Add parallel Print Page Options

62 Propter Sion non tacebo, et propter Jerusalem non quiescam, donec egrediatur ut splendor justus ejus, et salvator ejus ut lampas accendatur.

Et videbunt gentes justum tuum, et cuncti reges inclytum tuum; et vocabitur tibi nomen novum, quod os Domini nominabit.

Et eris corona gloriae in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui.

Non vocaberis ultra Derelicta, et terra tua non vocabitur amplius Desolata; sed vocaberis, Voluntas mea in ea, et terra tua Inhabitata, quia complacuit Domino in te, et terra tua inhabitabitur.

Habitabit enim juvenis cum virgine, et habitabunt in te filii tui; et gaudebit sponsus super sponsam, et gaudebit super te Deus tuus.

Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes; tota die et tota nocte in perpetuum non tacebunt. Qui reminiscimini Domini, ne taceatis,

et ne detis silentium ei, donec stabiliat et donec ponat Jerusalem laudem in terra.

Juravit Dominus in dextera sua, et in brachio fortitudinis suae: Si dedero triticum tuum ultra cibum inimicis tuis; et si biberint filii alieni vinum tuum in quo laborasti.

Quia qui congregant illud, comedent, et laudabunt Dominum; et qui comportant illud, bibent in atriis sanctis meis.

10 Transite, transite per portas, praeparate viam populo: planum facite iter, eligite lapides, et elevate signum ad populos.

11 Ecce Dominus auditum fecit in extremis terrae: Dicite filiae Sion: Ecce Salvator tuus venit; ecce merces ejus cum eo, et opus ejus coram illo.

12 Et vocabunt eos, Populus sanctus, redempti a Domino; tu autem vocaberis, Quaesita civitas, et non Derelicta.

63 Quis est iste, qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra? iste formosus in stola sua, gradiens in multitudine fortitudinis suae? Ego qui loquor justitiam, et propugnator sum ad salvandum.

Quare ergo rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua sicut calcantium in torculari?

Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum; calcavi eos in furore meo, et conculcavi eos in ira mea: et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea, et omnia indumenta mea inquinavi.

Dies enim ultionis in corde meo; annus redemptionis meae venit.

Circumspexi, et non erat auxiliator; quaesivi, et non fuit qui adjuvaret: et salvavit mihi brachium meum, et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi.

Et conculcavi populos in furore meo, et inebriavi eos in indignatione mea, et detraxi in terram virtutem eorum.

Miserationum Domini recordabor; laudem Domini super omnibus quae reddidit nobis Dominus, et super multitudinem bonorum domui Israel, quae largitus est eis secundum indulgentiam suam, et secundum multitudinem misericordiarum suarum.

Et dixit: Verumtamen populus meus est, filii non negantes; et factus est eis salvator.

In omni tribulatione eorum non est tribulatus, et angelus faciei ejus salvavit eos: in dilectione sua et in indulgentia sua ipse redemit eos, et portavit eos, et elevavit eos cunctis diebus saeculi.

10 Ipsi autem ad iracundiam provocaverunt, et afflixerunt spiritum Sancti ejus: et conversus est eis in inimicum, et ipse debellavit eos.

11 Et recordatus est dierum saeculi Moysi, et populi sui. Ubi est qui eduxit eos de mari cum pastoribus gregis sui? Ubi est qui posuit in medio ejus spiritum Sancti sui;

12 qui eduxit ad dexteram Moysen, brachio majestatis suae; qui scidit aquas ante eos, ut faceret sibi nomen sempiternum;

13 qui eduxit eos per abyssos, quasi equum in deserto non impingentem?

14 Quasi animal in campo descendens, spiritus Domini ductor ejus fuit. Sic adduxisti populum tuum, ut faceres tibi nomen gloriae.

15 Attende de caelo, et vide de habitaculo sancto tuo, et gloriae tuae. Ubi est zelus tuus, et fortitudo tua, multitudo viscerum tuorum et miserationum tuarum? Super me continuerunt se.

16 Tu enim pater noster: et Abraham nescivit nos, et Israel ignoravit nos: tu, Domine, pater noster, redemptor noster, a saeculo nomen tuum.

17 Quare errare nos fecisti, Domine, de viis tuis; indurasti cor nostrum ne timeremus te? Convertere propter servos tuos, tribus haereditatis tuae.

18 Quasi nihilum possederunt populum sanctum tuum: hostes nostri conculcaverunt sanctificationem tuam.

19 Facti sumus quasi in principio, cum non dominareris nostri, neque invocaretur nomen tuum super nos.

64 Utinam dirumperes caelos, et descenderes; a facie tua montes defluerent;

sicut exustio ignis tabescerent, aquae arderent igni: ut notum fieret nomen tuum inimicis tuis; a facie tua gentes turbarentur.

Cum feceris mirabilia, non sustinebimus; descendisti, et a facie tua montes defluxerunt.

A saeculo non audierunt, neque auribus perceperunt; oculus non vidit, Deus, absque te, quae praeparasti exspectantibus te.

Occurristi laetanti, et facienti justitiam; in viis tuis recordabuntur tui. Ecce tu iratus es, et peccavimus; in ipsis fuimus semper, et salvabimur.

Et facti sumus ut immundus omnes nos, et quasi pannus menstruatae universae justitiae nostrae; et cecidimus quasi folium universi, et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos.

Non est qui invocet nomen tuum; qui consurgat, et teneat te. Abscondisti faciem tuam a nobis, et allisisti nos in manu iniquitatis nostrae.

Et nunc, Domine, pater noster es tu, nos vero lutum; et fictor noster tu, et opera manuum tuarum omnes nos.

Ne irascaris, Domine, satis, et ne ultra memineris iniquitatis nostrae; ecce, respice, populus tuus omnes nos.

10 Civitas Sancti tui facta est deserta, Sion deserta facta est, Jerusalem desolata est.

11 Domus sanctificationis nostrae et gloriae nostrae, ubi laudaverunt te patres nostri, facta est in exustionem ignis, et omnia desiderabilia nostra versa sunt in ruinas.

12 Numquid super his continebis te, Domine; tacebis, et affliges nos vehementer?