Add parallel Print Page Options

33 Vae qui praedaris! nonne et ipse praedaberis? et qui spernis, nonne et ipse sperneris? Cum consummaveris depraedationem, depraedaberis; cum fatigatus desieris contemnere, contemneris.

Domine, miserere nostri, te enim exspectavimus; esto brachium nostrum in mane, et salus nostra in tempore tribulationis.

A voce angeli fugerunt populi, et ab exaltatione tua dispersae sunt gentes.

Et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur bruchus, velut cum fossae plenae fuerint de eo.

Magnificatus est Dominus, quoniam habitavit in excelso; implevit Sion judicio et justitia.

Et erit fides in temporibus tuis: divitiae salutis sapientia et scientia; timor Domini ipse est thesaurus ejus.

Ecce videntes clamabunt foris; angeli pacis amare flebunt.

Dissipatae sunt viae, cessavit transiens per semitam: irritum factum est pactum, projecit civitates, non reputavit homines.

Luxit et elanguit terra; confusus est Libanus, et obsorduit: et factus est Saron sicut desertum, et concussa est Basan, et Carmelus.

10 Nunc consurgam, dicit Dominus; nunc exaltabor, nunc sublevabor.

11 Concipietis ardorem, parietis stipulam; spiritus vester ut ignis vorabit vos.

12 Et erunt populi quasi de incendio cinis; spinae congregatae igni comburentur.

13 Audite, qui longe estis, quae fecerim; et cognoscite, vicini, fortitudinem meam.

14 Conterriti sunt in Sion peccatores; possedit tremor hypocritas. Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante? quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis?

15 Qui ambulat in justitiis et loquitur veritatem, qui projicit avaritiam ex calumnia, et excutit manus suas ab omni munere, qui obturat aures suas ne audiat sanguinem, et claudit oculos suos ne videat malum.

16 Iste in excelsis habitabit; munimenta saxorum sublimitas ejus: panis ei datus est, aquae ejus fideles sunt.

17 Regem in decore suo videbunt oculi ejus, cernent terram de longe.

18 Cor tuum meditabitur timorem: ubi est litteratus? ubi legis verba ponderans? ubi doctor parvulorum?

19 Populum impudentem non videbis, populum alti sermonis, ita ut non possis intelligere disertitudinem linguae ejus, in quo nulla est sapientia.

20 Respice, Sion, civitatem solemnitatis nostrae: oculi tui videbunt Jerusalem, habitationem opulentam, tabernaculum quod nequaquam transferri poterit; nec auferentur clavi ejus in sempiternum, et omnes funiculi ejus non rumpentur:

21 quia solummodo ibi magnificus est Dominus noster: locus fluviorum rivi latissimi et patentes: non transibit per eum navis remigum, neque trieris magna transgredietur eum.

22 Dominus enim judex noster, Dominus legifer noster, Dominus rex noster, ipse salvabit nos.

23 Laxati sunt funiculi tui, et non praevalebunt; sic erit malus tuus ut dilatare signum non queas. Tunc dividentur spolia praedarum multarum; claudi diripient rapinam.

24 Nec dicet vicinus: Elangui; populus qui habitat in ea, auferetur ab eo iniquitas.

34 Accedite, gentes, et audite; et populi, attendite: audiat terra, et plenitudo ejus; orbis, et omne germen ejus.

Quia indignatio Domini super omnes gentes, et furor super universam militiam eorum: interfecit eos, et dedit eos in occisionem.

Interfecti eorum projicientur, et de cadaveribus eorum ascendet foetor; tabescent montes a sanguine eorum.

Et tabescet omnis militia caelorum, et complicabuntur sicut liber caeli: et omnis militia eorum defluet, sicut defluit folium de vinea et de ficu.

Quoniam inebriatus est in caelo gladius meus; ecce super Idumaeam descendet, et super populum interfectionis meae, ad judicium.

Gladius Domini repletus est sanguine, incrassatus est adipe, de sanguine agnorum et hircorum, de sanguine medullatorum arietum: victima enim Domini in Bosra, et interfectio magna in terra Edom.

Et descendent unicornes cum eis, et tauri cum potentibus; inebriabitur terra eorum sanguine, et humus eorum adipe pinguium.

Quia dies ultionis Domini, annus retributionum judicii Sion.

Et convertentur torrentes ejus in picem, et humus ejus in sulphur; et erit terra ejus in picem ardentem.

10 Nocte et die non extinguetur, in sempiternum ascendet fumus ejus, a generatione in generationem desolabitur, in saecula saeculorum non erit transiens per eam.

11 Et possidebunt illam onocrotalus et ericius; ibis et corvus habitabunt in ea: et extendetur super eam mensura, ut redigatur ad nihilum, et perpendiculum in desolationem.

12 Nobiles ejus non erunt ibi; regem potius invocabunt, et omnes principes ejus erunt in nihilum.

13 Et orientur in domibus ejus spinae et urticae, et paliurus in munitionibus ejus; et erit cubile draconum, et pascua struthionum.

14 Et occurrent daemonia onocentauris, et pilosus clamabit alter ad alterum; ibi cubavit lamia, et invenit sibi requiem.

15 Ibi habuit foveam ericius, et enutrivit catulos, et circumfodit, et fovit in umbra ejus; illuc congregati sunt milvi, alter ad alterum.

