Add parallel Print Page Options

Et factum est in diebus Achaz, filii Joathan, filii Oziae, regis Juda, ascendit Rasin, rex Syriae, et Phacee, filius Romeliae, rex Israel, in Jerusalem, ad praeliandum contra eam: et non potuerunt

debellare eam. Et nuntiaverunt domui David, dicentes: Requievit Syria super Ephraim. Et commotum est cor ejus, et cor populi ejus, sicut moventur ligna silvarum a facie venti.

Et dixit Dominus ad Isaiam: Egredere in occursum Achaz, tu et qui derelictus est Jasub, filius tuus, ad extremum aquaeductus piscinae superioris in via agri Fullonis;

et dices ad eum: Vide ut sileas; noli timere, et cor tuum ne formidet a duabus caudis titionum fumigantium istorum, in ira furoris Rasin, regis Syriae, et filii Romeliae;

eo quod consilium inierit contra te Syria in malum, Ephraim, et filius Romeliae, dicentes:

Ascendamus ad Judam, et suscitemus eum, et avellamus eum ad nos, et ponamus regem in medio ejus filium Tabeel.

Haec dicit Dominus Deus: Non stabit, et non erit istud;

sed caput Syriae Damascus, et caput Damasci Rasin; et adhuc sexaginta et quinque anni, et desinet Ephraim esse populus;

et caput Ephraim Samaria, et caput Samariae filius Romeliae. Si non credideritis, non permanebitis.

10 Et adjecit Dominus loqui ad Achaz, dicens:

11 Pete tibi signum a Domino Deo tuo, in profundum inferni, sive in excelsum supra.

12 Et dixit Achaz: Non petam, et non tentabo Dominum.

13 Et dixit: Audite ergo, domus David. Numquid parum vobis est molestos esse hominibus, quia molesti estis et Deo meo?

14 Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum: ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel.

15 Butyrum et mel comedet, ut sciat reprobare malum, et eligere bonum.

16 Quia antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum, derelinquetur terra quam tu detestaris a facie duorum regum suorum.

17 Adducet Dominus super te, et super populum tuum, et super domum patris tui, dies qui non venerunt a diebus separationis Ephraim a Juda, cum rege Assyriorum.

18 Et erit in die illa: sibilabit Dominus muscae quae est in extremo fluminum AEgypti, et api quae est in terra Assur;

19 et venient, et requiescent omnes in torrentibus vallium, et in cavernis petrarum, et in omnibus frutetis, et in universis foraminibus.

20 In die illa radet Dominus in novacula conducta in his qui trans flumen sunt, in rege Assyriorum, caput et pilos pedum, et barbam universam.

21 Et erit in die illa: nutriet homo vaccam boum, et duas oves,

22 et prae ubertate lactis comedet butyrum; butyrum enim et mel manducabit omnis qui relictus fuerit in medio terrae.

23 Et erit in die illa: omnis locus ubi fuerint mille vites, mille argenteis, in spinas et in vepres erunt.

24 Cum sagittis et arcu ingredientur illuc: vepres enim et spinae erunt in universa terra.

25 Et omnes montes qui in sarculo sarrientur, non veniet illuc terror spinarum et veprium: et erit in pascua bovis, et in conculcationem pecoris.

Et dixit Dominus ad me: Sume tibi librum grandem, et scribe in eo stylo hominis: Velociter spolia detrahe, cito praedare.

Et adhibui mihi testes fideles, Uriam sacerdotem, et Zachariam, filium Barachiae:

et accessi ad prophetissam, et concepit, et peperit filium. Et dixit Dominus ad me: Voca nomen ejus: Accelera spolia detrahere; Festina praedari:

quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam, auferetur fortitudo Damasci, et spolia Samariae, coram rege Assyriorum.

Et adjecit Dominus loqui ad me adhuc, dicens:

Pro eo quod abjecit populus iste aquas Siloe, quae vadunt cum silentio, et assumpsit magis Rasin, et filium Romeliae:

propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas fluminis fortes et multas, regem Assyriorum, et omnem gloriam ejus, et ascendet super omnes rivos ejus, et fluet super universas ripas ejus;

et ibit per Judam, inundans, et transiens: usque ad collum veniet. Et erit extensio alarum ejus implens latitudinem terrae tuae, o Emmanuel!

Congregamini, populi, et vincimini; et audite, universae procul terrae: confortamini, et vincimini; accingite vos, et vincimini.

10 Inite consilium, et dissipabitur; loquimini verbum, et non fiet: quia nobiscum Deus.

11 Haec enim ait Dominus ad me: Sicut in manu forti erudivit me, ne irem in via populi hujus, dicens:

12 Non dicatis: Conjuratio; omnia enim quae loquitur populus iste, conjuratio est: et timorem ejus ne timeatis, neque paveatis.

13 Dominum exercituum ipsum sanctificate; ipse pavor vester, et ipse terror vester:

14 et erit vobis in sanctificationem; in lapidem autem offensionis, et in petram scandali, duabus domibus Israel; in laqueum et in ruinam habitantibus Jerusalem.

15 Et offendent ex eis plurimi, et cadent, et conterentur, et irretientur, et capientur.

16 Liga testimonium, signa legem in discipulis meis.

17 Et exspectabo Dominum qui abscondit faciem suam a domo Jacob, et praestolabor eum.

18 Ecce ego et pueri mei quos dedit mihi Dominus in signum, et in portentum Israel a Domino exercituum, qui habitat in monte Sion:

19 et cum dixerint ad vos: Quaerite a pythonibus et a divinis qui strident in incantationibus suis: numquid non populus a Deo suo requiret, pro vivis a mortuis?

20 ad legem magis et ad testimonium. Quod si non dixerint juxta verbum hoc, non erit eis matutina lux.

21 Et transibit per eam, corruet, et esuriet; et cum esurierit, irascetur. Et maledicet regi suo, et Deo suo, et suscipiet sursum,

22 et ad terram intuebitur; et ecce tribulatio et tenebrae, dissolutio et angustia, et caligo persequens, et non poterit avolare de angustia sua.