Add parallel Print Page Options

Ecce enim Dominator, Dominus exercituum, auferet a Jerusalem et a Juda validum et fortem, omne robur panis, et omne robor aquae;

fortem, et virum bellatorem, judicem, et prophetam, et ariolum, et senem;

principem super quinquaginta, et honorabilem vultu et consiliarium, et sapientem de architectis, et prudentem eloquii mystici.

Et dabo pueros principes eorum, et effeminati dominabuntur eis;

et irruet populus, vir ad virum, et unusquisque ad proximum suum; tumultuabitur puer contra senem, et ignobilis contra nobilem.

Apprehendet enim vir fratrem suum, domesticum patris sui: Vestimentum tibi est, princeps esto noster, ruina autem haec sub manu tua.

Respondebit in die illa, dicens: Non sum medicus, et in domo mea non est panis neque vestimentum: nolite constituere me principem populi.

Ruit enim Jerusalem, et Judas concidit, quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum, ut provocarent oculos majestatis ejus.

Agnitio vultus eorum respondit eis; et peccatum suum quasi Sodoma praedicaverunt, nec absconderunt. Vae animae eorum, quoniam reddita sunt eis mala!

10 Dicite justo quoniam bene, quoniam fructum adinventionum suarum comedet.

11 Vae impio in malum! retributio enim manuum ejus fiet ei.

12 Populum meum exactores sui spoliaverunt, et mulieres dominatae sunt eis. Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant.

13 Stat ad judicandum Dominus, et stat ad judicandos populos.

14 Dominus ad judicium veniet cum senibus populi sui, et principibus ejus; vos enim depasti estis vineam, et rapina pauperis in domo vestra.

15 Quare atteritis populum meum, et facies pauperum commolitis? dicit Dominus Deus exercituum.

16 Et dixit Dominus: Pro eo quod elevatae sunt filiae Sion, et ambulaverunt extento collo, et nutibus oculorum ibant, et plaudebant, ambulabant pedibus suis, et composito gradu incedebant;

17 decalvabit Dominus verticem filiarum Sion, et Dominus crinem earum nudabit.

18 In die illa auferet Dominus ornamentum calceamentum,

19 et lunulas, et torques, et monilia, et armillas, et mitras,

20 et discriminalia, et periscelidas, et murenulas, et olfactoriola, et inaures,

21 et annulos, et gemmas in fronte pendentes,

22 et mutatoria, et palliola, et linteamina, et acus,

23 et specula, et sindones, et vittas, et theristra.

24 Et erit pro suavi odore foetor, et pro zona funiculus, et pro crispanti crine calvitium, et pro fascia pectorali cilicium.

25 Pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent, et fortes tui in praelio.

26 Et moerebunt atque lugebunt portae ejus, et desolata in terra sedebit.

Et apprehendent septem mulieres virum unum in die illa, dicentes: Panem nostrum comedemus, et vestimentis nostris operiemur: tantummodo invocetur nomen tuum super nos; aufer opprobrium nostrum.

In die illa, erit germen Domini in magnificentia et gloria, et fructus terrae sublimis, et exsultatio his qui salvati fuerint de Israel.

Et erit: omnis qui relictus fuerit in Sion, et residuus in Jerusalem, Sanctus vocabitur, omnis qui scriptus est in vita in Jerusalem.

Si abluerit Dominus sordes filiarum Sion, et sanguinem Jerusalem laverit de medio ejus, in spiritu judicii, et spiritu ardoris.

Et creabit Dominus super omnem locum montis Sion, et ubi invocatus est, nubem per diem et fumum, et splendorem ignis flammantis in nocte: super omnem enim gloriam protectio.

Et tabernaculum erit in umbraculum, diei ab aestu, et in securitatem et absconsionem a turbine et a pluvia.