Add parallel Print Page Options

In gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini, pro eo quod transgressi sunt foedus meum, et legem meam praevaricati sunt.

Me invocabunt: Deus meus, cognovimus te Israel.

Projecit Israel bonum: inimicus persequetur eum.

Ipsi regnaverunt, et non ex me; principes exstiterunt, et non cognovi: argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola, ut interirent.

Projectus est vitulus tuus, Samaria; iratus est furor meus in eos. Usquequo non poterunt emundari?

Quia ex Israel et ipse est: artifex fecit illum, et non est deus; quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariae.

Quia ventum seminabunt, et turbinem metent: culmus stans non est in eo; germen non faciet farinam: quod etsi fecerit, alieni comedent eam.

Devoratus est Israel; nunc factus est in nationibus quasi vas immundum.

Quia ipsi ascenderunt ad Assur, onager solitarius sibi; Ephraim munera dederunt amatoribus.

10 Sed et cum mercede conduxerint nationes, nunc congregabo eos, et quiescent paulisper ab onere regis et principum.

11 Quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum; factae sunt ei arae in delictum.

12 Scribam ei multiplices leges meas, quae velut alienae computatae sunt.

13 Hostias offerent, immolabunt carnes et comedent, et Dominus non suscipiet eas: nunc recordabitur iniquitatis eorum, et visitabit peccata eorum: ipsi in AEgyptum convertentur.

14 Et oblitus est Israel factoris sui, et aedificavit delubra; et Judas multiplicavit urbes munitas; et mittam ignem in civitates ejus, et devorabit aedes illius.

Noli laetari, Israel; noli exsultare sicut populi: quia fornicatus es a Deo tuo; dilexisti mercedem super omnes areas tritici.

Area et torcular non pascet eos, et vinum mentietur eis:

non habitabunt in terra Domini. Reversus est Ephraim in AEgyptum, et in Assyriis pollutum comedit.

Non libabunt Domino vinum, et non placebunt ei. Sacrificia eorum quasi panis lugentium; omnes qui comedent eum, contaminabuntur: quia panis eorum animae ipsorum: non intrabit in domum Domini.

Quid facietis in die solemni, in die festivitatis Domini?

Ecce enim profecti sunt a vastitate: AEgyptus congregabit eos; Memphis sepeliet eos: desiderabile argentum eorum urtica haereditabit, lappa in tabernaculis eorum.

Venerunt dies visitationis, venerunt dies retributionis. Scitote, Israel, stultum prophetam, insanum virum spiritualem, propter multitudinem iniquitatis tuae, et multitudinem amentiae.

Speculator Ephraim cum Deo meo, propheta laqueus ruinae factus est super omnes vias ejus; insania in domo Dei ejus.

Profunde peccaverunt, sicut in diebus Gabaa. Recordabitur iniquitatis eorum, et visitabit peccata eorum.

10 Quasi uvas in deserto inveni Israel, quasi prima poma ficulneae in cacumine ejus vidi patres eorum: ipsi autem intraverunt ad Beelphegor, et abalienati sunt in confusionem, et facti sunt abominabiles sicut ea quae dilexerunt.

11 Ephraim quasi avis avolavit; gloria eorum a partu, et ab utero, et a conceptu.

12 Quod etsi enutrierint filios suos, absque liberis eos faciam in hominibus; sed et vae eis cum recessero ab eis!

13 Ephraim, ut vidi, Tyrus erat fundata in pulchritudine; et Ephraim educet ad interfectorem filios suos.

14 Da eis, Domine. Quid dabis eis? da eis vulvam sine liberis, et ubera arentia.

15 Omnes nequitiae eorum in Galgal, quia ibi exosos habui eos. Propter malitiam adinventionum eorum, de domo mea ejiciam eos; non addam ut diligam eos: omnes principes eorum recedentes.

16 Percussus est Ephraim; radix eorum exsiccata est: fructum nequaquam facient, quod etsi genuerint, interficiam amantissima uteri eorum.

17 Abjiciet eos Deus meus, quia non audierunt eum, et erunt vagi in nationibus.

10 Vitis frondosa Israel, fructus adaequatus est ei: secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria, juxta ubertatem terrae suae exuberavit simulacris.

Divisum est cor eorum, nunc interibunt; ipse confringet simulacra eorum, depopulabitur aras eorum.

Quia nunc dicent: Non est rex nobis, non enim timemus Dominum; et rex quid faciet nobis?

Loquimini verba visionis inutilis, et ferietis foedus; et germinabit quasi amaritudo judicium super sulcos agri.

Vaccas Bethaven coluerunt habitatores Samariae; quia luxit super eum populus ejus, et aeditui ejus super eum exsultaverunt in gloria ejus, quia migravit ab eo.

Siquidem et ipse in Assur delatus est, munus regi ultori. Confusio Ephraim capiet, et confundetur Israel in voluntate sua.

Transire fecit Samaria regem suum quasi spumam super faciem aquae.

Et disperdentur excelsa idoli, peccatum Israel; lappa et tribulus ascendet super aras eorum: et dicent montibus: Operite nos, et collibus: Cadite super nos.

Ex diebus Gabaa peccavit Israel; ibi steterunt. Non comprehendet eos in Gabaa praelium super filios iniquitatis.

10 Juxta desiderium meum corripiam eos: congregabuntur super eos populi, cum corripientur propter duas iniquitates suas.

11 Ephraim vitula docta diligere trituram, et ego transivi super pulchritudinem colli ejus: ascendam super Ephraim, arabit Judas; confringet sibi sulcos Jacob.

12 Seminate vobis in justitia, et metite in ore misericordiae. Innovate vobis novale; tempus autem requirendi Dominum, cum venerit qui docebit vos justitiam.