16 Requirite diligenter in libro Domini, et legite: Unum ex eis non defuit, alter alterum non quaesivit; quia quod ex ore meo procedit, ille mandavit, et spiritus ejus ipse congregavit ea.

17 Et ipse misit eis sortem, et manus ejus divisit eam illis in mensuram: usque in aeternum possidebunt eam; in generationem et generationem habitabunt in ea.

35 Laetabitur deserta et invia, et exsultabit solitudo, et florebit quasi lilium.

Germinans germinabit, et exsultabit laetabunda et laudans: gloria Libani data est ei, decor Carmeli et Saron; ipsi videbunt gloriam Domini, et decorem Dei nostri.

Confortate manus dissolutas, et genua debilia roborate.

Dicite pusillanimis: Confortamini, et nolite timere: ecce Deus vester ultionem adducet retributionis; Deus ipse veniet, et salvabit vos.

Tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum patebunt;

tunc saliet sicut cervus claudus, et aperta erit lingua mutorum: quia scissae sunt in deserto aquae, et torrentes in solitudine;

et quae erat arida, erit in stagnum, et sitiens in fontes aquarum. In cubilibus, in quibus prius dracones habitabant, orietur viror calami et junci.

Et erit ibi semita et via, et via sancta vocabitur: non transibit per eam pollutus, et haec erit vobis directa via, ita ut stulti non errent per eam.

Non erit ibi leo, et mala bestia non ascendet per eam, nec invenietur ibi; et ambulabunt qui liberati fuerint.

10 Et redempti a Domino convertentur, et venient in Sion cum laude, et laetitia sempiterna super caput eorum: gaudium et laetitiam obtinebunt, et fugiet dolor et gemitus.

36 Et factum est in quartodecimo anno regis Ezechiae, ascendit Sennacherib, rex Assyriorum, super omnes civitates Juda munitas, et cepit eas.

Et misit rex Assyriorum Rabsacen de Lachis in Jerusalem, ad regem Ezechiam in manu gravi: et stetit in aquaeductu piscinae superioris in via Agri fullonis.

Et egressus est ad eum Eliacim, filius Helciae, qui erat super domum, et Sobna scriba, et Joahe filius Asaph, a commentariis.

Et dixit ad eos Rabsaces: Dicite Ezechiae: Haec dicit rex magnus, rex Assyriorum: Quae est ista fiducia qua confidis?

aut quo consilio vel fortitudine rebellare disponis? super quem habes fiduciam, quia recessisti a me?

Ecce confidis super baculum arundineum confractum istum, super AEgyptum; cui si innixus fuerit homo, intrabit in manum ejus, et perforabit eam: sic Pharao, rex AEgypti, omnibus qui confidunt in eo.

Quod si responderis mihi: In Domino Deo nostro confidimus; nonne ipse est cujus abstulit Ezechias excelsa et altaria, et dixit Judae et Jerusalem: Coram altari isto adorabitis?

Et nunc trade te domino meo, regi Assyriorum, et dabo tibi duo millia equorum, nec poteris ex te praebere ascensores eorum:

et quomodo sustinebis faciem judicis unius loci ex servis domini mei minoribus? Quod si confidis in AEgypto, in quadrigis et in equitibus,

10 et nunc numquid sine Domino ascendi ad terram istam, ut disperderem eam? Dominus dixit ad me: Ascende super terram istam, et disperde eam.

11 Et dixit Eliacim, et Sobna, et Joahe, ad Rabsacen: Loquere ad servos tuos syra lingua; intelligimus enim; ne loquaris ad nos judaice in auribus populi qui est super murum.

12 Et dixit ad eos Rabsaces: Numquid ad dominum tuum et ad te misit me dominus meus, ut loquerer omnia verba ista? et non potius ad viros qui sedent in muro, ut comedant stercora sua, et bibant urinam pedum suorum vobiscum?

13 Et stetit Rabsaces, et clamavit voce magna judaice, et dixit: Audite verba regis magni, regis Assyriorum!

14 Haec dicit rex: Non seducat vos Ezechias, quia non poterit eruere vos.

15 Et non vobis tribuat fiduciam Ezechias super Domino, dicens: Eruens liberabit nos Dominus: non dabitur civitas ista in manu regis Assyriorum.

16 Nolite audire Ezechiam; haec enim dicit rex Assyriorum: Facite mecum benedictionem, et egredimini ad me, et comedite unusquisque vineam suam, et unusquisque ficum suam, et bibite unusquisque aquam cisternae suae,

17 donec veniam, et tollam vos ad terram quae est ut terra vestra, terram frumenti et vini, terram panum et vinearum.

18 Nec conturbet vos Ezechias, dicens: Dominus liberabit nos. Numquid liberaverunt dii gentium unusquisque terram suam de manu regis Assyriorum?

19 Ubi est deus Emath et Arphad? ubi est deus Sepharvaim? numquid liberaverunt Samariam de manu mea?

20 Quis est ex omnibus diis terrarum istarum qui eruerit terram suam de manu mea, ut eruat Dominus Jerusalem de manu mea?

21 Et siluerunt, et non responderunt ei verbum. Mandaverat enim rex, dicens: Ne respondeatis ei.

22 Et ingressus est Eliacim, filius Helciae, qui erat super domum, et Sobna scriba, et Joahe filius Asaph, a commentariis, ad Ezechiam, scissis vestibus, et nuntiaverunt ei verba Rabsacis.