Add parallel Print Page Options

Primo tempore alleviata est terra Zabulon et terra Nephthali: et novissimo aggravata est via maris trans Jordanem Galilaeae gentium.

Populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam; habitantibus in regione umbrae mortis, lux orta est eis.

Multiplicasti gentem, et non magnificasti laetitiam. Laetabuntur coram te, sicut qui laetantur in messe; sicut exsultant victores capta praeda, quando dividunt spolia.

Jugum enim oneris ejus, et virgam humeri ejus, et sceptrum exactoris ejus superasti, sicut in die Madian.

Quia omnis violentia praedatio cum tumultu, et vestimentum mistum sanguine, erit in combustionem, et cibus ignis.

Parvulus enim natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum ejus: et vocabitur nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri saeculi, Princeps pacis.

Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis; super solium David, et super regnum ejus sedebit, ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia, amodo et usque in sempiternum: zelus Domini exercituum faciet hoc.

Verbum misit Dominus in Jacob, et cecidit in Israel.

Et sciet omnis populus Ephraim, et habitantes Samariam, in superbia et magnitudine cordis dicentes:

10 Lateres ceciderunt, sed quadris lapidibus aedificabimus; sycomoros succiderunt, sed cedros immutabimus.

11 Et elevabit Dominus hostes Rasin super eum, et inimicos ejus in tumultum vertet.

12 Syriam ab oriente, et Philisthiim ab occidente; et devorabunt Israel toto ore. In omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta.

13 Et populus non est reversus ad percutientem se, et Dominum exercituum non inquisierunt.

14 Et disperdet Dominus ab Israel caput et caudam, incurvantem et refrenantem, die una.

15 Longaevus et honorabilis, ipse est caput; et propheta docens mendacium, ipse est cauda.

16 Et erunt qui beatificant populum istum, seducentes; et qui beatificantur, praecipitati.

17 Propter hoc super adolescentulis ejus non laetabitur Dominus, et pupillorum ejus et viduarum non miserebitur: quia omnis hypocrita est et nequam, et universum os locutum est stultitiam; in omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta.

18 Succensa est enim quasi ignis impietas: veprem et spinam vorabit, et succendetur in densitate saltus, et convolvetur superbia fumi.

19 In ira Domini exercituum conturbata est terra, et erit populus quasi esca ignis; vir fratri suo non parcet.

20 Et declinabit ad dexteram, et esuriet; et comedet ad sinistram, et non saturabitur; unusquisque carnem brachii sui vorabit: Manasses Ephraim, et Ephraim Manassen; simul ipsi contra Judam.

21 In omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta.

10 Vae qui condunt leges iniquas, et scribentes injustitiam scripserunt,

ut opprimerent in judicio pauperes, et vim facerent causae humilium populi mei; ut essent viduae praeda eorum, et pupillos diriperent.

Quid facietis in die visitationis, et calamitatis de longe venientis? ad cujus confugietis auxilium? et ubi derelinquetis gloriam vestram,

ne incurvemini sub vinculo, et cum interfectis cadatis? Super omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta.

Vae Assur! virga furoris mei et baculus ipse est; in manu eorum indignatio mea.

Ad gentem fallacem mittam eum, et contra populum furoris mei mandabo illi, ut auferat spolia, et diripiat praedam, et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum.

Ipse autem non sic arbitrabitur, et cor ejus non ita existimabit; sed ad conterendum erit cor ejus, et ad internecionem gentium non paucarum.

Dicet enim:

Numquid non principes mei simul reges sunt? numquid non ut Charcamis, sic Calano? et ut Arphad, sic Emath? numquid non ut Damascus, sic Samaria?

10 Quomodo invenit manus mea regna idoli, sic et simulacra eorum de Jerusalem et de Samaria.

11 Numquid non sicut feci Samariae et idolis ejus, sic faciam Jerusalem et simulacris ejus?

12 Et erit, cum impleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion et in Jerusalem, visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur, et super gloriam altitudinis oculorum ejus.

13 Dixit enim: In fortitudine manus meae feci, et in sapientia mea intellexi; et abstuli terminos populorum, et principes eorum depraedatus sum, et detraxi quasi potens in sublimi residentes.

14 Et invenit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum; et sicut colliguntur ova quae derelicta sunt, sic universam terram ego congregavi; et non fuit qui moveret pennam, et aperiret os, et ganniret.

15 Numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea? aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur? Quomodo si elevetur virga contra elevantem se, et exaltetur baculus, qui utique lignum est.

16 Propter hoc mittet Dominator, Dominus exercituum, in pinguibus ejus tenuitatem; et subtus gloriam ejus succensa ardebit quasi combustio ignis.

17 Et erit lumen Israel in igne, et Sanctus ejus in flamma; et succendetur, et devorabitur spina ejus et vepres in die una.

18 Et gloria saltus ejus, et carmeli ejus, ab anima usque ad carnem consumetur; et erit terrore profugus.

19 Et reliquiae ligni saltus ejus prae paucitate numerabuntur, et puer scribet eos.

20 Et erit in die illa: non adjiciet residuum Israel, et hi qui fugerint de domo Jacob, inniti super eo qui percutit eos; sed innitetur super Dominum, Sanctum Israel, in veritate.

21 Reliquiae convertentur; reliquiae, inquam, Jacob ad Deum fortem.

22 Si enim fuerit populus tuus, Israel, quasi arena maris, reliquiae convertentur ex eo; consummatio abbreviata inundabit justitiam.

23 Consummationem enim et abbreviationem Dominus Deus exercituum faciet in medio omnis terrae.

24 Propter hoc, haec dicit Dominus Deus exercituum: Noli timere, populus meus, habitator Sion, ab Assur: in virga percutiet te, et baculum suum levabit super te, in via AEgypti.

25 Adhuc enim paululum modicumque, et consummabitur indignatio et furor meus super scelus eorum.

26 Et suscitabit super eum Dominus exercituum flagellum, juxta plagam Madian in petra Oreb: et virgam suam super mare, et levabit eam in via AEgypti.

27 Et erit in die illa: auferetur onus ejus de humero tuo et jugum ejus de collo tuo, et computrescet jugum a facie olei.

28 Veniet in Ajath, transibit in Magron, apud Machmas commendabit vasa sua.

29 Transierunt cursim, Gaba sedes nostra; obstupuit Rama, Gabaath Saulis fugit.

30 Hinni voce tua, filia Gallim, attende Laisa, paupercula Anathoth.

31 Migravit Medemena; habitatores Gabim, confortamini.

32 Adhuc dies est ut in Nobe stetur; agitabit manum suam super montem filiae Sion, collem Jerusalem.

33 Ecce Dominator, Dominus exercituum, confringet lagunculam in terrore; et excelsi statura succidentur, et sublimes humiliabuntur.

34 Et subvertentur condensa saltus ferro; et Libanus cum excelsis cadet.