt, id est, caelestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum: paravit enim illis civitatem.

17 Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur, et unigenitum offerebat, qui susceperat repromissiones:

18 ad quem dictum est: Quia in Isaac vocabitur tibi semen:

19 arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus: unde eum et in parabolam accepit.

Read full chapter