13 Arastis impietatem, iniquitatem messuistis: comedistis frugem mendacii, quia confisus es in viis tuis, in multitudine fortium tuorum.

14 Consurget tumultus in populo tuo; et omnes munitiones tuae vastabuntur, sicut vastatus est Salmana a domo ejus qui judicavit Baal in die praelii, matre super filios allisa.

15 Sic fecit vobis Bethel, a facie malitiae nequitiarum vestrarum.

11 Sicut mane transiit, pertransiit rex Israel. Quia puer Israel, et dilexi eum; et ex AEgypto vocavi filium meum.

Vocaverunt eos, sic abierunt a facie eorum; Baalim immolabant, et simulacris sacrificabant.

Et ego quasi nutritius Ephraim: portabam eos in brachiis meis, et nescierunt quod curarem eos.

In funiculis Adam traham eos, in vinculis caritatis; et ero eis quasi exaltans jugum super maxillas eorum, et declinavi ad eum ut vesceretur.

Non revertetur in terram AEgypti, et Assur ipse rex ejus, quoniam noluerunt converti.

Coepit gladius in civitatibus ejus, et consumet electos ejus, et comedet capita eorum.

Et populus meus pendebit ad reditum meum; jugum autem imponetur eis simul, quod non auferetur.

Quomodo dabo te, Ephraim? protegam te, Israel? Quomodo dabo te sicut Adama, ponam te ut Seboim? Conversum est in me cor meum, pariter conturbata est poenitudo mea.

Non faciam furorem irae meae; non convertar ut disperdam Ephraim, quoniam Deus ego, et non homo; in medio tui sanctus, et non ingrediar civitatem.

10 Post Dominum ambulabunt; quasi leo rugiet, quia ipse rugiet, et formidabunt filii maris.

11 Et avolabunt quasi avis ex AEgypto, et quasi columba de terra Assyriorum: et collocabo eos in domibus suis, dicit Dominus.

12 Circumdedit me in negatione Ephraim, et in dolo domus Israel; Judas autem testis descendit cum Deo, et cum sanctis fidelis.

12 Ephraim pascit ventum, et sequitur aestum; tota die mendacium et vastitatem multiplicat: et foedus cum Assyriis iniit, et oleum in AEgyptum ferebat.

Judicium ergo Domini cum Juda, et visitatio super Jacob: juxta vias ejus, et juxta adinventiones ejus reddet ei.

In utero supplantavit fratrem suum, et in fortitudine sua directus est cum angelo.

Et invaluit ad angelum, et confortatus est; flevit, et rogavit eum. In Bethel invenit eum, et ibi locutus est nobiscum.

Et Dominus Deus exercituum, Dominus memoriale ejus.

Et tu ad Deum tuum converteris; misericordiam et judicium custodi, et spera in Deo tuo semper.

Chanaan, in manu ejus statera dolosa, calumniam dilexit.

Et dixit Ephraim: Verumtamen dives effectus sum; inveni idolum mihi: omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem quam peccavi.

Et ego Dominus Deus tuus ex terra AEgypti: adhuc sedere te faciam in tabernaculis, sicut in diebus festivitatis.

10 Et locutus sum super prophetas, et ego visionem multiplicavi, et in manu prophetarum assimilatus sum.

11 Si Galaad idolum, ergo frustra erant in Galgal bobus immolantes; nam et altaria eorum quasi acervi super sulcos agri.

12 Fugit Jacob in regionem Syriae, et servivit Israel in uxorem, et in uxorem servavit.

13 In propheta autem eduxit Dominus Israel de AEgypto, et in propheta servatus est.

14 Ad iracundiam me provocavit Ephraim in amaritudinibus suis: et sanguis ejus super eum veniet, et opprobrium ejus restituet ei Dominus suus.

13 Loquente Ephraim, horror invasit Israel; et deliquit in Baal, et mortuus est.

Et nunc addiderunt ad peccandum; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum: factura artificum totum est: his ipsi dicunt: Immolate homines, vitulos adorantes.

Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus praeteriens; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra AEgypti; et Deum absque me nescies, et salvator non est praeter me.

Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

Et ego ero eis quasi leaena, sicut pardus in via Assyriorum.

Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo: bestia agri scindet eos.

Perditio tua, Israel: tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis; et judices tui, de quibus dixisti: Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei: ipse filius non sapiens: nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors! morsus tuus ero, inferne! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet: adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus: et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

14 Pereat Samaria, quoniam ad amaritudinem concitavit Deum suum! in gladio pereant, parvuli eorum elidantur, et foetae ejus discindantur!

Convertere, Israel, ad Dominum Deum tuum, quoniam corruisti in iniquitate tua.

Tollite vobiscum verba, et convertimini ad Dominum; et dicite ei: Omnem aufer iniquitatem, accipe bonum, et reddemus vitulos labiorum nostrorum.

Assur non salvabit nos: super equum non ascendemus, nec dicemus ultra, Dii nostri opera manuum nostrarum: quia ejus, qui in te est, misereberis pupilli.

Sanabo contritiones eorum; diligam eos spontanee: quia aversus est furor meus ab eis.

Ero quasi ros; Israel germinabit sicut lilium, et erumpet radix ejus ut Libani.

Ibunt rami ejus, et erit quasi oliva gloria ejus, et odor ejus ut Libani.

Convertentur sedentes in umbra ejus; vivent tritico, et germinabunt quasi vinea; memoriale ejus sicut vinum Libani.

Ephraim, quid mihi ultra idola? Ego exaudiam, et dirigam eum ego ut abietem virentem; ex me fructus tuus inventus est.

10 Quis sapiens, et intelliget ista? intelligens, et sciet haec? quia rectae viae Domini, et justi ambulabunt in eis; praevaricatores vero corruent in eis.