Add parallel Print Page Options

23 Onus Tyri. Ululate, naves maris, quia vastata est domus unde venire consueverant: de terra Cethim revelatum est eis.

Tacete, qui habitatis in insula; negotiatores Sidonis, transfretantes mare, repleverunt te.

In aquis multis semen Nili; messis fluminis fruges ejus: et facta est negotiatio gentium.

Erubesce, Sidon; ait enim mare, fortitudo maris, dicens: Non parturivi, et non peperi, et non enutrivi juvenes, nec ad incrementum perduxi virgines.

Cum auditum fuerit in AEgypto, dolebunt cum audierint de Tiro.

Transite maria, ululate, qui habitatis in insula!

Numquid non vestra haec est, quae gloriabatur a diebus pristinis in antiquitate sua? Ducent eam pedes sui longe ad peregrinandum.

Quis cogitavit hoc super Tyrum quondam coronatam, cujus negotiatores principes, institores ejus inclyti terrae?

Dominus exercituum cogitavit hoc, ut detraheret superbiam omnis gloriae, et ad ignominiam deduceret universos inclytos terrae.

10 Transi terram tuam quasi flumen, filia maris! non est cingulum ultra tibi.

11 Manum suam extendit super mare; conturbavit regna. Dominus mandavit adversus Chanaan, ut contereret fortes ejus;

12 et dixit: Non adjicies ultra ut glorieris, calumniam sustinens virgo filia Sidonis: in Cethim consurgens transfreta: ibi quoque non erit requies tibi.

13 Ecce terra Chaldaeorum, talis populus non fuit: Assur fundavit eam; in captivitatem traduxerunt robustos ejus, suffoderunt domos ejus, posuerunt eam in ruinam.

14 Ululate, naves maris, quia devastata est fortitudo vestra.

15 Et erit in die illa: in oblivione eris, o Tyre! septuaginta annis, sicut dies regis unius; post septuaginta autem annos erit Tyro quasi canticum meretricis:

16 Sume citharam, circui civitatem, meretrix oblivioni tradita: bene cane, frequenta canticum, ut memoria tui sit.

17 Et erit post septuaginta annos: visitabit Dominus Tyrum, et reducet eam ad mercedes suas, et rursum fornicabitur cum universis regnis terrae super faciem terrae;

18 et erunt negotiationes ejus et mercedes ejus sanctificatae Domino: non condentur neque reponentur, quia his qui habitaverint coram Domino erit negotiatio ejus, ut manducent in saturitatem, et vestiantur usque ad vetustatem.

24 Ecce Dominus dissipabit terram: et nudabit eam, et affliget faciem ejus, et disperget habitatores ejus.

Et erit sicut populus, sic sacerdos; et sicut servus, sic dominus ejus; sicut ancilla, sic domina ejus; sicut emens, sic ille qui vendit; sicut foenerator, sic is qui mutuum accipit; sicut qui repetit, sic qui debet.

Dissipatione dissipabitur terra, et direptione praedabitur; Dominus enim locutus est verbum hoc.

Luxit, et defluxit terra, et infirmata est; defluxit orbis, infirmata est altitudo populi terrae.

Et terra infecta est ab habitatoribus suis, quia transgressi sunt leges, mutaverunt jus, dissipaverunt foedus sempiternum.

Propter hoc maledictio vorabit terram, et peccabunt habitatores ejus; ideoque insanient cultores ejus, et relinquentur homines pauci.

Luxit vindemia, infirmata est vitis, ingemuerunt omnes qui laetabantur corde;

cessavit gaudium tympanorum, quievit sonitus laetantium, conticuit dulcedo citharae.

Cum cantico non bibent vinum; amara erit potio bibentibus illam.

10 Attrita est civitas vanitatis, clausa est omnis domus, nullo introeunte.

11 Clamor erit super vino in plateis, deserta est omnia laetitia, translatum est gaudium terrae.

12 Relicta est in urbe solitudo, et calamitas opprimet portas.

13 Quia haec erunt in medio terrae in medio populorum, quomodo si paucae olivae quae remanserunt excutiantur ex olea et racemi, cum fuerit finita vindemia.

14 Hi levabunt vocem suam, atque laudabunt: cum glorificatus fuerit Dominus, hinnient de mari.

15 Propter hoc in doctrinis glorificate Dominum; in insulis maris nomen Domini Dei Israel.

16 A finibus terrae laudes audivimus, gloriam Justi. Et dixi: Secretum meum mihi, secretum meum mihi. Vae mihi! praevaricantes praevaricati sunt, et praevaricatione transgressorum praevaricati sunt.

17 Formido, et fovea, et laqueus super te, qui habitator es terrae.

18 Et erit: qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam; et qui se explicaverit de fovea tenebitur laqueo; quia cataractae de excelsis apertae sunt et concutientur fundamenta terrae.

19 Confractione confringetur terra, contritione conteretur terra, commotione commovebitur terra;

20 agitatione agitabitur terra sicut ebrius, et auferetur quasi tabernaculum unius noctis; et gravabit eam iniquitas sua, et corruet, et non adjiciet ut resurgat.

21 Et erit: in die illa visitabit Dominus super militiam caeli in excelso, et super reges terrae qui sunt super terram;

22 et congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum, et claudentur ibi in carcere, et post multos dies visitabuntur.

23 Et erubescet luna, et confundetur sol, cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion et in Jerusalem et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus.

25 Domine, Deus meus es tu; exaltabo te, et confitebor nomini tuo: quoniam fecisti mirabilia, cogitationes antiquas fideles. Amen.

Quia posuisti civitatem in tumulum, urbem fortem in ruinam, domum alienorum: ut non sit civitas, et in sempiternum non aedificetur.

Super hoc laudabit te populus fortis; civitas gentium robustarum timebit te:

quia factus es fortitudo pauperi, fortitudo egeno in tribulatione sua, spes a turbine, umbraculum ab aestu; spiritus enim robustorum quasi turbo impellens parietem.

Sicut aestus in siti, tumultum alienorum humiliabis; et quasi calore sub nube torrente, propaginem fortium marcescere facies.

Et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium, convivium vindemiae, pinguium medullatorum, vindemiae defaecatae.

Et praecipitabit in monte isto faciem vinculi colligati super omnes populos, et telam quam orditus est super omnes nationes.

Praecipitabit mortem in sempiternum; et auferet Dominus Deus lacrimam ab omni facie, et opprobrium populi sui auferet de universa terra: quia Dominus locutus est.

Et dicet in die illa: Ecce Deus noster iste; exspectavimus eum, et salvabit nos; iste Dominus, sustinuimus eum: exsultabimus, et laetabimur in salutari ejus.

10 Quia requiescet manus Domini in monte isto; et triturabitur Moab sub eo, sicuti teruntur paleae in plaustro.

11 Et extendet manus suas sub eo sicut extendit natans ad natandum; et humiliabit gloriam ejus cum allisione manuum ejus.

12 Et munimenta sublimium murorum tuorum concident, et humiliabuntur, et detrahentur in terram usque ad pulverem.